|
Loquimur de sensibus externis, quia de formatione idoli in sensibus
internis seq. quaest. agemus. Est autem idolum seu species expressa
(in intellectu vocatur etiam conceptus seu verbum, quia loquendo seu
dicendo exprimitur) similitudo quaedam per modum imaginis repraesentans
in actu secundo et per modum termini cogniti ipsum obiectum. Ideoque
frequenter vocatur a Divo Thoma medium in quo seu ad instar medii in
quo, ut in q. 4. de Veritate art. 2. ad 3. Distinguit autem
illam D. Thomas a specie intelligibili et ab actu cognitionis et ab
intellectu et a re intellecta, ut videri potest in q. 8. de
Potentia art. 1. et q. 9. art. 5., ut latius explicabimus
infra q. 11. art. 2., simulque causas, ob quas necesse est
ponere hoc verbum sic distinctum ex D. Thoma assignabimus.
DIFFICULTAS ERGO EST, utrum etiam in sensibus
externis necesse sit formare aliquam talem speciem seu imaginem, non
quidem propter aliquam necessitatem ex parte obiecti, quia neque est
absens neque immateriale, sed propter necessitatem ex parte actionis,
quia debet habere terminum.
Et hinc sumitur ratio dubitandi, quia impossibile est intelligere
veram actionem sine termino. Actio autem immanens vera actio est de
praedicamento actionis. Nam si non est actio, sed qualitas, restat
inquirere, qua actione producatur talis qualitas, siquidem alicuius
actionis debet esse terminus, et de illa procedit ratio facta.
Constat autem, quod illo terminus est species expressa, quia est
qualitas assimilativa obiecti et terminus cognitionis, et manet intra
ipsam potentiam cognoscentem, quia ab actione immanente fit. Ergo
talis terminus productus pertinet ad ipsam potentiam, ut reddat eam
cognoscentem, et sic habet omnes conditiones speciei expressae.
Nec potest dici, quod illa actio producit aliquid extra potentiam,
tum quia non est actio transiens, tum quia nihil immutatur extra
potentiam a visione, ut visio est, reali immutatione, sed solum
denominatione extrinseca visi. Quodsi dicatur producere aliquid in
sensibus internis, hoc verum quidem est, sed tamen ibi non producunt
sensus species expressas, sed impressas, quia producunt id, quod est
principium cognoscendi sensibus internis. Ergo si quid producunt per
modum speciei expressae, sibi ipsis deservit, non sensibus internis.
Circa hanc difficultatem P. Suarez 3. libro de Anima cap. 5.
refert opinionem aliquorum thomistarum, qui consent per cognitionem
abstractivam produci aliquid terminans ipsam, non vero per cognitionem
intuitivam, citatque pro hac sententia Caietanum 1. p. q. 27.
art. 1. et alios. Sed tamen Caietanus cit. loco non negat
universaliter pro omni cognitione intuitiva verbum seu speciem
expressam, cum eam concedat pro omni intellectione in viatoribus, in
beatis autem partiale verbum concedit, non adaequatum; solum vero
negat angelum in cognitione sui formare verbum, respectu vero
reliquarum cognitionum non negat, inter quas plurimae sunt intuitivae.
Ergo male attribuitur Caietano, quod indistincte dixerit in notitia
intuitiva non formari verbum.
Aliam refert opinionem ex Scoto, Durando et Gabriele, quod verbum
seu species expressa non est distincta a cognitione, et ita non est
imago, in qua res videtur, sed actus, quo videtur.
Ipse vero Suarez tenet ibidem, quod in omni cognitione producitur
terminus, sed solum modaliter distinctus a cognitione illique
intrinsecus, praeter quem nullum alium, neque realiter neque modaliter
distinctum docet produci a cognitione. Itaque in ipso actu
intelligendi distinguit id, quod productionis est, et quod
qualitatis, et dicit, quod ut productio solum modaliter distinguitur
ab illa qualitate, sicut omnis actio distinguitur a suo termino. Ut
autem qualitas est, est ipsum verbum mentis, neque oportet ponere
aliam qualitatem, quae sit intellectio. Unde non ex indigentia et
necessitate obiecti, quod sit absens vel praesens vel immateriale, sed
ex necessitate actionis, quia exigit terminum, producitur illa
qualitas, quae est verbum seu species expressa, idque ad alias
potentias extendit ibi n. 10. Sequuntur Conimbric. 3. de Anima
cap. 8. q. 3. art. 4. ad 5., ubi in sensibus externis
fatentur gigni aliquem terminum similem verbo per expressionem rei
cognitae.
NIHILOMINUS omissa nunc formatione verbi in intellectu, de
quo redibit sermo q. 11., nunc solum agimus de specie expressa seu
idolo formato a sensibus externis et inquirimus, an sit necessaria ad
terminandum cognitionem sensitivam.
Et quod attinet ad mentem S. Thomae, constat ipsum perpetuo
denegasse sensibus externis hanc formationem speciei in seipsis, ut in
illa cognoscant obiecta sua, ut patet in Quodlib. 5. art. 1. ad
2. et Quodlib. 8. art. 3. et 1. p. q. 85. art. 2. ad
3., cui consonat, quod docet eadem 1. p. q. 27. art. 5.,
quod operatio sensus externi perficitur in immutatione a sensibili, non
quia neget operationem sensitivae potentae, sed quia sufficienter
formatur a specie proveniente ab obiecto, ut in eius praesentia
perficiatur sine formatione alterius similitudinis. Neque exigi talem
formationem, ut operatio ipsa seu actio terminum habeat, docet in 1.
Contra Gent. cap. 100., ubi ostendit non esse de ratione
actionis immanentis, ut habeat aliquid operatum et factum ab ipsa,
"sicut audire", inquit, "et videre; huiusmodi enim perfectiones
sunt eorum, quorum sunt operationes, et possunt esse ultimum, quia
non ordinantur ad aliquod factum, quod sit finis".
Nec obstat, quod in libro de Somniis lect. 2. docet D. Thomas
ex Aristotele permanere simulacra in sensibus externis etiam in
absentia sensibilium, ut cum aliquis defixit oculos in sole, omnia ei
videntur lucida etiam remotis oculis a sole, et cum intense respexit
colorem viridem aut purpureum, etiam remotis inde oculis omnia illi
apparent illius coloris, quod non est, nisi quia simulacra illa
remanent in oculis. Sed non possunt manere species impressae, quia
istae dependent in fieri et conservari ab obiectis, ita ut in eorum
absentia non permaneant; ergo solum verificari potest de speciebus
expressis, quae manent in oculis.
Respondetur, quod illa simulacra, quae dicuntur manere in oculis in
absentia sensibilium, non sunt species aliquae expressae, in quibus
cognitionem suam perficiat sensus, nec species impressae ab obiectis ad
sensus, quia istae cessant obiectis remotis, sed illae species
impressae (haec vocantur ab Aristotele et D. Thoma simulacra seu
similitudines), quae ab oculis ad sensum communem et alios sensus
internos derivantur recipiunturque in spiritibus et in illis deferuntur
ad sensus interiores. Quando ergo facta est aliqua vehemens impressio
ab aliquo excellenti sensibili et cum magna attentione sensus, tunc
omnes spiritus, qui sunt in oculis, replentur illis speciebus eisque
vehementer imprimuntur. Unde cum non omnes statim ascendant ad sensum
communem propter multitudinem spirituum, quos excitavit attentio, et
propter vehementiam sensibilis imprimentis species in spiritibus, ut
mittantur ad sensum communem, fit inde, ut etiam remotis oculis ab
obiecto et concurrentibus aliis speciebus alterius obiecti, cum illae,
quae sunt in spiritibus pro sensu communi, nondum sint totaliter
emissae ob copiam spirituum, confundunt et impediunt alias, quae ab
aliis obiectis veniunt. Et sic videntur omnia similia illis obiectis,
quae ante videbantur saltem confuse et iuxta impressionem factam in
illis spiritibus nondum emissis, et adhuc impressionem illam
retinentibus, quia fortis fuit. Non autem requiritur, quod maneant
species expressae vel quae ab obiectis imprimuntur, sed quae a
sensibus transmittuntur ad sensum communem et in spiritibus
imprimuntur.
QUAPROPTER in sententia D. Thomae duo colliguntur:
Primum, quod sensus externi species aliquas imprimunt per cognitionem
suam easque producunt in sensus internos.
Patet hoc, quia sensus interni non participant species immediate ab
obiectis, sed mediantibus sensibus externis, qui primo accipiunt ab
obiectis et inde transmittunt ad sensum communem et alios. Nec sunt
aliae viae, per quas species istae mittantur, et praesertim, quia
sensus interiores non solum iudicant de obiectis sensuum, sed etiam de
actibus eorum, ut quod oculus viderit, auditus audierit etc. Ergo
oportet, quod species transmittuntur a sensibus ad interiores
potentias, quia debent repraesentare obiecta ut cognita ab exterioribus
sensibus. Unde et phantasia dicitur a Philosopho 3. de Anima,
quod est motus factus a sensu secundum actum, quia scilicet a sensu
cognoscente in actu movetur phantasia, quae motio non nisi per
impressionem alicuius speciei fieri potest. Habet ergo sensus factus
in actu, id est actu cognoscens, vim producendi et imprimendi species
in potentias interiores.
Secundum est, quod sensus externus non format idolum seu speciem
expressam, in qua obiectum suum cognoscat; hoc enim praecipue S.
Doctor excludit.
Fundamentum est, quia cognitio sensitiva essentialiter est
experimentalis, experientia deducta ab ipsis obiectis et ex motione
eorum in sensus. De ratione autem talis cognitionis est, ut in illam
ultimate resolvatur omnis nostra cognitio utpote ab ipsa inchoata.
Ergo necesse est, quod obiectum non attingat in aliqua imagine a se
formata, sed immediate in ipsomet obiecto in se.
Patet consequentia, quia si res cognoscitur in imagine formata ex
impressione ipsa obiectorum, nondum est experimentalis ipsius rei in
se, sed in alio, scilicet in formatione imaginis, in qua res illa
repraesentatur. Ergo illa cognitio adhuc est resolubilis secundum
comparationem illius imaginis ad ipsam rem, cuius est imago. Unde
enim iudicari debet et resolvi, quod illa imago sit talis rei in
seipsa, nisi res cognoscatur in se sine imagine tamquam terminus
cognitionis? Si enim in alia imagine cognoscerentur de illa rediret
eadem difficultas, quomodo deberet ultimate iudicari per experientiam,
quod esset imago talis rei, non cognita ipsa re in se sine imagine.
Ergo in cognitione desumpta ab ipsis rebus oportet ultimam et
experimentalem cognitionem reducere ad aliquam cognitionem, quae fiat
sine imagine, sed immediate attingat rem ipsam in se et continuetur seu
coordinetur cognitio cum ipsis rebus. De qua ratione supra egimus
art. 1. et ostendimus non currere in angelis, etsi habeant scientiam
experimentalem, quia eius certitudo non est resolubilis in ipsas res,
a quibus scientiam non accipiunt sicut nos.
Quod autem species expressa naturaliter repraesentet, non sufficit
certificare nobis experimentaliter, quia potest falso repraesentare,
ut saepe fit in phantasia. Ergo certitudo experimentalis non potest
sistere in intellectu formante verbum neque in phantasia formante
idolum, sed debet resolvi in sensum attingentem rem in se sine
imagine.
In angelo autem, qui non habet sensus, debet accipi certitudo
experientiae non ab ipsa re, a qua non accipit species, sed ex
infusione superioris causae dantis illas species. Omitto, quod
cognitio externa propter sui imperfectionem et materialitatem non potest
seipsam attingere neque accidentia, quae in se sunt, sed obiecta
corporeo modo sibi applicata. Illa autem imago seu species expressa
deberet inhaerere ipsi potentiae elicienti illam, et consequenter
deberet cognitio, quae mediante tali imagine formatur, immediate ferri
in tale accidens inhaerens ipsi potentiae, quod pertinet ad quemdam
modum reflexionis. Ceterum de efficacia huius rationis agemus infra
q. 8. art. 3., ubi explicabitur, quomodo sensus interni utantur
idolo seu imagine.
AD RATIONES DUBITANDI A PRINCIPIO: Ad
primam respondetur, quod, ut diximus in q. 14. Phys. et in q.
19. Log. in praedicamento actionis, actio immanens non est
formaliter actio physica de praedicamento actionis, sed metaphysica,
quae est qualitas. Virtualiter autem potest esse transiens et
productiva, sed in quantum immanens formaliter est qualitas, alias non
esset immanens per se et ratione sui, sed ratione termini inhaerentis
ipsi agenti, quod est esse immanentem non in ratione actionis et ut
actio est, sed ratione termini, non ut ab actione attacti, sed ut per
passionem recepti. Nam omnis actio, quae per modum causalitatis est
fieri et transitus termini de fieri ad factum esse, non est immanens in
ipsa ratione et statu actionis, sed in ipso facto esse termini. Actio
enim ut actio dicit fieri et tendentiam seu causalitatem termini, ergo
ut actio et sistendo intra lineam praedicamenti actionis repugnat, quod
sit immanens, et quod sub formalitate immanentis sit actio ut
causalitas praecise seu fieri, nisi dicatur immanens, quia terminus
eius manet non in alieno subiecto, sed in ipso agente. Sed haec
immanentia seu inhaerentia termini in ipso agente vel in alio subiecto
omnino per accidens se habet ad actionem in ratione ipsa actionis, quia
non ipsa actio perficit immanenter neque actuat ipsum agens, sed est
fieri ipsius termini, et terminus est, qui actuat et inhaeret agenti
non ut agens, sed ut passum inhaerentiae eius. Quid autem pertinet ad
essentialem variationem actionis, quod terminus eius, qui inhaeret in
passo, habeat pro passo ipsummet agens vel aliud subiectum extra
agens?
In sententia autem S. Thomae actio immanens per se, in ipsa ratione
actionis, immanens est, quia non datur ut fieri ipsius termini, sed
ut perfectio et actus ultimus ipsius agentis. Actio autem transiens
seu de praedicamento actionis primo respicit ipsum terminum, cuius est
fieri, quam actuare ultimo ipsum agens. Quae est ratio S. Thomae
1. Contra Gent. cap. 100., quia actio immanens est ultima
perfectio et quaeritur propter se, ut constituat cognoscentem vel
intelligentem in actu secundo, quae est summa cognoscentis perfectio,
non autem quaeritur propter ulteriorem terminum. Unde ultima felicitas
seu beatitudo in ipsa operatione et actu secundo cognoscendi consistit,
non in aliquo termino producto. Quodsi aliquando producitur per
istam operationem terminus, v. g. verbum seu species expressa, non
est propter ipsum terminum, sed magis terminus propter cognitionem,
scilicet ut in eo producto exerceatur contemplatio et cognitio et in
ipsa perfecta contemplatione ultimo sistitur. Ergo actio immanens ut
formaliter immanens non est de praedicamento actionis, sed qualitas
habens vim et eminentiam actionis producentis, ut amplius dicemus q.
11. art. 1. Videatur Caietanus 1. p. q. 79. art. 2.,
Ferrariensis 2. Contra Gent. cap. 9. et 82., Bellarminus
libro 2. de Christo cap. 17., qui hanc sententiam tenet.
Ex quo patet ad omnia, quae in primo argumento tanguntur. Nam quod
dicitur omnem actionem debere habere terminum, respondetur debere
habere, sed non eodem modo. Nam actio immanens ut formaliter immanens
solum habet terminum contemplatum aut amatum seu terminum obiectum, non
productum, ideoque vocatur actio metaphysica, non physica, id est
immutativa termini. Ut autem virtualiter et eminenter transiens habet
terminum productum, sed non semper de necessitate, quia in primo,
scilicet in termino contemplato, salvatur. Actio autem formaliter
transiens semper habet termi productum seu immutatum, quia est
formaliter fieri et tendentia ad terminum.
Quando autem instatur, quodsi ille actus immanens est qualitas, qua
actione producitur? Respondetur procedere actionem immanentem per
simplicem emanationem, sicut actio ipsa transiens emanat a suo agente,
eo quod immanens virtualiter est transiens potestque esse productiva
termini ipsumque causare, et sic habet modum procedendi sicut ipsa
actio, alias non posset usum productionis habere respectu termini
producti, si sic non procederet; in se vero formaliter solum habet
respicere terminum obiectum, et sic est qualitas, non causalitas.
Et cum dicitur, quod ista qualitas, quae est cognitio, est
assimilativa et habet quidquid requiritur ad speciem expressam,
respondetur, quod ut dicit D. Thomas q. 8. do Potentia art.
1. et q. 9. art. 5. et aliis locis, actio intellectus et verbum
seu species expressa distinguuntur, nec ipse actus cognoscendi est
similitudo, sed obiecti expressi seu repraesentati contemplatio et
apprehensio habetque se ut tendentia ad attingendum obiectum, non ut
actualis expressio seu assimilatio. Et ratio est, quia cognitionis
effectus solum est reddere potentiam active et in actu secundo
cognoscentem, similitudo vero seu imago expressa reddit obiectum actu
repraesentatum et ut terminum cognitionis intra ipsam potentiam formatum
et terminantem cognitionem, quia ibi immaterializatur et
spiritualizatur per modum termini cogniti, sicut in specie impressa per
modum principii intelligibilis, ut infra q. 11. art. 2.
dicemus.
Ad secundum argumentum respondetur, quod visio et actus immanens non
respicit obiectum extra tamquam terminum productionis seu immutationis,
sed ut terminum cognitionis. Terminus autem cognitionis ex natura sua
non petit esse intra ipsam potentiam cognoscentem, nisi quando ibi
redditur formatus et proportionatus in ratione termini cogniti, eo quod
extra non habet sufficientem immaterialitatem ad terminandum
cognitionem, sed solum intra potentiam, sicut in intellectu, in quo
non redditur obiectum proportionatum et formatum, ut terminet, nisi
per lucem spiritualem, et haec extra intellectum non diffunditur, et
ita non redditur obiectum extra intellectum terminus spiritualizatus et
proportionatus ei, sed solum ut in ipso verbo exprimitur
intelligibiliter.
In visione autem sensitiva est e contra, quia lux externa reddit
obiectum sufficienter visibile et proportionatum ad terminandum visionem
in actu. Intra oculum autem non potest magis proportionari ab ipsa
luce oculi, imo multo minus, eo quod id, quod ponitur intra
potentiam, non manet habile, ut sentiatur sensatione externa, quae
non sentit id, quod est intra se, sed extra, propter imperfectionem
et materialitatem talis cognitionis, et quia sic requiritur ad
experimentalem cognitionem, quae sumitur a rebus, ut explicatum est.
Ad ultimum respondetur, quod sensus externi producunt in internos
species impressas, ut per eas cognoscant, sicut obiecta sensibilia
externa producunt in ipsis sensibus externis species, quibus ea
sentiant. Hunc enim processum servari ab obiectis ad sensus et a
sensibus externis ad internos docet D. Thomas 4. Contra Gent.
cap. 11. Quod vero sensus externi producant speciem expressam,
quae ad sensus internos delata eis tamquam in termino obiecta
repraesentet, non admittimus, sed species expressa sensuum internorum
ab ipsis formatur, ut dicemus quaest. seq. art. 3. Quodsi
formaretur talis species expressa a sensu externo, non esset, ut in ea
cognosceret, sed ut sensus internus in ea ad se delata sentiret, quod
non est contra dicta; et sic salvaretur, quod cit. loco dicit D.
Thomas et aliis locis supra cit., quod in isto processu impressionis
specierum ab obiectis ad sensus et a sensibus externis ad internos
semper principium et terminus pertinent ad diversas potentias.
|
|