ARTICULUS III. EXPEDIUNTUR DIFFICULTATES ARTICULO PRAECEDENTI POSITAE.

Ad primam difficultatem a principio respondetur esse diversitatem opinionum, an species impressa sit similitudo formalis obiecti, an solum virtualis, et utraque inter thomistas ut probabilis defenditur, ut videri potest apud Ledesmam de Perfect. Divina q. 4. art. 4., easdemque probabiles iudicat P. Suarez 3. libro de Anima cap. 2. n. 20., licet magis inclinet in eam, quae affirmat esse solum virtualem repraesentationem.

Existimo tamen non esse difficultatem tanti momenti et utrumque secundum diversas considerationes recte dici. Nam si loquamur de similitudine formali, quae sit entitativa, certum est, quod nec species impressa nec expressa sunt formales similitudines, cum non habeant entitatem eiusdem formae cum esse et entitate obiecti, sed diversarum omnino conditionum et entitatum sunt, et in diverso esse species dicantur esse obiectum, scilicet repraesentative. Similiter est certum, quod in hoc esse repraesentativo non habet species impressa ita perfectam et in actu secundo repraesentationem sicut expressa ac per hoc magis formatam seu formalem esse repraesentationem in verbo seu specie expressa quam in impressa, ut amplius in art. seq. et infra q. 11. dicemus. Et constat, quod expressa species seu conceptus repraesentat rem vitaliter ut imago viva procedens ab intellectu et rem ipsam ut terminum cognitum et intellectum in ipsa, species vero impressa ut cognoscibilem et in actu primo. Et sic magis formatur repraesentatio per speciem expressam magisque ponitur in actu secundo et determinatur in esse cognito, quam erat in specie impressa, et quoad hoc species impressa se habet ut semen obiecti et virtualis repraesentatio maxis determinanda et exprimenda in conceptu.

Ceterum in alio sensu potest species impressa dici vera et propria et formalis similitudo obiecti, quatenus vere formaliter habet esse intentionale, quod est esse repraesentativum. Nam esse imaginem dicit intentionem quamdam circa formam, ut inquit D. Thomas libro de Memoria et Reminiscentia lect. 3., ubi etiam addit, "quod motus, qui fit a sensibili in sensum, imprimit in phantasia quasi quamdam figuram sensibilem, quae manet sensibili abeunte ad modum, quo illi, qui sigillant cum annulis, imprimunt figuram quamdam in cera". Et in 1. Contra Gent. cap. 53. loquens de specie impressa inquit, quod "utrumque est rei intellectae similitudo. Per hoc enim, quod species intelligibilis, quae est forma intellectus et intelligendi principium, est similitudo rei exterioris, sequitur, quod intellectus formet intentionem illi rei similem". Denique videri potest in Quodlib. 8. art. 4. et 3. Contra Gent. cap. 49., ubi speciem non solum vocat similitudinem quidditatis, sed quod etiam sit ipsa natura et quidditas rei in esse intelligibili, quod utique stare non potest sine vero et proprio esse intentionali.

Et ex hoc sumitur fundamentum pro ista parte, quia ad formalem similitudinem in sensu dicto sufficit formalis et vera convenientia in eo esse, in quo talis similitudo datur. Sed in esse intentionali seu repraesentativo habet species impressa convenientiam cum obiecto, imo est ipsamet quidditas obiecti, quatenus totum, quod in obiecto invenitur realiter, transfertur ad speciem repraesentative; ergo habet formalem similitudinem. Et in hoc differt exemplum vulgare de semine, quod ita est virtus generantis in esse naturali, quod nullo modo participat esse ipsius geniti, sed solum est virtus ad illud. At vero species impressa ita est virtus obiecti ad eliciendam cognitionem et formandum verbum, quod tamen formaliter in se habet esse intentionale, in quo convenit cum obiecto repraesentative, sed non entitative. Et cum specie expressa convenit in eodem esse intentionali, licet non sit ita formatum et expressum sicut in ipso verbo.

Unde ad argumentum contra hoc factum a principio respondetur speciem esse similem obiecto non entitative sicut duo individua eiusdem speciei, sed intentionaliter sicut imago et idea respectu sui repraesentati.

Et cum urgetur, quod non potest dici similitudo per modum convenientiae in natura aut per modum imaginis, sed solum per modum instrumenti requisiti ad tendendum in tale obiectum. Respondetur esse quidem instrumentum per modum seminis cognoscibilis, sed tamen non manere in ordine solius esse naturalis, sed habere etiam formaliter ordinem esse intentionalis seu repraesentativi. Et in hoc esse seu ordine, est ipsummet obiectum repraesentatum seu vices eius gerens, licet virtualiter dicatur repraesentare comparative ad verbum, quod in actu secundo et secundum perfectam formationem in esse intellecto repraesentat, et non solum in esse intelligibili et in actu primo. Et licet P. Suarez loco cit. n. 26. solum admittat similitudinem analogam inter speciem et obiectum, imo solum intentionem per modum tendentiae ad illud et per modum instrumenti indeque reputat infirmam esse rationem, qua probatur ex similitudine speciei cum obiecto non posse dari speciem Dei, ut est in se, tamen hoc totum est considerare speciem in esse accidentis et entitative. Repraesentative autem et secundum esse intelligibile oportet, quod sit eiusdem immaterialitatis et intelligibilitatis cum obiecto, imo ipsummet obiectum in illo esse intelligibili, etiam quoad ultimum gradum et constitutivum illius. Unde si repugnat, quod species corporea immediate repraesentet spiritum, multo magis, quod creata repraesentatio Deum. Sed de his dicemus aliquid infra q. 11. et latius 1. p. q. 12.

Ad secundam difficultatem respondetur speciem informare dupliciter potentiam, scilicet entitative seu inhaerendo, intentionaliter autem et vice obiecti perficiendo seu potius transformando potentiam in obiectum.

ET RATIO EST, quia species inter omnes alias formas hoc habet speciale, quod non solum informat pro se, sed vice alterius, scilicet obiecti, imo propter se non requiritur, sed propter obiectum, a quo perficitur potentia sine hoc, quod cum ipso obiecto constituat naturam aliquam. Unde haec unio obiectiva non debet reputari intelligibilis, sed maxime ad intelligendum conducens, et ex ipsis effectibus manifeste colligitur debere eam poni; nam forma intentionalis entitative considerata dependet in suo esse a subiecto sicut reliquae formae et actuat subiectum sicut ipsae. At vero obiectum repraesentatum in specie non accipit aliquod esse a subiecto nec constituit cum illo aliquam naturam, sed ita praesentatur potentiae, quod determinat et actuat illam intelligibiliter sine hoc, quod realiter alteret illam et transmutet aut componat aliquod tertium cum illa. Item potentia non utitur entitate speciei tamquam principio specificante actus suos, sed obiecto in ea repraesentato utitur tamquam specificativo, sed potentia debet actuari a suo specificativo, in quantum specificativum est. Ergo si ab entitate speciei non specificatur, bene tamen ab obiecto repraesentato, alia unio seu actuatio aut determinatio debet intercedere inter obiectum repraesentatum et potentiam, et haec dicitur unio intelligibilis seu intentionalis, inter entitatem vero speciei et potentiam est unio accidentalis, id est inhaerentiae. Denique species inhaeret potentiae, etiam quando actu non cognoscitur obiectum, sed species conservantur in illa per modum reliquorum accidentium. Cum vero potentia actu cognoscit, tunc non solum actuatur entitative ipsa specie, sed actuatur ipso obiecto in ea contento et repraesentato; ab hoc enim non semper actuatur potentia, sed tunc quando actu cognoscit.

Nec sufficit dicere, quod quando actu cognoscitur obiectum, species non de novo actuat, sed solum potentia excitata denuo operatur utendo ista specie. Contra enim est, quia nec potentia excitari neque operari potest, nisi ut actuata a specie ea actuatione, quae sit principium specificationis actuum. Actus autem non specificantur ab ipsa entitate speciei ut inhaerente, sed ab obiecto in ea contento et repraesentato. Ergo repugnat dicere, quod species non actuat novo modo, sed tantum potentia operatur et utitur illa, siquidem ut operetur, debet praesupponi potentia actuata a specie, non ratione eius, quod est, sed ratione eius, quod continet. Ab hoc enim specificatio et determinatio illius actus dependet, sicut etiam in causis instrumentalibus aliter operatur instrumentum ratione eius, quod in se est, v. g. calor ut calefaciens, aliter ratione eius, cuius vices gerit, id est ratione virtutis animae vel ignis. Quod ergo in genere, efficientium videmus in instrumentis, proportionaliter dicendum est in causis formalibus in genere cognoscibili, quod species et informat ratione sui per inhaerentiam et ratione obiecti, cuius gerit vices, per cognoscibilitatem quasi instrumentum quoddam formale seu vice obiecti informans. Nec enim potest potentia operari solum ratione actuationis entitativae, nisi etiam actuetur vice obiecti, quia ab ipso obiecto pendet specificatio et determinatio actus. Et hanc duplicem unionem seu actuationem D. Thomas affirmat. Nam de obiectiva saepe dicit potentiam cognoscitivam fieri ipsum obiectum non componendo cum illo aliquam naturam, sed intentionaliter se transformando in illud, ut 1. p. q. 11. art. 1. et q. 2. de Veritate art. 2. et 3. de Anima lect. 13. et 3. Contra Gent. cap. 51., ubi dicit "speciem non constituere aliquam naturam cum intellectu, sed perficere ipsum ad intelligendum", et ideo non repugnare divinae essentiae in ratione speciei actuare intellectum. Ratione vero actuationis entitativae et inhaesivae dicit 1. p. q. 55. art. 1. ad 2., quod sensus non est ipsa similitudo neque intellectu ipsa species, sed fit ex utroque unum sicut ex actu et potentia.

Et quando instatur, quod omnis unio realis vel est accidentalis vel substantialis, respondetur, quod in re ita est, quod omnis talis unio vel identice vel formaliter sit accidentalis vel substantialis, sed non requiritur, quod solum formaliter, sicut passiones entis, ut verum et bonum, non sunt formaliter ens, sed identice, alias non essent passiones entis, sed ens ipsum, cui passiones conveniunt. Unio autem obiectiva intelligibilis datur ratione ipsius veri seu cognoscibilitatis, quae est passio entis. Requiritur tamen ad istam unionem obiectivam praesuppositive vel concomitanter aliqua realis et intima unio, vel in genere causae formalis inhaerentis, sicut nostra species, quae est qualitas, vel in genere cause materialis sustentantis, sicut substantia angeli sustentat intellectum suum et in ratione speciei illi deservit, vel in ratione causae efficientis, sicut Deus operando intra intellectum et dando illi esse per immensitatem etiam in ratione speciei potest illum actuare. Et posita aliqua unione ex istis potest etiam secundo modo seu in genere intelligibili fieri unio, distincta tamen a prima, quia distinctos habet effectus, perficiendo et actuando immaterialiter et faciendo, quod potentia in esse cognoscibili sit obiectum, non tertiam aliquam naturam ex repraesentatione et potentia constituendo, bene tamen potentiam actuatam relinquendo.

Ad tertiam difficultatem ex dictis respondetur, quod species sub formalitate intentionis cognoscibilis non est determinate substantia vel accidens, sed in utroque reperiri potest; pertinet enim species ad duplex genus, scilicet ad entitativum sicut quaelibet aliae formae existentes, et ad intelligibile. Ut autem diximus ordo intelligibilis identice quidem est ens et praesuppositive, non formaliter, cum pertineat ad passionem entis. Sequitur enim ad ens, quod sit verum et intelligibile, non autem formaliter est ens, et ita species, ut intrat ordinem intelligibilem et intentionalem, non est formaliter substantia vel accidens, sed solum identice et praesuppositive. Pertinet autem species ad ordinem intelligibilem, quia ex sua natura est vicaria obiecti et repraesentativa illius, ut per talem repraesentationem reddatur intelligibilis et cognoscibilis a potentia, et sic eius munus ad ordinem cognoscibilitatis spectat. Et respectu huius ordinis per accidens et materialiter se habet, quod entitas speciei sit substantia vel accidens. Dummodo enim habeat reddere rem intelligibilem et cognoscibilem illo immateriali modo, qui requiritur, ut potentiam informet, nihil per se conducit, quod sit entitas substantae vel accidentis loquendo in quarto modo per se; esto in re necessario debeat esse accidens vel substantia. Et sic invenimus munus speciei in substantiis separatis respectu proprii intellectus, cui coniunctae sunt, et in Deo etiam respectu beatorum, quibus intentionaliter et per modum speciei unitur, quia in se habet sufficientem immaterialitatem, ut per se, et non per aliam superadditam speciem intelligibilis sit respectu omnium intellectuum, quibus illabitur et intimus est illapsu efficiente in eis esse.

Ad quartam difficultatem respondetur, quod attinet ad SUBIECTUM EDUCTIONIS, speciem intentionalem, quae accidens est, ab illo subiecto educi, cui inhaeret, sive sit potentia cognoscens sive medium, per quod transit; ubi inhaeret, inde educitur. Et licet habeat esse intentionale, tamen quia hoc identice et materialiter in re quoddam accidens est, in quantum accidens a subiecto dependet et ab eo educitur, sicut etiam formae artificiales, quia in re accidentales sunt, a subiecto naturali educuntur, modo tamen artificioso.

Quod vero attinet ad CAUSAM EFFICIENTEM in speciebus intelligibilibus facilis est responsio. Nam substantiis separatis infunduntur species in sua creatione vel separatione ab auctore naturae, supposita D. Thomae sententia, quod non accipiunt cognitionem seu species a rebus. Quodsi accipiunt, oportet ponere in eis intellectum agentem, qui a rebus externis species hauriat et efficiat sicut noster intellectus a phantasmatibus. Quod vero attinet ad species intelligibiles, quas nos pro isto statu accipimus, illae effective procedunt ab intellectu agente, qui illas a phantasmatibus educit, ut infra tractabimus q. 10.

Quod vero attinet ad species sensibiles, si loquamur de speciebus sensuum interiorum, illae fiunt a sensibus externis, quia phantasia (id est cognitio internorum sensuum) est motus factus a sensu secundum actum, ut dicitur 3. de Anima. Quomodo autem inferiores sensus agere possint et emittere species in sensus internos, qui petunt species superiores, dicemus q. 8. art. 3.

Et est fore eadem difficultas, quomodo obiectum externum effective producat species immaterialiores se in ipsos sensus. Et ad hoc explicandum reducitur totius difficultatis summa possuntque de hoc esse tres sententiae: Prima, quod fiant ab aliquo sensu agente, quem posuerunt aliqui ad modum intellectus agentis, ut ab obiectis externis eliciat species sicut hic a phantasmatibus. Secunda, quod fiant ab obiectis virtute participata a coelo et intelligentia movente, quia obiectum, cum sit ita materiale et grossum, non potest intentionales species producere nisi ex virtute aliqua participata a superiori causa et intelligentia. Et huic sententiae favet S. Thomas q. 5. de Potentia art. 8., ubi id clare affirmat. Tertia sententia est, quod species producuntur effective ab ipsis obiectis, quia secundum se sunt sufficienter in actu non solum ut moveant, sed etiam ut terminent sensationem. Hac enim ratione, ut dicemus art. seq., sensus externi non formant idola aut speciem expressam, quia obiecta ipsa sunt sufficienter in actu ad terminandum cognitionem sensus et ad movendum.

Inter has sententias prima omnino expungenda est, sicut reicitur a S. Thoma 1. p. q. 79. art. 3. ad 1. et quaest. de Spirit. Creat. art. 9. et quaest. de Anima art. 4. ad 5. Ratio autem, quare sensus agens omnino poni non potest, ea est, quia talis virtus, quae vocatur sensus agens, debet esse virtus in ipso animali existens (si enim esset in obiectis, non esset sensus et cessaret praedicta sententia). Si autem in animali existat, oportet illi assignare peculiare organum et sedem, cum sit peculiaris potentia, eamque externam, cum agat in exteriora obiecta, quod nusquam in toto corpore animalis apparet, nec facile capi potest, quomodo sensus unus et potentia una corporea habeat tantam amplitudinem, ut pro omnibus sensibus tam diversas species possit ab obiectis extrahere. Nisi dicatur tot esse sensus agentes, quot sunt cognoscentes, et in unoquoque organo esse sensum agentem pro speciebus illius generis, quod certe sine ullo fundamento vel experientia (cui res naturales innituntur) affirmatur. Praeterea talis sensus agens, sive unus sit sive plures, oportet, quod ad producendas species ex obiectis, vel ipsis appropinquet vel virtutem suam ad ea diffundat. Primum repugnat experientiae, cum constet tam multa nos sentire et eorum species in nobis habere sine hoc, quod sensus noster rebus ipsis appropinquet, sed a longe manendo. Secundum maiorem difficultatem habet, quomodo possit sensus agens virtutem suam emittere ad obiecta ita distantia et tam brevissime, ut unico instanti usque ad coelum virtutem emittat et inde eliciat species easque ad oculos revehat. Quomodo item tam exigui corporis virtus totum coelum discurrit, ut a toto species hauriat?

De secunda vero et tertia sententia existimo non esse considerabilem diversitatem inter illas, sed recte dici posse, quod obiecta emittunt intentionales species cum subordinatione et participatione ad influentiam coelestem, dummodo tamen influentiae istae non sint dependentes a motu coeli sicut generationes et corruptiones physicae. Id enim expresse advertit S. Thomas loco cit. ex q. 5. de Potentia. "Cessante", inquit, "motu coeli erit quidem actio in istis inferioribus illuminationis et immutationis medii a sensibus, non autem erit actio, per quam transmutatur materia, quam sequitur generatio et corruptio". Et constat, quod post diem iudicii exercebitur visio et sensatio aliorum sensuum tam in coelo empyreo, ubi non est motus, quam in toto hoc universo, ubi fuerint beati. Ergo efficientia specierum sensibilium non dependet a motu caeli, sed ab aliis influentiis illius, quibus actuata corpora praesertim per lucem quoad species visibiles illas producunt. Quodsi ita est, ut probabile apparet, a non modica difficultate liberabimur infra q. 8. expendendo, a quo principio fiant species intentionales sensuum internorum, quae nobiliores sunt speciebus sensuum inferiorum; ad omnia enim ista virtus coeli sufficiens principium erit.

UNDE NON OBSTAT, quod in hac quarta difficultate obicitur, quod species sunt nobiliores obiectis. Solum enim sunt nobiliores secundum quid et quantum ad modum intentionalis immaterialitatis, quae simpliciter sensibilis est, et tamen quoad illam iuvantur a causa superiori, scilicet coelo, quae ad istam maiorem perfectionem intentionalem habet eminentem virtutem.

Ad confirmationem respondetur, quod illae species, in quantum inhaerent sicut accidentia corporea, extenso modo inhaerent in medio et in potentia sensitiva. Ceterum, sicut in quocumque puncto potest calor extensus habere omnes gradus etiam ut octo, ita virtus speciei repraesentativa totius obiecti potest in quocumque puncto inveniri, quia ista non dependent ab extensione circa subiectum, sed a virtute, qua respicit obiectum.

Ad quintam difficultatem respondetur, quod species COMPARATA AD OBIECTUM, cuius gerit vices, nullam efficientiam habet circa ipsum, sed nudam repraesentationem, quae non est efficientia erga obiectum, cum plerumque tale obiectum non existat, ut circa illud operari possit, et tamen aeque bene repraesentat. Et sic non pertinet ad speciem efficere aliquid circa obiectum, sed solum loco illius subrogari et reddere illud unitum et praesens potentiae, quod nihil efficientiae dicit, sed tantum imitationem vel similitudinem, quae ad genus causae formalis reducitur, qua redditur obiectum cognoscibile et proxime habile ipsi potentiae, ut ipsi uniatur cognoscibiliter, quod totum pertinet ad genus causae formalis, quae vice obiecti actuat et repraesentat.

Similiter RESPECTU POTENTIAE, quam actuat species, non habet efficientiam, quia nullum accidens effective operatur in subiectum, cui inhaeret, ut multis probavimus in 1. de Generat.

Restat ergo videre, an RESPECTU ACTUS seu cognitionis species se habeat in genere causae effectivae, et sic probabilius est, quod species non solum concurrit repraesentando obiectum, id est uniendo illud potentiae intentionaliter, in quo genere nihil efficientiae relucet, sed etiam ad eliciendam ipsam cognitionem effective concurrit cum potentia. Et ita sentit D. Thomas 1. p. q. 56. art. 1. et q. 85. art. 2. et q. 2. de Veritate art. 6., ubi inquit, quod "similitudo cogniti, qua informatur potentia, est principium cognitionis secundum actum sicut calor calefactionis". Constat autem, quod calor est principium effectivum calefactionis.

Et ratio est, quia cognitio est actus potentiae assimilativus et productivus speciei expressae. Sed potentia sola non est sufficiens principium effectivum huius similitudinis expressae, siquidem non potest ipsi soli assimilari talis effectus. Ergo oportet assignare alterum principium effectivum, cui simul cum potentia assimiletur iste effectus; illud autem principium, cui effectus assimilatur, effectivum est. Non est autem aliud principium, cui assimiletur species expressa ut egrediens a potentia, nisi impressa, quae determinat illam ad tale obiectum. Ergo cum in tali egressione, quae effectiva est, egrediatur a potentia et specie illa cognitio et similitudo, manifestum est, quod non sola potentia est principium effectivum, sed potentia ut determinata per speciem, et consequenter species ipsa effective cooperatur.

AD INSTANTIAS ALLATAS contra hoc in hoc quinta difficultate respondetur: Ad primam de concursu vitali dicimus, quod species non est principium concursus vitalis radicale et principale, sed determinativum et specificativum eius, eo quod potentia ista vitalis dependet ab obiecto in suo concursu ut a determinante et specificante. Principium autem concursus vitalis per modum determinantis non oportet, quod sit intrinsecum, sed ab extrinseco potest provenire, sicut habitus, qui supervenit potentiae et cum ipsa concurrit effective, et tamen potest ab extrinseco provenire. Sed est differentia, quod habitus seu lumen determinat potentiam ex parte virtutis et confortando vires eius erga determinatum obiectum, species autem solum repraesentando et uniendo intentionaliter obiectum, et hoc simul cum potentia parit notitiam etiam concurrendo effective, sicut in generatione animalis concurrit active semen viri, quod potest magis ac magis perfici intra lineam suis activitatis et virtutis, sicut potentia per habitum, sed tamen ulterius indiget semine femineo, quod ex coniunctione ad spirituosam virtutem seminis virilis effective influit in productionem foetus.

Ad aliam instantiam respondetur, quod species de se non est inferior ad ipsam potentiam in influendo, quia potentia solum habet perfici a specie quantum ad ultimam determinationem specificationis obiectivae; quod vero species ipsa subordinetur potentiae vel non subordinetur in ordine ad eliciendam cognitionem, per accidens ipsi est. Et aliquando species subordinatur potentiae, ut quando sustentatur ab ipso et est accidens ei ab extrinseco superveniens; tunc enim tota vitalitas est a potentia, et species in influxu ad actum vitalem ei penitus subordinatur. Aliquando vero potentia subordinatur speciei, ut quando species sustentat potentiam et est radix influendi vitalitatem in actum eius, sicut quando ipsa substantia spiritualis v. g. angeli habet rationem speciei pro cognitione sui, non subordinatur potentiae, sed potius eam subordinat sibi in ratione immaterialitatis obiectivae et vitalitatis. Multo perfectius hoc facit Deus respectu cuiuscumque intellectus beati, quia Deus est radix prima omnis vitalitatis et immaterialitatis intellectus, et sic uniendo se per modum speciei non subordinatur intellectui, sed subordinat illum sibi. Imo loquendo per locum intrinsecum, si obiectum ipsum per se sit perfecte immateriale et intelligibile et non careat vitalitate, quia est radix vitae, potius debet subordinare sibi potentiam tamquam feminam intelligibilem, quae foecundatur obiecto, quam a contra. Sed propter imperfectionem speciei, quae solum est vicaria obiecti et caret radice vitalitatis, subordinatur potentiae et animae ad vitalem influxum in actum. Unde etiam patet ad aliam replicam, quod species et potentia non ex aequo concurrunt ad cognitionem, sed species ut subordinata vel ut subordinans potentiam, sicut explicatum est.

Ad sextam difficultatem respondetur, quod licet species seu similitudo, ut habeat relationem realem praedicamentalem ad obiectum, requirat existentiam illius, tamen ut sit repraesentativum eius et exerceat repraesentationem ad potentiam, sufficit transcendentalis ordo ad obiectum, qui remanet etiam non existente obiecto, et est fundamentum illius relationis, sicut mortuo imperatore potest imago eius repraesentare ipsum, licet non respicere realiter ipsum. Et sic diximus in Logica q. 21. art. 1., quod licet signum consistat in relatione secundum esse, tamen exercitium repraesentandi non fit per relationem ipsam, sed per fundamentum eius, quod est esse repraesentativum sicut pater licet relatione sit pater, non tamen relatione generat, sed fundamento relationis, quae est potentia generativa. Videatur ibi.

Ad ultimam difficultatem, quod attinet ad tactum et gustum, dicitur, quod licet ad eorum sensationem requiratur contactus et applicatio localis, quia immediata debent esse obiecto, tamen hoc non sufficit ad eliciendam sensationem. Nam etiam ignis est coniunctus ligno, nec tamen sentit, sed requiritur vitalis et intentionalis coniunctio, quae plus petit quam entitativam coniunctionem, quae etiam non cognoscentibus est communis, sed oportet ut obiectum fiat unum cum ipsa potentia in ordine cognoscibili, id est intentionali et repraesentativo modo, quantumcumque propter materialitatem ipsius potentiae tactus requiratur etiam propinquitas localis obiecti.

Quod vero attinet ad sensus internos, etiam ipsi requirunt species, tum propter generalem rationem omnium cognoscentium, quia actuari et determinari debent ab obiectis modo intentionali et cognoscibili; cum specialiter, quia cognoscunt in absentia, et sic requirunt suppleri obiecti praesentiam per subrogationem speciei. Nec sequitur, quod si species conservantur in absentia, perpetuo repraesentent in actu, sicut nec repraesentant actu omnes species, quae inhaesive conservantur in intellectu, eo quod licet praebeant effectum formalem entitativum existendi in potentia, sed non intentionalem, nisi quando actu applicatur et excitatur potentia erga tale obiectum, eo quod intentionalis informatio est coniuncta cum vitali concursu potentiae ad actum determinatum eliciendum erga tale obiectum, a quo mediante specie actuatur et determinatur potentia. Sic autem informare subiectum, ut semper operetur, non convenit omni formae informanti, ut patet in habitu existente in potentia, nec tamen semper operante. Sic species, licet entitative inhaerendo informet potentiam, tamen intentionaliter non informat, nisi quando potentia coniungitur actui et applicatur seu excitatur ad illum, quia informatio obiecti est ad pariendum notitiam tantum, species autem per suam entitatem informat inhaesive, et quando informat intentionaliter, est quando obiectum mediante specie, et non solum entitas speciei informat. Et ideo, ut supra diximus, distincta est unio speciei entitativa ab intentionali, quia in entitativa sola species informat, in intentionali obiectum est, quod informat ad notitiam formandam, licet mediante specie ut vices sui gerente et ut contentum in ea.

Quomodo autem diversae species, quae videntur solo numero distinctae, quia repraesentant obiecta numero distincta, sint in eadem potentia simul, ut cum videmus duos homines aut lapides, explicavimus libro 1. de Generat. q. 9. Vere enim non videntur solo numero distingui, quae diversa individua repraesentant, si diversa accidentia aut modos eorum repraesentant, quae specie diferunt inter se, et habent etiam illud pro obiecto proprio; sed duplex species eiusdem individui, haec multiplicatur et differt solo numero.