|
QUATUOR circa lucem inquiri possum: Primum circa genus
supremum, an lux sit qualitas vel corpus seu substantia. Secundum
circa genus subalternum, an sit qualitas realis vel intentionalis.
Tertium, an distinguatur specifice a colore. Quantum, an requiratur
ex parte ipsius coloris seu obiecti visibilis, an ex parte medii. Et
non distinguimus inter lucem et lumen, quia solum dicitur lux, prout
est in ipso corpore luminoso, lumen vero lux diffusa ab ipso seu
participata a luminoso.
CIRCA PRIMUM statuimus ut certum, quod lux non est corpus
neque forma corporea substantialis, sed est qualitas.
Probat D. Thomas 1. p. q. 67. art. 2. et 3., tum quia
lux diffunditur per corpus diaphanum, ut videmus; ergo si esset
corpus, vel divideret illud vel penetraretur cum illo, quorum primum
est contra experientiam, secundum contra naturam. Tum quia si esset
corpus, non posset in instanti diffundi per tantum spatium. Nam vel
illud corpus defertur motu locali per spatium, et tunc non posset in
instanti diffundi, quia motus non est in instanti, vel per novam
generationem et multiplicationem illius corporis, et sic diffusio
luminis esset cum generatione et corruptione substantiali, quam nullam
videmus in aere dum spargitur lux. Tum quia lumen ipsum non posset
corrumpi nisi generata aliqua forma substantiali ei incompossibili; nam
corruptio sine generatione non est. Non videmus autem luci succedere
nisi tenebras, quae non sunt corpus.
Quod vero non sit forma substantialis, patet, tum quia lux est per se
visibilis, non autem forma substantialis, quae non est sensibile per
se, sed per accidens; tum quia, dum lux diffunditur in aere, si
esset forma substantialis, vel corrumperet formam aeris, quod est
contra experientiam, vel duae formae substantiales essent simul, quod
est impossibile. Est ergo forma accidentalis, nec alia quam
qualitas, quia effectus reales et qualificativos habet, ut ex astris
et sole videmus provenire.
CIRCA SECUNDUM dicimus, quod lux est qualitas naturalis,
et non intentionalis, id est repraesentativa sicut species coloris,
quae non est color, sed similitudo eius; lux autem non est in aere per
modum similitudinis, sed vere et realiter.
Cuius rationem reddit D. Thomas 1. p. q. 67. art. 3., tum
quia lux reddit aerem realiter illuminatum, et corpus, a quo
diffunditur, realiter est luminosum, species autem lucis non reddit
illuminatum, sicut nec species coloris coloratum. Ergo lux est
qualitas realis, et non solum intentionalis. Tum etiam quia habet
effectus reales, v. g. calefacere, rarefacere, disgregare visum,
et alia similia; ergo non est solum qualitas intentionalis.
Ex quo colligitur, quod lux ut videatur tamquam obiectum, indiget
specie intentionali, siquidem eodem modo videtur sicut aliae res
visibiles, scilicet actuando potentiam modo intentionali. Ergo si
ipsa in se non est qualitas intentionalis, sed realis, indiget specie
intentionali superaddita, ut possit videri. Et sic dicit D. Thomas
q. 10. de Veritate art. 8. ad 10. in 2. loco positum,
"quod lux corporalis non videtur per essentiam, nisi quatenus est
ratio visibilitatis visibilium et forma quaedam dans eis actu esse
visibile. Ipsa enim lux, quae est in sole, non videtur a nobis nisi
per similitudinem eius in visu nostro existentem, sicut species lapidis
(id est substantia) non est in oculo, sed similitudo eius". Itaque
lux per suam essentiam immediate actuat et informat visibile redditque
illud completum in ratione visibilis, et hoc modo dicitur videri per
suam essentiam, quatenus est ratio visibilitatis formaliter ipsimet
visibili immediate per seipsam. Ceterum ut obiectum, quod videtur ab
oculo, non videtur per seipsum sine specie, sed mediante specie, ut
hic dicit D. Thomas. Et sic intelligendus est, quando dicit in q.
8. de Veritate art. 3. ad 17., "quod aliquid videtur per suam
essentiam, sicut quando essentia visibilis coniungitur visui, sicut
oculus videt lucem"; intelligitur enim de visione lucis, non ut
obiectum, quod videtur, sed ut est ratio visibilitatis completiva ipsi
colori visibili.
CIRCA TERTIUM dicimus colores specie distingui a luce.
Quod praesertim habet verum in coloribus permanentibus, qui conveniunt
corporibus mixtis. Hos enim constat non formari per lucem nec
dependere ab illa sicut colores apparentes, cuius signum manifestum
est, quod isti colores non variantur ad aspectum seu variationem
lucis sicut colores apparentes. Nam eodem modo videmus albedinem vel
nigredinem in praesentia solis vel ad lucem candelae, positam in umbra
vet illustratam a luce, non ergo variatur ad aspectum et modificationem
lucis.
Ratio autem a priori est, quia colores oriuntur ex causis
permanentibus, nempe ex mixtione qualitatum elementalium, praesertim
perspicuitatis et opacitatis, quae sunt causae internae ipsorum
corporum et permanentes in eis. Lux autem non habet causam internam et
permanentem in ipso corpore mixto, sed provenit a luminoso. Ergo non
sunt eiusdem speciei color et lux, imo colores ipsi inter se specie
differunt, lux autem semper est una et eadem pro omnibus coloribus.
Et ex hoc etiam sequitur, quod colores apparentes licet causentur ex
modificatione et participatione lucis ut ex causa efficiente eorum,
tamen etiam specie distinguuntur a luce, tum quia praeter lucem etiam
concurrit perspicuum et opacum, et sic non in sola luce consistunt,
sed habent easdem causas proximas, quas alii colores, scilicet
perspicuum et opacum, commixtas tamen et dependentes a reverberatione
lucis, unde solum respiciunt lumen ut causam efficientem, non ut
specificam. Tum quia colores apparentes eodem modo immutant visum quo
permanentes, et servant inter se contrarietatem, sicut album et
nigrum, viride et caeruleum suam contrarietatem habent et transitum de
uno ad alium. Addunt tamen super hoc ipsam reverberationem seu
modificationem lucis, ex qua temperantur, et ideo secum ferunt
rationem lucidi.
Ex quo sequitur legitimam esse definitionem lucis traditam a
Philosopho "Lux est actus perspicui" 2. de Anima textu 69.,
ubi videri potest S. Thomas lect. 14. Quod enim lux sit actus
seu forma diaphani, clare constat, quia quando non habet lucem, sed
tenebras, habet privationem et est in potentia ad aliquid, quo tunc
caret. Ergo id, cuius est illa privatio et ad quod est in potentia,
aliqua forma seu aetas est ipsius diaphani, nec enim privatio est nisi
alicuius formae, qua caret subiectum. Quod vero sit actus solum
diaphani, difficilius est, cum lux etiam corpora opaca actuet et
illustret, alias non viderentur, ergo inhaeret et recipitur in illis,
et sic est actus opaci sicut et diaphani. Respondetur tamen, quod lux
non actuat simpliciter nisi diaphanum, quia totum illud actuat, cum
totum perfundat. Opacum autem non actuat nisi secundum quid, id est
quoad superficiem, quae etiam aliquid de perspicuo participat sicut et
de colore, qui utique ex perspicuo fit. Fortassis etiam lux non
actuat opacum seu colorem formaliter, sed active, quia tangit ultima
superficies diaphani et lucis ipsam superficiem opaci, at ex illo
eliciat speciem visibilem, de quo statim dicemus.
CIRCA QUARTUM est celebris difficultas, an lux requiratur
ex parte medii, per quod transire debent species visibiles, an etiam
ex parte obiecti seu coloris, quasi actuando ipsum, ut visibilis
reddatur.
In quo S. Thomas refert duas opiniones 1. p. q. 79. art.
3. ad 2. "Quidam", inquit, "dicunt, quod lumen requiritur ad
visum, ut faciat colores actu visibiles. Secundum alios vero lumen
requiritur ad videndum, non propter colores, ut fiant actu visibiles,
sed ut medium fiat actu lucidum". Itaque secundum hanc secundam
sententiam lux superadditur coloribus, non reddendo eos visibiles per
informationem intrinsecam seu inhaerentiam, sed reddendo medium aptum
et dispositum, ut a coloribus moveatur. Et quia sine luce diaphani
seu medii non potest videri color, inde fit, quod per lucem color
apparere dicatur et visibilis reddi, non intrinsece in se, sed
disponendo medium seu diaphanum illi coniunctum, ut moveri possit a
colore. Et istae opiniones etiam inter recentiores invaluerunt
habetque unaquaeque suos patronos tum inter thomistas, tum extra eorum
scholam. De quo videri potest Mag. Baņez 1. p. q. 79. art.
3. dub. ultimo, Medina 1. 2. q. 8. art. 3., Conradus
ibi. Caietanus dubius est in hac parte 2. de Anima in c. 6.
textu 69. Videri etiam possunt Carmelitani hic disp. 10. q.
5. § 1. et 2. et Conimbric. libro 2. de Anima cap. 7. q.
4. art. 1. Afferent autem varia loca D. Thomae pro una et
altera parte, in quibus videtur utrumque probabile reputare.
Nihilominus resolutio nostra est: Lux neque dat entitatem coloribus
neque visibilitatem eorum intrinsecam, sed per se et antecedenter ad
lucem colores sunt visibiles: Requiritur tamen lux ad complendum
colorem in ratione efficiendi species intentionales, et quoad hoc
sufficit, quod tangat illum et active afficiat; probabile tamen est,
quod etiam formaliter aut saltem effectum aliquem in eo ponat, quo
perficiatiur ut intentionaliter moveat.
Prima pars huius conclusionis ex dictis in praecedenti dubio
deducitur, quia color permanens habet causas intrinsecas permanentiae
suae, scilicet mixtionem elementalium qualitatum, nec variatur ad
variationem lucis aut ex eo, quod sit in luce. Unde si habet causas
interiores et non lucem, constat, quod desinere non potest color ex
defectu lucis tamquam ex defectu causae efficientis vel conservantis,
nec tamquam ex contraria forma, quia defectus lucis non est color
contrarius. Ergo permanet color in absentia lucis.
Nec potest dici, quod permanet entitas coloris, sed non virtus
visibilitatis eius, qua possit diaphanum movere. Contra enim est,
quia esse visibile est propria passio coloris, ut S. Thomas 2. de
Anima lect. 14. advertit. Nec enim ex se est insensibilis, sed
sensibilis, siquidem est cognoscibilis ex se modo corporeo; ergo de
se, et non ex aliquo supervenienti sensibilis est sensibilitate
externa, et non ut audibilis vel odorabilis etc., ergo ut visibilis.
Sed esse visibile est habere potentiam seu virtutem, ut videatur;
ergo color de se et ab intrinseco habet hanc virtutem, ut movere possit
visum et diaphanum.
Si dicatur esse visibile terminative tantum, non motive nisi a luce,
contra est, quia si sic esset, solum esset visibile per accidens, et
non per se, siquidem quod solum est visibile terminative, solum per
aliud videri potest, a quo movetur visus, licet mediante ipso ad aliud
terminetur, quod est non per se et immediate, sed per accidens et
mediante alio esse visibile. Si ergo color est visibilis per se,
oportet, quod per se, et non solum per aliud habeat virtutem movendi
potentiam tamquam propriam passionem, licet requirat tamquam
complementum actuationem lucis, sive illuminando medium, per quod
color debet movere, sive perfectionem aliquam ipsi colori imprimendo,
ut statim dicetur.
Hanc eandem partem manifeste S. Thomas docet pluribus locis, ut
videri potest libro 3. de Anima lect. 10. et quaest. de Anima
art. 4. ad 4., ubi expresse docet colorem esse visibilem per se,
et non habere id virtute luminis, sed solum a lumine habere, quod
diaphanum sit actu lucidum, ut possit moveri a colore. Luculentius id
tradit 2. de Anima lect. 14. circa finem, ubi docens quod
secundum Aristotelis sententiam lumen non est necessarium ex parte
colorum, sed ex parte diaphani, subdit: "Dicendum est ergo, quod
virtus coloris in agendo est imperfecta respectu virtutis luminis. Nam
color nihil aliud est quam lux quaedam quodammodo obscurata ex
admixtione opaci. Unde non habet virtutem, ut faciat medium in ea
dispositione, qua sit susceptivum coloris; quod tamen potest facere
lux pura".
Secunda pars conclusionis ex hoc etiam deducitur, quod scilicet lux
perficiat colorem in linea et genere intentionali, siquidem non
perficit colorem, ut in se sit, vel ut intensior aut perfectior sit,
sed ut actu moveat diaphanum, ob rationem quam D. Thomas affert
praecitato loco, quia color est forma imperfecta comparatione ad
lucem. Forma autem, quae est imperfecta, non potest disponere
passum, ut recipiat similitudinem suam, sicut potest forma perfecta.
Et ideo color indiget luce, ut possit actuatus ab ea movere medium ad
recipiendum similitudinem suam, et non in genere reali, quia non movet
diaphanum, ut reddatur actu coloratum, sed solum specie seu
similitudine coloris affectum. Ergo motio illa non est realis, sed
intentionalis, et sic totum, quod perficit lux in colore, est in
linea et gradu intentionalis motionis.
Tertia pars conclusionis est, quod color indiget perfici ab ipsa luce
tamquam a complemento virtutis, qua intentionaliter moveat, et quod
hoc potest fieri ab ipsa luce vel active concurrendo cum colore ad
emissionem speciei, et tunc sufficit esse contiguam lucem ipsi colori,
vel formaliter informando prius ipsum colorem, vel saltem aliquem
effectum relinquendo in illo, quo reddatur perfecta illa virtus coloris
et moveat diaphanum. Quod ergo indigeat color ipsa luce tamquam
complemento suae virtutis ad intentionaliter movendum, constat, quia
sine luce experimur nos non videre, nec colorem movere. Requiritur
ergo necessario lux, et non ut conditio applicativa, quia
quantumcumque color sit debito applicatus et in distantia
proportionata, sine luce non movet visum. Ergo praeter conditionem
applicativam lux requiritur, et sic in aliquo genere causae non
materialis, quia color non subiectatur in luce, sed in corpore
colorato, ergo vel formalis vel efficientis. Et hoc in idem
coincidit, quia si requiritur ut formalis causa in ordine ad movendum,
etiam efficienter se habebit, quia forma actuans in ordine ad aliquam
actionem influere debet in actionem. Finalis autem causa hic non habet
locum, quia lux non est finis coloris, sed motio visus; haec enim est
actus, ad quem ordinatur. Unde D. Thomas perpetuo requirit lucem
tamquam pertinentem ad virtutem coloris, ut moveat visum, sicut in
2. de Anima lect. 14. verbis supra relatis, "quod virtus
coloris est imperfecta, et non habet virtutem, ut moveat medium,
sicut habet lux pura". Et Quodlib. 8. art. 3. dicit, quod
color, nisi superveniat lux, non movet visum. Denique saepissime
repetit, quod lux est ipsi colori ratio, ut videatur, sicut 2. 2.
q. 1. art. 3. et q. 8. de Veritate art. 14. ad 6. Et in
2. dist. 20. q. 2. art. 2. ad 2. expresse dicit, quod
complementum formale visibilis in quantum huiusmodi, est ex parte
lucis, quae facit visibile in potentia esse visibile in actu. Et idem
fere docet in 1. dist. 45. q. 1. art. 2. ad 1. et aliis
multis locis. Ergo verum est in sententia D. Thomae, quod lux
licet non constituat entitatem coloris aut visibilitatem eius
intrinsecam, tamen complet virtutem eius ad movendum visum, sicut
etiam species complet potentiam ad cognoscendum.
Quod vero attinet ad modum, quo id facit lux, scilicet vel formaliter
actuando colorem vel aliquem effectum in illo relinquendo vel simul cum
ipso influendo, licet non actuet illum, sed quasi partialiter
concurrat, ex his modis hic ultimus minus habet apparentiae et
veritatis, quia ista duo, color et lux, se habent ut subordinata ad
movendum visum seu efficiendum speciem, siquidem lux se habet ut
perficiens et complens virtutem coloris ad movendum, ut ex D. Thoma
vidimus. Quando autem ad unum effectum concurrent duae virtutes,
altera imperfectior et determinabilis et inferior, altera ut perfectior
et determinans, numquam virtus perfectior concurrit pure, extrinsece
et partialiter, sed aliquid ponendo in virtute inferiori, vel quia per
se illam actuat vel per effectum suum in ea relictum et impressum.
Alias si virtus inferior in se nihil habet de novo, nisi tantum
extrinsecam assistentiam, intrinsece et in se immutata manebit. Ergo
actio, quae ab intrinseco illius emanat, non poterit procedere,
quamdiu intrinsecum eius immutatum manet in sua imperfections, cum
nonnisi a perfecto possit emanare. Color autem de se habet imperfectam
virtutem ad movendum diaphanum, perficitur autem a luce; ergo cum
color emittit speciem a se et ab intrinseco, oportet, quod intrinsece
etiam perficiatur a luce vel aliquo eius effectu.
Quid autem ex his duobus verius sit, an lux per seipsam informet
colorem inhaereatque in ipso seu in corpore colorato, an solum effectum
aliquem illi imprimat, ipsa autem lux maneat solum in diaphano illi
colori contiguo, non est quaestio magni momenti, et si utraque pars
dicatur, non facile ab alia convincetur. Sed tamen cum effectus ille
impressus a luce in colorem non facile explicetur, quid sit,
qualitasne, an modus, et quidquid dicatur, easdem patitur difficultates ac de ipsa luce. Et ex alia parte ipsa lux est virtus
receptibilis in superficie corporis opaci, sicut vere lux recipitur in
toto perspicuo mediante diaphaneitate, ita poterit lux recipi in ipsa
superficie externa opaci. Imo hinc deducitur argumentum ad probandum
dari indivisibilia, quia in corpore opaco lux non potest recipi ultra
superficiem; probabilius est ergo, quod actuat ipsum colorem in
superficie.
Primo arguitur ad probandum, quod lux sit qualitas intentionalis, et
non naturalis. Nam lux per suam essentiam immediate videtur, ut docet
S. Thomas q. 8. de Veritate art. 3. ad 17. et in 2. art.
23. q. 2. art. 1., ubi inquit, quod "lux non videtur ab
oculo per aliquam similitudinem sui in ipso relictum, sed per suam
essentiam oculum informans". Idemque insinuat 1, p. q. 56.
art. 3.
Et ratio est, quia lux habet esse visibilis in ultimo visibilitatis
actu, et habet uniri per se oculo, ita ut non impediat sensationem
sui, sed potius ad videndum iuvat, ergo habet, quidquid requiritur ad
rationem speciei intentionalis, quae ad hoc solum ponitur, ut obiectum
ipsum repraesentet reddendo illud ultimate visibile in oculo.
Confirmatur, quia dicit D. Thomas q. 5. de Potentia art. 1.
ad 6., quod lumen non est in aere sicut forma perfecta, sed per
modum intentionis, ergo est forma intentionalis.
RESPONDETUR ad loca D. Thomas omnia illa explicari
debere, ut supra diximus ex illo loco q. 10. de Veritate art.
8. ad 10. in 2. loco positum, ubi docet lucem corporalem videri
per essentiam, quatenus est ratio visibilitatis ipsis rebus; ut autem
est in luminoso, videtur a nobis per similitudinem seu speciem. Quare
cum dicit in locis adductis, quod videtur lux per suam essentiam et non
per similitudinem, non loquitur de luce ut obiectum, quod videtur
seorsum a colore, sed ut est ratio completiva visibilitatis ipsi
colori; sic enim per essentiam suam reddit actu visibile illustrando
colorem per seipsum. Si tamen videatur ut obiectum seorsum, per
speciem videtur, sicut conceptus seu verbum, quo res intellecta
redditur in actu, per seipsum intelligitur ut quo seu in quo; si autem
cognoscatur ut quod, indiget alio conceptu.
Ad rationem respondetur, quod lux habet rationem ultimae visibilitatis
ut quo respectu colorum, tamen ut res visa et ut obiectum quod, licet
non indigeat alio lumine, indiget tamen specie repraesentativa sui.
Nec sufficit, quod realiter perveniat ad oculum et realiter informet
illum, quia lux, quae est super oculum, non potest esse res visa ab
ipso; nihil enim videtur, quod est super oculum, sed solum lux extra
videri potest, et ita indiget specie repraesentativa, quia seipsa non
unitur.
Ad confirmationem respondetur, quod D. Thomas sumit ibi rationem
intentionalem seu modum intentionis, non prout dicit repraesentationem
et contraponitur obiecto repraesentato, sed prout dicit modum
transeuntis et contraponitur rei permanenti et fixae. Quia enim
species intentionales habent esse in aere per modum transeuntis et
dependenter ab obiecto in fieri et conservari, ideo quaecumque qualitas
seu virtus, quae per modum transeuntis datur, dicitur esse modo
intentionali, licet non sit repraesentatio intentionalis, sicut in q.
3. de Potentia art. 7. ad 7. virtutem, qua Deus agit in causae
inferiores, vocat ut intentionem, quia est per modum transeuntis.
Secundo arguitur ad probandum, quod lux non requiratur ex parte
obiecti quasi inhaerens et actuans ipsum colorem, licet ex parte medii
requiratur, ut obiectum movere possit. Nam lux est actus diaphani,
ergo non colorum, quia isti sunt in corpore non diaphano, sed opaco.
Confirmatur, quia colores per se, et non a luce habent visibilitatem
intrinsecam, completivam autem et consummatam non habent a luce vel
tamquam a formali ratione vel tamquam a conditione requisita. Non
tamquam a ratione formali, quia color est visibile per se, et non per
accidens. Si autem non esset perfecte et consummate visibile per se,
sed per lucem, non esset per se visibile, quia non esset per se
motivum, sed per aliud; in tantum autem est visibile, in quantum est
motivum visus. Non tamquam a conditione, quia non dat approximationem
aliquam coloris ad visum. Quam ergo conditionem ponit? Nec potest
requiri lux tamquam causa aliqua universalis movens et determinans,
quia sicut obiecta aliorum sensuum non requirunt istam motionem lucis
aut alterius causae universalis praeter generalem Dei concursum, sic
neque colores id requirent, quia non minus est in actu ipse color
secundum se, nec minus perfecte est visibilis ex propria ratione, quam
sonus sit audibilis vel odor odorabilis. Sicut ergo ista non requirant
aliam causam determinantem et perficientem ultimo per modum causae
universalis ad movendum intentionaliter, cur id requiret color?
Denique confirmatur ex multis locis S. Thomae, ubi affirmat lucem
non se tenere ex parte obiecti seu coloris, ut in quaest. de Anima
art. 4. ad 4. et 2. de Anima lect. 14. et 3. de Anima
lect. 10.
RESPONDETUR, quod ut supra diximus, lux est actus perspicui
simpliciter, quia totum actuat et perfundit, coloris autem in opaco
solum quoad superficiem, ubi aliquid etiam perspicui est saltem quoad
colorem, qui perspicuum includit virtualiter.
Ad confirmationem respondetur colorem esse per se visibilem ab
intrinseco visibilitate imperfecta et indigente luce ut determinante et
perficiente, sicut potentia ipsa visus est per se visiva, sed
indifferenter, determinari autem debet a specie et sine ipsa non potest
videre. Et cum urgetur, quo genere causae id fiat, an ratione
formali vel conditione, respondetur nec esse conditionem nec rationem
formalem quasi primam et fundamentalem, sed ultimam et consummativam,
sicut intellectus perficitur per lumen habituale et determinatur per
speciem, et totum pertinet ad formalem rationem agendi
intellectualiter, unumquodque in genere suo. Sic totum illud, lux et
color, formaliter se habet cum subordinatione unius ad alterum ad
movendum intentionaliter et obiective. Neque hoc habet rationem causae
universalis moventis, licet habeat modum quemdam causae universalis,
quatenus omnes colores perficere potest et actuare in genere movendi
intentionaliter, non in entitate sua. Unde tantum abest, quod color
reddatur visibilis per accidens, quod potius per se habet primam
visibilitatem, imperfectam tamen, a luce autem ultimam et
consummatam.
Cur autem solum id tribuamus colori, non aliis sensibilibus externis?
Dicimus id exigere naturam coloris, ut in ratione visibilitatis
dependeat et compleatur per lucem, sine qua nihil videtur, quia lux
est ultima ratio visibilitatis et ad obiectum visus pertinens. Aliquid
tamen simile invenitur in aliis sensibilibus. Sapor enim nisi
humectatione linguae immutetur et actuetur, non potest species sui
emittere; nec qualitates tangibiles possunt sentiri, nisi habeant
allquem excessum super temperamentum tactus; et odor nisi resolvatur in
fumosam aliquam evaporationem, non sentitur. Et sic in aliis
sensibilibus invenimus aliquid, quo immutentur vel actuentur aut
determinentur, ut species sui imprimere possint, nisi aliquod
sensibile tale sit et tam perfectum, ut sine alio superaddito sui
speciem emittere possit.
Ad secundam confirmationem respondetur D. Thomam in illis locis
explicare mentem suam, quod lux non tenet se ex parte obiecti seu
coloris, quasi dans ipsius entitatem et visibilitatem primam et
imperfectam, quam habent in suo genere et ex se. Non tamen negat D.
Thomas, quod ipsis coloribus praebeat lux ultimam et consummatam
rationem visibilitatis et perfectam virtutem ad movendum visum, sicut
docet in illa lect. 14. in 2. de Anima. Dicitur tamen
illustrare et actuare medium seu perspicuum potius quam colorem in
definitione lucis, quia licet actuet colorem, illum tamen illustrat et
actuat ad movendum intentionaliter visum, quae motio fit per medium,
quod est perspicuum, et ita compendio utraque actuatio involvitur
dicendo, quod illustrat perspicuum.
Ultimo arguitur: Color resultat ex participatione lucis et est
eiusdem speciei in ratione visibilitatis cum eo, ergo et in natura seu
quidditate specifica.
Patet consequentia, quia quae conveniunt in proprietate, conveniunt
et in natura, a qua illa dimanat; divisibilitas autem proprietas est
tam lucis quam colorum. Antecedens est D. Thomae, ut supra
retulimus in 2. de Anima lect. 14., quod color est quaedam lux
obumbrata, et libro de Sensu et Sensato lect. 7. dicit, quod in
extremo corporum contingit inesse illud, quod in aere fuit lumen, et
ibi facit colorem album. Constat etiam albedinem ideo disgregare
visum, quia multum participat de luce. Et in coloribus apparentibus
manifestius est ipsos esse quasdam participationes lucis; et tamen tam
isti quam colores permanentes et lux sunt eiusdem speciei, quia
convenient in eadem ratione motiva virus nec aliam speciem habent in
genere qualitatis quam esse motivum visus.
RESPONDETUR colores esse participationem lucis mediate,
scilicet mediante perspicuo, quod est susceptivum lucis, quod mixtum
opacitati facit colores. Et D. Thomas non dicit, quod colores sunt
lux ipsa aut eiusdem speciei, sed lux obumbrata, id est participata et
mixta opaco, vel quod in extremitate corporum est illud, quod in aere
fuit lumen, non tamen dicit, quod est lumen ipsum aut eiusdem
speciei, sed participatio eius, quae hoc ipso, quod est
participatio, non est eiusdem speciei, sed ex illa derivatum.
Quod vero dicitur esse eiusdem visibilitatis, respondetur, quod bene
stat aliqua participare eundem modum visibilitatis, et tamen inter se
differre specie entitativa, sicut patet, quod colores diversae
speciei, ut album et nigrum et viride, participant eandem rationem
visibilis, et similiter ad eandem scientiam spectant res diversarum
specierum induuntque eandem rationem scibilis seu cognoscibilis. Et
hoc ideo, quia cognoscibilitas seu visibilitas non est propria passio
rerum cognoscibilium adaequata ipsis rebus, ut res sunt, et secundum
specificas earum differentias, sed ut obiecta sunt et immutativa
potentiae. Et potest contingere, quod multa, quae in ratione rei
diversa sunt, conveniant in eodem modo immutandi potentiam. Et ita
lux et color, licet sint diversae speciei entitative, conveniunt tamen
in eadem proprietate obiectivae visibilitatis.
Quod vero dicitur de albedine et coloribus apparentibus, respondetur,
quod albedo habet multum de luce virtualiter et participative, non
formaliter et specifice; praedominatur enim lux in compositione
albedinis, sicut unum elementum aliquando praedominatur in mixto prae
alio. Et colores apparentes resultant ex modificatione lucis, cum
mixtione tamen perspicui et opaci, et ita non sunt ipsa lux sed aliquid
ex reverberatione lucis resultans. Nec ratio coloris consistit in hoc
praecise, quod sit motivum visus, sed quod tali modo sit motivum
visus, quod non est lux, sed subordinatum luci.
|
|