QUAESTIO VII

DE OBIECTIS SENSUUM EXTERIORUM IN PARTICULARI


ARTICULUS PRIMUS. QUID SIT COLOR, QUI EST OBIECTUM VISUS.

Explicatis hucusque generalibus conditionibus obiectorum sensibilium deinceps ad particularia obiecta descendimus. Et primo occurrit obiectum visus, quod est color et lux. Et in praesenti agemus de colore, in sequenti vero articulo de luce.

Relictis autem variis antiquorum opinionibus circa naturam coloris, de quibus Aristoteles libro de Sensu et Sensato, lect. 3., 4. et 6. apud D. Thomam, et videri potest Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. de Visu dub. 1., in praesenti solum examinabimus DEFINITIONES traditas ab Aristotele de colore, quae sunt duae.

Prima, in libro de Sensu et Sensato cap. 3.: "Color est terminus seu extremitas perspicui in corpore terminato". Secunda est in hoc 2. de Anima textu 67. et 73.: "Color est, qui movet actu perspicuum". Perspicuum autem definit Aristoteles, "quod est visibile non per se, sed alieno colore" seu lumine. Lumen autem definitur, "quod est actus perspicui, ut perspicuum est", id est quod reddit diaphanum illustratum. Prima definitio traditur de colore in se, altera vero secundum suam proprietatem, id est secundum visibilitatem, quae est propria passio rei visibilis.

Circa primam ergo definitionem est difficultas, quid nomine "extremitatis perspicui" intelligendum sit et quid nomine "corporis terminati". Nam aliqui putant quod ly extremitas sumitur pro eo, quod est indivisibile in genere quantitatis, scilicet pro superficie vel aliquo simili, et inde magnam sentiunt difficultatem in explicanda hac definitione Aristotelis, quasi velit, quod color sit superficies vel sit solum in superficie corporis colorati. Et ideo vel reiciunt definitionem Aristotelis, ut P. Suarez libro 3. de Anima cap. 15. n. 4., vel dicunt solum explicare naturam coloris sub proprietate et officio visibilis, quod non exercet nisi in externa superficie, ut sentiunt Conimbric. 2. de Anima cap. 7. q. 1. art. 2. ad 3., Mag. Baņez libro supra cit., Rubio et alli. Videturque habere fundamentum in D. Thoma, libro de Sensu et Sensato lect. 6. in fine, ubi inquit: "Quod si corpora intrinsecus quidem habent superficiem in potentia, non autem actu, ita etiam intrinsecus non colorantur actu, sed potentia, quae reducitur ad actum facta corporis divisione, illud autem intrinsecum non habet virtutem movendi visum, quod per se convenit colori". Sed non potest dici, quod corpora non habent colorem intus quoad essentiam coloris. Ergo solum intelligitur, quod superficie habent illum in actu quantum ad ipsum exercitium et munus visibilitatis, et sic ista definitio coloris solum potest intelligi quoad proprietatem et exercitium visibilis.

NIHILOMINUS in utroque auctores isti decipiuntur. Et quod attinet ad D. Thomam constat duo in hac parts dixisse: Primum, quod color dicitur extremitas in genere qualitatis seu diaphaneitas, non in genere quantitatis, quasi sit superficies vel in superficie tantum. Secundum est, quod color entitative non est in sola superficie, sed etiam intra ipsum corpus, licet ut videatur, solum appareat in superficie, quia ibi tantum illuminatur a luce.

Primum patet in dicta lect. 6. circa finem immediate ante illa verba citata, ubi dicit: "Quod autem dicit colorem esse extremitatem perspicui, non repugnat rei, quod dixerat supra colorem non esse extremitatem. Illud enim dixit de extremitate corporis, hoc autem de extremitate perspicui, quod nominat corporis qualitatem sicut calidum et album. Et ideo color non est in genere quantitatis sicut superficies, quae est extremum corporis, sed in genere qualitatis sicut et perspicuitas, quia extremum et id, cuius est extremum, unius generis sunt". Ergo sentit D. Thomas colorem dici extremitatem non sicut superficies vel solum in superficie, sed sicut qualitas extrema, id est consecuta ex perspicuitate quasi quaedam deficientia perspicui et ultimum, in quod resolvitur.

Quod ut intelligi possit, adverte, quod color non est qualitas prima, sed causata ex aliquo priori, scilicet vel ex modificatione lucis vel ex mixtione primarum qualitatum. Nam colores apparentes in aere fiunt ex modificatione lucis in ipso aere aliquibus vaporibus ingrossato, unde concurrere debet ibi etiam aliqua perspicuitas et aliqua opacitas. In corporibus autem mixtis fit color permanens ex concursu qualitatum elementalium, inter quas etiam invenitur allqua perspicuitas et opacitas, sicut aqua et aer sunt clara et perspicua, terra vero opaca.

Et ita ipsum perspicuum aliquando invenitur coniunctum luci, ut in igne, stellis, sole. Et aliquando invenitur coniunctum suo contrario, id est opacitati et tunc terminatur alieno termino, id est opacitate, et sic fit color ex tali terminatione perspicui. Aliquando invenitur perspicuum secundum se, id est neque coniunctum luci neque colori, sed cum sola transparentia, ut aer, aqua, vitrum etc., ut bene notavit Caietanus 2. de Anima in cap. 6. super textum 8.

Sic ergo color in corporibus mixtis resultat ex concursu qualitatum elementalium, quae in mixto sunt virtualiter. Sed cum in elementis sint non solum qualitates primae, calor et frigus etc., sed etiam perspicuitas et opacitas, ad designandum, quod color non resultat ex sola congregatione et mixtione illarum, scilicet caloris et frigoris, sed istarum, scilicet perspicui et opaci, quatenus in ipso mixto manent etiam virtualiter perspicuitas unius elementi et opacitas alterius, ideo definitur color, quod est extremitas perspicui, id est qualitas consecuta non ex calore et frigore sicut qualitates sensibiles, sed ex commixtione perspicui et opaci quasi qualitas quaedam deficiens et extrema, seu in quam desinit perspicuitas facta terminatione opaci, et sic dicitur extremitas perspicui in corpore terminato, id est opaco. Et huius signum accipitur ex coloribus apparentibus. Videmus enim, quod secundum diversam mixtionem opacitatis nubis cum perspicuo vaporum vel aeris resultat per modificationem lucis modo color puniceus, modo flavus, modo caeruleus, modo nigricans, modo albus; sicut nubes multum de luce imbibentes albae apparent, multum habentes de opacitate et copia vaporum caeruleae aut nigrae, ideoque solent esse signum pluviae. Ergo cum isto color resultet ex diversa commixtione perspicui cum opaco in modificatione lucis, similiter sequetur color in mixtis ex eadem mixtione perspicui cum opaco, licet in his detur causa permanentior et diuturnior colorum, non in illis, ideoque apparentes dicuntur. Est ergo color quasi quaedam umbra perspicui aut lucis in terminatione opaci ideoque extremitas illius vocatur.

Secundum, quod S. Thomas asserit, constat ex eodem loco cit., scilicet lect. 6. de Sensu et Sensato, ubi inquit: "Manifestum est, quod in iis, quae colorantur ab exteriori" (id est a reverberatione luminosi) "perspicuum est susceptivum coloris, et etiam in his, quae colorantur interius, perspicuum est, quod facit ea participare colorem; quod quidem perspicuum in corporibus invenitur secundum magis et minus. Quae enim istorum corporum plus habent de aere vel de aqua, plus habent de perspicuo, minus autem habent, quae superabundant terrestri". Quare secundum D. Thomam color etiam in interiori corporis parte datur et ibi etiam provenit ex perspicuo, non quidem formaliter existente, sed virtualiter, quia qualitates elementorum sunt virtualiter in mixto et redactae ad mediocritatem. Quando ergo D. Thomas in verbis supra cit. in argumento dicit, quod si superficies intra corpora est in potentia, non autem in actu, ita etiam intrinsecus colorantur in potentia, non in actu, optime dictum est, quia est conditionalis nihil ponens in esse. Nam in re sicut fuerint superficies, ita erunt et colores. Et superficies quidem intra corpus invenitur ut actu continuans, sed ut potentia terminans; solum enim terminat actu, quando est ultima et in extremo corporis. Et similiter intra corpus dabitur color quoad entitatem sicut superficies, sed non quoad terminationem et motionem visus; hoc enim non potest facere in actu, nisi actu sit manifestatus ille color et positus in extera superficie.

Altera definitio coloris supra relata ex Aristotele traditur a posteriori per effectum seu propriam passionem coloris, scilicet in quantum visibilis seu motivus diaphani actuati seu illustrati per lucem; hoc enim est diaphanum secundum actum. Sed tamen color, prout est in partibus inferioribus corporis, est impeditus movere diaphanum actu, quia non potest coniungi ipsi diaphano et perfundi luce, nisi ad externam superficiem reducatur; ibi autem est habilis ad movendum diaphanum, si luce illustretur.

Unde colligitur EXPLICATIO DEFINITIONIS. Nam imprimis non traditur definitio coloris per ordinem ad visum, quia in hoc convenit cum luce, et sic non oportuit hoc exprimi in definitione, scilicet quod sit motivum et specificativum visus, sed supponi, solum autem tradi id, quod proprium est coloris in eo, in quo distinguitur a luce.

Secundo ly motivum debet sumi in definitione pro motivo intentionali, non reali seu alterativo. Nam diaphani in actu, id est actuati et illustrati a luce, non potest dari motivum nisi intentionale formaliter loquendo. Nam quodcumque aliud alterans, v. g. calidum aut frigidum, aeque bene possunt alterare illud corpus diaphanum in tenebris atque in luce. Quod autem praecise potest movere diaphanum ut illustratum luce, est color ut intentionaliter agens.

Tertio diaphanum secundum actum est idem quod diaphanum illuminatum luce, quia licet corpus illud, quod est diaphanum, possit aliis formis informari et in actu poni, tamen inquantum diaphanum non nisi a lumine actuatur et perficitur, aliae vero formae etiam non diaphano sunt communes.

Ex QUO COLLIGITUR, quam bene sit tradita haec definitio. Nam supponendo id, in quo convenit color cum reliquis sensibilibus, quod scilicet intentionaliter movent sensus, quod in ly motivum imbibitur, in reliquis explicat differentiam coloris ab illis sensibilibus. Nam lux movet quidem visum, sed perfectiori modo quam color, scilicet non supponendo diaphanum illustratum, sed illustrando illud, et ita ad ipsum pertinet illustrare perspicuum, non vero illustratum movere, hoc enim est proprium coloris. Reliqua sensibilia aliorum sensuum movere quidem possunt diaphanum, sed non ut diaphanum est, quia etiam per opacum transeunt vel saltem non requirunt diaphanum illustratum, sicut audimus et odoramus et gustamus etiam in tenebris, et per corpus opacum transit species soni, ut cum intra parietes audimus et sine diaphano per immediationem contactus gustamus et tangimus. De hac explicatione videatur S. Thomas 2. de Anima lect. 15. Quare non potuit meliori modo declarari color, ut motivus est, quam per dictam definitionem, in qua id, quod peculiare est coloris in quantum color est, explicatur, et in quo a luce et reliquis sensibilibus distinguitur, id autem quod commune est, in ly motivum imbibitur.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Contra primam definitionem argui potest: Quia cum dicitur color "extremitas perspicui", vel ly extremitas sumitur in genere quantitatis vel in genere qualitatis. Primum dici non potest, ut iam probatum est, cum color non sit de genere quantitatis nec in sola eius superficie subiectetur. Secundum etiam est falsum, quia si color est extremitas perspicui, erit eiusdem generis cum perspicuo, siquidem extremum eiusdem generis est cum eo, cuius est extremum. Constat autem, quod color non est eiusdem generis cum perspicuo, sed longe ab eo differt, imo perspicuum est susceptivum coloris et comparatur ad ipsum ut potentia ad actum. Si vero dicatur, quod color est extremitas seu in extremitate, quia solum in eo movet visum, contra est, tum quia color non est in ipso perspicuo seu extremitate eius, sed in corpore mixto; tum quia non solum est in extremitate, id est in superficie, sed etiam intus in corpore, et sic si solum definitur pro extremitate, definitur non quoad essentiam coloris, sed quoad exercitium visibilitatis.

Confirmatur, quia color est quaedam participatio lucis seu lux obscurata admixtione opaci, ut docet S. Thomas 2. de Anima lect. 14., idque constat in coloribus apparentibus ex modificatione lucis. Ergo male dicitur, quod est extremitas perspicui; nec traditur definitio communis colori apparenti et permanenti.

RESPONDETUR ex dictis, quod extremitas hic intelligitur in genere qualitatis, non quantitatis. Ad replicam dicitur, quod extremitas est duplex, alia intrinseca rei terminatae per illam, alia extrinseca seu consecuta, sicut et terminus rerum alius est intrinsecus, alius extrinsecus. Intrinsecus est eiusdem generis, extrinsecus potest esse alterius, quia distinctum et divisum quid est a re terminata. Et hoc modo color est extremitas seu terminus perspicui extrinsecus, non intrinsecus, quia est resultans et deficiens a perspicuo, sicut explicatum est, tamquam ex opacitatis mixtione in colorem desinens et deficiens.

Nec obstat, quod perspicuum possit suscipere colorem, ut vitrum, quod coloratur, aut etiam species coloris, quae in diaphano multiplicantur. Hoc enim non tollit, quod etiam ex perspicuo cum mixtione opaci resultet color et sic color sit extremitas intrinseca seu resultans ex perspicui admixtione et deficientia.

Quod vero dicitur colorem esse in interiori parte corporis, respondetur verum esse, quod entitative etiam color est in partibus interioribus, licet non motive, quia quousque ponatur exterius et illustretur, non potest movere visum. In partibus autem interioribus licet non sit perspicuitas formaliter, est tamen virtualiter, quia ex admixtione perspicuitatis cum opacitate generatur illa mixtio, et ita virtualiter manet in colore sicut qualitates primae in secundis. Quodsi aliquod corpus nihil habeat perspicui etiam virtualiter, nihil habebit coloris, sicut terra, si in sua puritate detur; quomodo autem tunc videatur, statim dicemus.

Ad confirmationem respondetur, quod color est participatio lucis mediante perspicuo seu diaphano obumbrato per opacitatem. Nam cum perspicuum sit immediate susceptivum lucis, quod est extremitas perspicui, etiam est extremitas lucis seu lucidi, quia perspicuum lucidum est, et sic saltem mediate, id est mediante perspicuo, color est participatio lucis. In coloribus autem apparentibus etiam color generatur ex perspicuo cum aliqua opacitate. Sed ibi perspicuum est actu lucidum et ex modificatione lucis et perspicui resultat color in opacitate nubis seu corporis densi. In coloribus autem permanentibus resultat color ex perspicuo non actu lucido, sed in potentia seu susceptivo lucis. Unde unica definitione omnes isti colores comprehenduntur dicendo, quod est extremitas perspicui.

Secundo arguitur contra secundam particulam eiusdem definitionis, scilicet quod sit in corpore terminato. Etenim nec in omni corpore terminato seu mixto datur color, nec in solo mixto datur, sed etiam in pure elementali, nec ad temperaturam primarum qualitatum sequitur determinatus color. Ergo male assignatur, quod sit in corpore terminato, id est mixto seu opaco.

Antecedens probatur: Nam pupilla oculi nullum habet colorem, ut supra diximus, et est corpus mixtum, et non mere transparens, sed aliqua opacitate mixtum, unde non videntur interiores partes eius. Ignis et iam est flavi coloris, et tamen non est mixtum, sed elementum. Et Aristoteles in elementis ponit colorem in libro de Coloribus, in principio. Et patet in terra, quae tota sua puritate colorem aliquem habet, quia visibilis est, et non videtur ut lucida, ergo ut colorata. Quoad tertiam partem probatur antecedens, quia videmus in aliquibus corporibus albedinem sequi ad frigus, ut in nive et in animalibus, quae generantur in partibus septentrionalibus, ut hominibus, ursis, leporibus etc. In aliis albedo sequitur ad calorem, ut in cera, in calce et similibus. Eodem modo videmus in nigredine, quod aliquando sequitur ad calorem, ut in pipere et in hominibus Africae. Aliquando sequitur ad frigus, sicut humor melancholicus est frigidus et niger. Ergo color determinatus non sequitur ad determinatum temperamentum.

RESPONDETUR negando antecedens. Ad primam probationem dicitur, quod pupilla non habet in se opacitatem, sed est pure transparens sicut crystallum, alioquin species visuales non transirent per ipsam ad interiores partes. Mixtum autem, quod habet colorem, non est mixtum transparens, sed quod habet aliquam opacitatem, quae admisceatur perspicuo. Quod autem pure perspicuum est, non est corpus terminatum respectu visus. Quod vero pupilla non videatur in partibus interioribus, non est propter opacitatem, sed propter nimiam humoris copiam, ut quaest. praec. diximus, sicut aqua copiosa obscuratur in sui profunditate, et ob eam rationem potest exterior superficies pupillae reddere imaginem sicut speculum, quia terminatur a parte interiori.

Ad secundam partem argumenti dicitur, quod ignis in sua puritate non habet colorem. Apud nos enim flamma quanto purior, tanto splendidior et minus flava videtur, et in sua sphaera ignis nullatenus apparet flavus propter sui puritatem et raritatem. Ille ergo color provenit igni ex concretione exhalatione terrenae vel fumeae, quae igni adiungitur, in cuius signum quanto densior est materia, cui ignis adhaeret, tanto rubicundior flamma apparet vel tristior, ut in carbone, sulphure etc. Terra autem si in sua puritate videretur, nihil coloris in ea appareret, sed videretur ut luce ipsa affecta et ut lucidum terminatum opacitate, si luce afficiatur, vel ut corpus umbrosum et densum, si contra lucem sit; umbram enim faceret et impediret lucem sicque ut impedimentum luminosi appareret.

Ad tertiam partem argumenti dicitur, quod color non sequitur immediate mixtionem quatuor primarum qualitatum, sed mediante perspicuitate et opacitate, et secundum quod calor et frigus aliquando plus de opacitate, aliquando plus de perspicuitate respiciunt. Inde est, quod aliquando diversi et contrarii colores ex calore vel frigore oriuntur. Si enim calor excitat plures fuligines et concretiones opacas, reddit corpus magis opacum et nigrum, vel etiam iuxta humidi temperaturam et modificationem caeruleum aut viride etc. Si vero calor reddat corpus rarius et minus habens de concretione terrestri, sic magis relinquit de perspicuo et reddit colorem clariorem, v. g. album vel flavum etc. Similiter frigus aliquando generat concretiones spumosiores, ut in nive, quae cum rariores sint propter spumam, magis retinent de perspicuo et claritate. Aliquando vero frigus nimis addensat et constipat neque spumam generat, et tunc magis opacat colorem et ad nigrum vertit.

Tertio arguitur contra secundam definitionem coloris. Nam imprimis non solus color est motivus diaphani intentionaliter; deinde non solum color movet diaphanum illustratum, sed etiam tenebrosum. Ergo mala est definitio coloris, quae utrumque illi tribuit.

Antecedens quoad primam partem constat. Nam lux etiam est motiva diaphani, etiam postquam est illustratum, quia lux etiam per species intentionales videtur; ergo emittit tales species, et sic movet intentionaliter diaphanum, postquam est illustratum et actuatum per lucem. Quoad secundam partem probatur, quia positi in loco tenebroso videmus obiectum existens in luce et colores eius; ergo illi colores non solum movent diaphanum illustratum, sed etiam illam partem tenebrosam, in qua est oculus, alias non videret, si ad illum non perveniret species coloris. Et sicut lux a longe videtur de nocte emittendo speciem sui per medium tenebrosum et non illuminatum. Cur etiam color illuminatus non valebit emittere species sui per medium tenebrosum neque actu illustratum?

Confirmatur, quia vel intelligitur, quod color se solo sit motivum diaphani illustrati, vel color ut perfusus luce et illuminatus in se. Si primum est falsum, ut ostendemus art. seq., imo sequeretur inde, quod color secundum se esset perfectior luce, quia secundum se esset motivus medii illuminati, ergo medium illuminatum se haberet passive ad colorem ut active moventem; activum autem secundum se est perfectius passivo. Si secundum, ergo non definitur hic color per se, sed ratione lucis, quia ratione illius est motivus diaphani, et cum motivum debeat esse perfectius passivo, color autem cum luce non sit perfectior, sed eiusdem rationis cum medio illuminato, male dicitur, quod sit motivum diaphani secundum actum.

RESPONDETUR ad primam partem argumenti proprium esse lucis reddere diaphanum actu illustratum. Quod vero intentionaliter moveat diaphanum, est illi commune cum colore, cui non convenit illustrare medium, sed tantum movere illustratum, lux autem utrumque facit. Sed insuper addimus peculiare esse luci, quod possit movere medium etiam non illustratum, sed tenebrosum, color autem non nisi illustratum actu, et in hoc differunt, sicut ex Aristotele 2. de Anima textu 71. docet ibi D. Thomas lect. 15. Ipsaque etiam experientia comprobat. Nam de nocte videmus lucem a longe positam, ita quod omne intermedium est omnino tenebrosum. Ergo lux ad movendum intentionaliter medium non indiget, quod totum illud sit actu illustratum. Similiter quaedam, quae in se sunt lucentia, licet non illuminent medium, videntur de nocte, ut oculi quorumdam animalium et squamae piscium, de quibus dicit ibi S. Thomas, quod ista videntur in tenebris et in lumine, sed in tenebris ut lucentia, in lumine ut colorata. Et reddens rationem visibilitatis eorum inquit, quod ista "in sua compositione retinent aliquid de luce, quod omnino vinci non potuit ab opaco. Et quia modicum habent de luce, in praesentia maioris lucis occultantur et non videntur ut lucidum, sed ut coloratum, et lux eorum quia debilis est, non potest diaphanum perfecte reducere in actum, secundum quod natum est moveri a colore. Unde sub eorum luce neque eorum color neque aliorum videtur, sed solum lux ipsorum. Lux enim cum sit efficacior ad movendum quam color et magis visibilis, cum minori immutatione diaphani videri potest". Et idem docet infra de igne aliisque corporibus actu lucidis. Itaque cum haec lucida non illuminent medium ea luce, quae sufficiat ad visionem colorum, consequenter non illuminant illos realiter, et tamen quia videntur in se ut lucida, oportet, quod immittant species intentionales sui. Ergo lux potest intentionaliter movere medium, etiamsi actu non sit illustratum per intentionalem emissionem specierum, color autem non nisi medium illuminatum movet.

Ad secundam partem argumenti respondetur, quod cum color videtur ab oculo existente in parte obscura, non est simpliciter in tenebris, sed habet aliquam lucem licet minorem illa, in qua est ipsum obiectum coloratum, sufficientem tamen, ut per eam transmittatur species coloris et continuetur cum oculo. Quod expressit S. Thomas supra lect. 14. in fine dicens: "Quod vero colores illuminati ab eo, qui est in obscuro videantur, contingit ex eo, quod etiam medium illuminatur, quantum sufficit ad immutationem ipsius". Itaque si medium sit omnino tenebrosum, nihil de coloribus videbitur, sed solum de luce, quae quia perfecte visibilis est in actu, sufficienter movere potest diaphanum intentionaliter, etiamsi actu non sit illustratum, ut experientia ipsa comprobat, color autem non potest, quia non est ita perfecte visibilis sicut lux. Unde cum quaeritur, cur color illuminatus non poterit videri existente medio tenebroso, respondetur, quod videbitur id, quod luminis est in illo colorato, non autem color ipse, ut diximus ex D. Thoma, eo quod lux in genere visibili efficacior est et ita cum minori dispositione medii potest species suas multiplicare per illud quam color, et sic datur immutatio sufficiens ad videndum lucem, quae non sufficit ad videndum colorem.

Ad confirmationem respondetur, quod color movet ut affectus et perfusus luce, non quidem ut dante virtutem movendi, sed ut complente et determinante et ultimo formalizante in ordine ad visum. Et sic color definitur ratione sui, non ratione lucis, licet ad exercendam rationem suam exigat determinationem et actuationem lucis. Nam secundum diversitatem coloris diversimode movet visum, licet omnes illi diversi modi exigant communiter rationem lucis ut determinativam et completivam omnium.

Et quando additur, quod erit eiusdem rationis color ut illuminatus cum diaphano ut illuminato, et sic non aget in illud, respondetur, quod utrumque est eiusdem rationis quantum ad effectum formalem lucis et realem informationem eius, sed quantum ad intentionalem emissionem specierum color etiam ut illuminatus est diverse rationis, quia diversitas coloris, unde procedunt diversae species intentionales, etiam stante eadem luce salvatur, et consequenter habet virtutem diversam ad immutandum intentionaliter ipsum lucidum, sicque non agit in lucidum per virtutem eiusdem rationis cum luce, sed per diversam, scilicet per colorem habentem diversitatem in immutando, quia aliter immutat viride, aliter album, aliter nigrum etc.

Dici etiam potest, quod lux non est qualitas per se primo passiva, sed activa illustrando diaphanum et producendo lucem. Et in hoc genere simpliciter est perfectior colore ipsumque actuat et illuminat. In alio tamen genere, scilicet in genere intentionali, potest pati a colore illuminato, quatenus emittit species per lucidum, et sic non sunt in actu et potentia respectu eiusdem, sicut lumen intellectuale per se primo est activum intellectionis, secundario tamen receptivum speciei et actus ideoque non simpliciter imperfectior illis in sua specie.