|
Sonus definitur, quod est "qualitas sensibilis ex forti percussione
seu collisione corporum sonantium et medii resilientia resultans".
Et quidem "qualitas sensibilis" ponitur pro genere. Constat enim,
quod sonus est obiectum proprium alicuius sensus, scilicet auditus,
ergo debet esse qualitas eaque pertinens ad tertiam speciem, siquidem
est passibilis qualitas, a qua passio causatur in sensu. Nec iste
sonus est motus, sed causatur a motu, tum quia motus est sensibile
commune, non proprium, tam quia differentiae motus sunt tardum aut
velox et similia, soni autem acutum, grave etc.
Quod vero attinet ad differentiam soni, quia essentiales et
intrinsecae differentiae nobis perspectae non sunt, eas ex effectibus
aut causis extrinsecis circunscribimus. Cum autem ad generandum sonum
tria corpora debeant concurrere, ut advertit S. Thomas 2. de
Anima lect. 16., scilicet percutiens, percussum et confractum seu
medium resiliens, licet aliquando idem sit corpus percussum et
resiliens seu confractum, ut cum ipse aer partem aeris collidit, ut in
sonitu ventorum, explicatur definitio soni per ordinem ad duas causas
per se requisitas ad sonum, scilicet efficientem et materialem.
Efficiens explicatur per hoc, quod dicitur "resultans ex forti
percussione". A corporibus enim ut percutientibus et frangentibus
medium effective fit sonus, et ab ipso sono emanant species ad
auditum. Requiritur autem, quod percussio sit fortis, id est cum
resistentia aliqua percussi, et non cedendo. Causa vero subiectiva
seu materialis explicatur in "medii resilientia". Ibi enim,
scilicet in medio, subiectatur fractio et consequenter sonus, ut
statim dicemus.
Additur denique illa particula "corporum sonantium" ad expendendum,
quod non quaelibet corpora edunt sonum, sed ut sint sonantia,
requiruntur aliquae conditiones, quas breviter enumerat S. Thomas
dicta lect. 16. et lect. 17. in principio ad textum 85.
Prima, quod corpora sint dura vel saltem cum aliqua vi sint fractiva
aeris, sicut etiam ventus frangit aerem, licet non sit corpus durum,
aut cum virga aerem percutimus, aut cum intra nubem spiritus
disrumpitur. Si vero corpus sit molle aut facile cedens, ut capilli,
lana, spongia et similia, sonum non faciunt. Secunda, quod habeant
superficiem lenem, ita quod una pars non superemineat alteri, quia ubi
non est uniformis superficies, aer inclusus inter corpora collidentia
non uniformiter frangitur nec cum impetu aut concitatione, quia cum
partes sint inaequales, quae supereminentior est, detinet partem aeris
fracti et cessare facit motum, non concitat. Concitatio enim et quasi
subita fractio medii sonum generat ideoque collisio facta intra aquam
non generat sonum, quia propter crassitudinem medii non potest fieri
concitata confractio. Aliae duae conditiones requiruntur ad sonum, ut
melius fiat, scilicet ut corpora sint concava, sicut cum manus se
collidunt, quia plus aeris includitur intra concava et sic
multiplicatur fractio et fit maior sonus. Altera, quod corpora se
percutientia habeant plus aereae compositionis quam terrestris, ideoque
plus sonat aes vel argentum quam plumbum vel ferrum. Et ex hoc patet,
quare etiam requiratur resilientia seu confractio medii, quia corpora
percutientia non generant sonum nisi faciant ictum, neque ictus fit
nisi in ipsa aeris fractione et concitatione, qua expellitur.
Circa subiectum soni dubium est in duobus: Primum, an sonus
recipiatur in corpore percutiente vel percusso vel in medio in ipso
refracto. Secundum, an sonus iste realis deferatur usque ad aliquam
distantiam, et species eius inde deferantur ad auditum; an incipient
deferri ab ipso primo motu, quo excitatur sonus, et per quod medium
deferantur istae species.
AD PRIMAM PARTEM DUBII respondetur corpora se
percutientia esse quasi effectiva soni, subiectum autem, in quo est in
actu, esse ipsum medium confractum. Ita D. Thomas 2. de Anima
lect. 16. ad textum 77. ubi inquit: "In corpore sonante non
est sonus nisi in potentia. In medio autem, quod movetur ex
percussione corporis sonantis, fit sonus in actu. Et propter hoc
dicitur, quod sonus in actu est medii et auditus, non autem subiecti
sonabilis". Videatur Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. de
Auditu dub. 3., P. Suarez libro 3. cap. 19., Carmelitani
disp. 11. q. 2. § 2., Conimbric. 2. de Anima cap. 8.
q. 1. et alii.
Ratio est, quia in eo subiectatur sonus, ubi et motus, quem sonus
comitatur. Motus autem non subiectatur in corporibus percutientibus;
haec enim movent effective, non vero moventur, ergo in corpore ex
percussione confracto, quod est medium seu aer collisus. Licet enim
corpus percussum non semper repercutiat, sed solum patiatur motum
percutientis, ut cum quis verberatur, tamen in ipso corpore percusso
non fit motus fractivus aeris, sed solum contactivus illius, et ita si
quis verberaretur in vacuo, esset percussus et pateretur motum, non
tamen esset sonus. Et intra aquam cum piscis alium movet vel
impellit, percutit illum, nec tamen fit sonus ibi, ut dicemus, quia
aer non frangitur. Ergo motus fractivus seu collisivus medii solum est
in ipso medio et consequenter etiam sonus, quia sonus sequitur motum,
non ut praecise est contactivus, sed ut confractivus aeris. Nam ut
contactivus praecise, saepe se tangunt plura corpora in aere vel intra
aquam, ut cum duae manus aversae se tangunt, cum duo corpora non
collidendo sed premendo fortiter se tangunt, et tamen non fit sonus.
Conveniens etiam est, ut quia sonus est qualitas non diu subsistens,
sed fluens, etiam in subiecto fluido, quale est aer confractus,
subiectetur.
AD SECUNDAM PARTEM DUBII, quod attinet ad
subiectum soni realis, qui extra auditum fit in aere extrinseco,
dicimus subiectari sonum in toto illo aere seu medio, in quo fit motus
confractivus eius. Quod sumitur ex D. Thoma 2. de Anima lect.
16. circa textum 80., ubi inquit: "Considerandum est, quod
generatio soni in aere consequitur motum eius, ut dictum est. Sic
autem contingit de immutatione aeris apud generationem soni, sicut de
immutatione aquae, cum aliquid in aquam proicitur. Manifestum est
enim, quod fiunt quaedam gyrationes in circuitu aquae percussae, quae
quidem circa locum percussionis sunt parvae et motus est fortis. In
remotis autem gyrationes sunt magnae et motus debilis, et tandem motus
evanescit et gyrationes cessant". Quare sonus in toto illo corpore
realiter subiectabitur, ubi motus percutiens aerem subiectatur
percussione illa gyrativa; ibi enim sonus generatur. Et quod in illas
gyrationes aer moveatur, signum est, quia sonus non solum auditur per
lineam rectam, sed a quocumque latere, vel etiam si retro aut ante
fiat; ergo sonus non emittitur sicut lux per lineam rectam, sed in
gyrum. Et eodem modo species soni emittuntur proportionate ad
generationem soni. Ubicumque ergo subiectatur talis motus gyrativus
seu confractivus, subiectatur et sonus.
Ex quo sequitur aliquando sonum realem pervenire usque ad ipsas aures
et tam fortem esse posse, ut ingrediatur intus ad aurem auditus.
Patet hoc, quia si sonus generatur et multiplicatur per aliquam
distantiam, si intra illam sint aures, utique ad ipsas perveniet sonus
realis. Sed tamen, quod ingrediatur ipse sonus per foramen aurium
interius, raro continget, quia in ipsis aurium anfractibus valde
detinetur commotio illa aeris et frangitur. Sed tamen si quis habeat
abscissam auriculam, poterit sine isto impedimento ingredi motus aeris
et sonus realis intus, aut etiamsi tanta sit aeris commotio, ut ab
illis auriculae anfractibus non possit totaliter consumi et evanescere.
Non tamen est necesse, quod aeris motus seu sonus realis perveniat
usque ad aures, ut audiatur, sicut D. Thomas advertit in 2.
dist. 2. q. 2. art. 2. ad 5., ubi dicit: "Quaedam deferri
ad sensum secundum esse spirituale et materiale, sicut species odorum
cum permixtione fumali evaporationis, tamen species extenditur ultra
fumalem evaporationem. Et similiter est de sono et motu". Sentit
ergo, quod sonus emittit species etiam ultra spatium, in quo realiter
generatur, et cum sonus percipiatur mediantibus speciebus, poterit
percipi etiam, ubi motus et sonus realis non est. Deinde id constat,
quia audimus intra parietes inclusi, imo et pisces audiunt sub aqua
sonum generatum in aere, ut supra diximus quaest. praec., et tamen
motus aeris et consequenter realis sonus per parietes non transit neque
aquam commovet; ergo species ultra transeunt quam realis sonus. Et
certe cum a longo tractu, ut ab una leuca vel amplius, auditur sonitus
cymbali aut tormenti bellici in brevissimo tempore, quomodo putandum
est totem illum aerem moveri aut tam cito agitari, ut sonus realis
perveniat ad aures, sicut videmus ipsa experientia. In beatis etiam
post resurrectionem in coelo vox, quam formabunt in ore, deferetur per
coelum ad aliorum aures, et tamen non movebit reali sono seu motu
coelum, per quod deferetur.
AD TERTIAM PARTEM dubii, scilicet unde incipiant emitti
species intentionales soni, non est facile id explicare. Nam si
incipient emitti ab illa parte, ubi cessat sonus seu motus realis,
sequitur, quod cum ibi languescat et evanescat motus, etiam species
soni non repraesentent sonum nisi tenuem et remissum et sic numquam
possemus vehementem sonum audire. Si vero incipiunt emitti species,
ubi incipit tota ipsa soni vehementia, ergo simili ratione, qua a
primo motu seu gyratione soni incipit species emitti, emittetur etiam
species a secunda et tertia parte motus seu gyratione, quae
multiplicatur in aere et generatur post primam; de omni enim parte
motus seu gyrations est eadem ratio, quod species emittat. Et sic
quilibet sonus percipietur per multiplicatas species, quot scilicet
fuerint illae gyrationes seu motus multiplicati, et sic fiet quaedam
confusio in omni sono perceptis tot sonis, quot species e gyrationibus
illis emittuntur, quod est contra experientiam.
Deinde quia species soni successive deferuntur ad auditum, non in
instanti, et stante vento contrario non deferuntur, sed dissipantur,
et hoc non est ex ipsa ratione intentionalis speciei, quia haec non
habet contrarium nec resistentiam, et sic in instanti fiet nec ab
opposito vento impedietur, sicut nec species visibiles. Ergo id habet
ex ratione motus et soni realis, mediante quo species ipsae
deferuntur, et sic in instanti non traiciuntur ad aures et ab opposito
vento dissipantur.
Respondetur, quod sine dubio statim atque generatur sonus realis,
etiam eius species emittuntur, licet sonus ipse realis et motus per
aliquod spatium etiam multiplicetur, siquidem si aliquis apponat aurem
illic, ubi primo sonus generatur, percipiet illum, sicut et in
qualibet alia parte spatii, ubi durat sonus realis et multiplicatur.
Ergo iam ibi dantur species soni; sine ipsis enim non erit auditio,
non ergo emissio specierum incipit, ubi sonus realis desinit.
Ad replicam vero contra hoc dicitur, quod licet quaelibet gyratio
emittat speciem suam minoris ac minoris soni, tamen quia omnes per
modum unius continuantur a vehementiori usque ad remissiorem, ideo non
faciunt confusionem aut complicationem multorum sonorum in auditu, sed
coordinationem et continuationem. Species autem illae sic coordinatae
et continuatae plus durant quam motus ipse et sonus realis, et ita
licet ipse languescat et evanescat, tamen species a vehementiori
gyratione impressae durant et movent, licet ipsa distantia etiam
diminuat vigorem specierum repraesentantium sonum, sicut etiam fit in
ipsis speciebus visibilibus, quae quanto longiorem angulum efficiunt,
tanto debilius repraesentant. Sic species audibiles quanto maiorem
efficiunt orbem et gyrationem, tanto debilius repraesentant sonum,
utpote magis a distanti. Quare semper vehementius repraesentatur sonus
ab illa parte, unde primo emanavit, quia ibi etiam fuit motus
efficacior, licet illa etiam species longitudine spatii debilitetur et
tandem evanescat.
Ad secundam respondetur, quod species audibiles non deferuntur in
instanti, sed successive, quia magis materiales sunt et dependentes a
motu locali et alteratione, a quo non dependent species visibiles,
quae solum dependent a luce, cuius diffusio etiam instantanea est. Et
licet species audibiles non habeant contrarium, in quantum
intentionales sunt, habent tamen dependentiam in sui productione ab
aliquo habente contrarium, scilicet a motu locali vel alterationis,
mediante quo producuntur. Species autem visibiles neque habent
contrarium nec in sui productione dependent. Si autem semel species
audibiles successive traiciunt, potest ventus divertere aerem, in
quo sunt, et impedire, ne veniant ad auditum.
INQUIRES: An sonus quando primo generatur, debeat primo
generari in aere confracto a corporibus percutientibus, an etiam
possit generari in aqua.
Respondetur de hoc esse diversas opiniones. Nam quidam antiquorum,
praesertim ex interpretibus Graecis Aristotelis, censent etiam intra
aquam posse generari sonum. Et Conimbric. id etiam reputant
probabile 2. de Anima cap. 8. q. 1. art. 2. Et absolute id
sentit P. Suarez libro 3. de Anima cap. 19. n. 3.
Communiter autem interpretes Latini, prasertim D. Thomas, censent
requiri aliquem aerem ad generandum sonum. De quo etiam videri potest
Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. de Auditu, dubio 3.
Itaque prima soni realis generatio aerem requirit, quem feriat,
potest tamen continuari per aquam etiam sonus realis, et multo melius
traiectio specierum intentionalium potest fieri per aquam.
Sumitur haec resolutio ex D. Thoma 2. de Anima lect. 16.,
ubi prius loquens de medio, ubi sonus auditur (quod utique est medium
diffusionis), dicit melius audiri in aere quam in aqua. Subdit tamen
de medio, ubi primo generatur sonus, "quod necessarium est ad soni
generationem in aere vel aqua, quod aliqua corpora firma et dura
percutiant se invicem et percutiant aerem". Igitur quando etiam ex
aqua generatur sonus, ut cum fluxus maris aut pubes se collidunt,
debet aliquis aer frangi.
Et ratio est tum ex ipsa experientia, quia infra mare pisces
quantumcumque grandes et velocissimi in suo motu non faciunt sonum neque
audiuntur. Si autem saltent extra mare, statim audiuntur. Et ipsa
aqua maris etiam in profundo movetur aliquando velocissime et impingit
ad rupes vel ad alia loca solida intra mare, nec tamen sentitur
aliquis sonus. E converso vero in fluviis, si aqua sit parum
profunda et impingat ad saxa, statim auditur, quia etiam aerem
percutit. Tum etiam ratione, quia ut fiat sonus, oportet, quod
corpus medium inter percutiens et percussum ita frangatur, quod
velociter et quasi subito impellatur; si autem languide feratur neque
confestim exeat, non excitatur sonus. Aqua autem propter sui
crassitiem non potest ita premi, ut confestim exeat, sed paulatim
dilabitur ideoque non est aptum medium ad excitandum sonum. Quod vero
iam excitatus in aere per aquam ipsam deferri possit, constat, quia
pisces intra aquas positi audiunt, imo intra parietes audimus
intrantibus speciebus per corpus solidum vel eius poros. Imo et ipse
motus realis, quo editur sonus, non repugnat aquam commovere; sicut
sonitus tormenti bellici prope aquas explosi etiam gyrationes facit in
aqua, et a magnis tonitruis etiam nubes ipsae moventur, quae sunt
vapores aquae.
Obicies Primo: Sonus definitur ab Aristotele textu 85. per
motum, et vocem dicit esse percussionem seu motum aeris respirati, ut
patet textu 90. Ergo non bene ponitur, quod sit qualitas. Si
dicatur loqui Aristotelem in sensu causali, quia motus est causa
soni, adhuc urget difficultas, quia motus localis solum producit ubi,
non qualitatem, quae solum fit per alterationem. Quomodo ergo sonus
est qualitas, si causatur a percussione, quae est motus localis?
Confirmatur, quia sonus sic productus nec est qualitas prima nec
secunda neque transiens aut permanens, ergo nulla. Antecedens
probatur: Non est qualitas prima, quia non calor aut frigus etc.,
quae sunt primae qualitates. Non est secunda, quia non est mixta ex
his neque ex illis resultat. Non est permanens, quia non durat nisi
durante motu, qui est transiens. Non est transiens, quia est
terminus motus, et sic in illo quiescit et cessat motus. Unde neque
est in tertia specie qualitatis, quia nec alterationem causat nec ab ea
causatur.
RESPONDETUR Aristotelem locutum esse in sensu causali, cum
sonum appellat motum; quod de voce dicit S. Thomas ibi lect. 18.
Et ad instantiam respondetur in illa ruptione et confractione aeris,
quae prout divisio est motus localis, inveniri et iam motum
alterationis adiunctum, productivum soni, non quidem alterationem
producentem dispositiones ordinatas ad corruptionem substantialem, sed
alterationem late sumptam, qualis poterit inveniri etiam cessante motu
coeli, ut impulsio, illuminatio et similes. Quia autem motus ille
aeris fit ab aliquo impulsu, qui est qualitas, et cum aliqua
addensatione aut rarefactione, poterit etiam refrangendo subtiliter
aerem producere qualitatem maxime affinem et dependentem a motu, quae
est sonus, sicut motus ipse est dependens ab impulsu, quae est
qualitas, vel ab aliqua addensatione aut rarefactione aeris. Itaque
motus localis praecise non producit nisi ubi, ut tamen fit cum impulsu
aut aliis qualitatibus, etiam qualitatem potest producere.
Ad confirmationem respondetur non esse adaequatam illam divisionem
qualitatis in primam et secundam, sed posse dari aliquam, quae nec sit
prima nec orta ex primis, ut diaphaneitas (invenitur enim etiam in
coelo), opacitas, impulsus et similiter sonus.
Quod vero dicitur de qualitate permanente vel transeunte,
respondetur, quod sonus est qualitas transiens, non quia non sit
qualitas in facto esse, sed quia eius conservatio dependet ab aliquo
transeunte, scilicet a motu, sicut etiam impulsus datur per modum
transeuntis, quia datur ut dependens ab impressione impellentis. Et
sic D. Thomas lect. illa 16. vocat sonum qualitatem non habentem
esse fixum et quiescens. Unde sonus incipit ad modum motus, sicut
qualitates, quae per motum producuntur ut q. 21. Phys. dictum
est. Et sic patet, quomodo possit sonus ad tertiam speciem qualitatis
pertinere, quia et causatur ex aliqua alteratione late sumpta et causat
alterationem intentionalium specierum.
Secundo arguitur: Quia non requiritur percussio corporum sonantium ad
sonum, ergo male ponitur in definitione.
Antecedens probatur: Cum pannus vel papyrus rumpitur, fit sonus,
nec tamen corpora dura se percutiunt, et cum virga verberatur aer non
tangendo corpus durum, et cum castanea ad ignem edit sonitum, et nubes
se collidunt, fit sonitus sine percussione corporis duri.
Denique si requiritur illa collisio fortis et velox, quia motus
languidus non causat sonum, ergo omnis generatio soni erit violenta,
quia illa collisio fit motibus contrariis, atque adeo non potest
uterque esse naturalis.
RESPONDETUR, negando antecedens. Ad primam probationem
dicitur quod in divisione panni vel papyri fit percussio aeris, eo quod
cum impetu scinditur. Sufficit autem percussio ad aerem, ut fiant
sonus, licet non fiat ad aliud corpus durum; aliquando enim aer habet
non solum rationem medii confracti, sed etiam corporis percussi, ut
2. de Anima lect. 16. notat D. Thomas, et patet in sono
excitato a vento, in sonitu castaneae vel bombardae et similium. Unde
illa tria corpora, percutiens, percussum et medium fractum, non
semper requiritur, quod sint distincta materialiter, sed idem corpus,
scilicet aer potest esse percussum et confractum. Unde supra diximus
non requiri de necessitate ad generationem soni corpora dura, sed
sufficit confractiva aeris. Et sic patet ad exempla omnia, quae
afferuntur.
Et ad ultimam partem argumenti dicitur, quod licet motus requisitus
ad sonum sit violentus respectu corporis percussi, non tamen respectu
generationis soni. Sic enim stat bene, quod actio respectu unius
effectus sit violenta, et non respectu alterius, ut proiectio sagittae
sursum vel elevatio exhalationem et agitatio eius violentae actiones
sunt respectu acquisitionis loci sursum, non tamen respectu
calefactionis vel addensationis aut rarefactionis, quae sequitur ad
illum motum. Sic percussio aeris et sonatio est violenta percusso,
non violenta sono.
Ultimo arguitur contra id, quod diximus de subiecto soni. Nam si est
aer collisus, ergo ubi fuerit multum de aere, erit multus sonus, et
ubi parum aeris frangitur, erit parvus sonitus, cum tamen e contra
accidere videamus. Nam in pulsatione cymbali parum de acre frangitur,
scilicet illud, quod est inter linguam et oram cymbali, et tamen
longissime auditur. E contra vero si plumbum aut ligna centies maiora
se percutiant, non edunt tantum sonum sicut cymbalum, et tamen multo
plus aeris percutiunt.
Item diferentiae sonorum non sumuntur ex aere colliso, sed ex
corporibus percutientibus; inde enim discernimus, quod iste sit sonus
cymbali, ille lapidum vel lignorum, ille gravis, alter acutus. Quod
totum non potest ad aeris collisionem reduci, sed ad qualitates
corporum percutientium, praesertim cum aliquando fortius percutiatur
aer a duobus lignis et cum maiori impetu quam cymbalum a lingua, et
tamen minor sonus efficitur; ergo subiectum illius non est aer, sed
corpora percutientia, a quibus differentia et inaequalitas sonorum
resultat.
Confirmatur, quia etiam aqua est frangibilis sicut aer, licet non
aeque velociter. Ergo in ea poterit generari sonus, licet non ita
proprie, sicut in aere, et ita D. Thomas 2. de Anima lect.
16. dicit, quod proprium medium, ubi generatur sonus, est aer, et
medium, in quo auditur, est aer et aqua. Non ergo absolute est
medium necessarium aer, sed solum magis proprium. Et suffragatur
experientia, quia intra aquam pisces se audiunt, quia unus fugit alium
non ex visu, qui ibi non est, ubi nec est lux, ergo ex auditu. Unde
et branchiis quosdam sonos dicuntur efficere, et ranas sub aqua edere
sonos experientia monstrat et docet Aristoteles 4. de Historia
Animal. cap. 9.
RESPONDETUR maiorem sonum edi a maiore fractione aeris, si
reliquae conditiones non desint et qualitates corporum sonantium, ut
quod sint magis levigata, solida, dura plusque admittant de
compositione aerea sicut aes et argentum, quod non invenitur in ligno
et lapide. Et ita ab istis licet non fiat tanta fractio aeris et
subtilior et consequenter vehementior ad propellendum aerem, et sic
causat perfectiorem sonum, quia rumpit aerem concitatiori modo et facit
ipsum velocius exire, quod conducit ad sonum magis excitandum, etsi
alias motus et contactus corporum sit maior extensive. Et ita minor
contactus seu motus aeris in cymbalo maiorem elicit sonum quam maior
motus in ligno, quia iste est maior solum in extensione, ille in
intensione seu in qualitatibus conducentibus ad excitandum magis sonum.
Ad aliam partem, de differentia sonorum, respondetur illam quidem
effective esse a corporibus diversimode sonantibus, subiective autem
esse in aere confracto, qui prout diverso modo fuerit confractus,
diversum habet sonum et illius species emittit. Unde licet aer sit
unus et idem in se, tamen ut diversimode percussus in genere sonantis
diversus est. Et quando dicitur, quod sonus est in illis corporibus,
quae mediante sono sentiuntur per accidens, respondetur verum esse,
sed tamen quod sentitur, non est cymbalum sou corpus percutiens, sed
percussum vel confractum ex cymbalo percutiente, ita quod cymbalum
solum sentitur ut agens, non ut subiectum soni, licet hoc subiectum
soni, scilicet aer confractus, non sit subiectum nisi cum habitudine
et connotatione ad cymbalum percutiens, quia sonus ipse pendet a motu
et actione. Et ita sensibile per accidens directum est ipse aer
resiliens seu confractum a percussione, sensibile autem connotatum et
in obliquo attactum tamquam agens huius percussionis est corpus
percutiens. Quare numquam contingit inaequalitas soni cum aequali
confractione aeris, licet possit contingere cum aequali aut maiori
contactu corporis minor sonus.
Ad secundam confirmationem respondetur aquam propter sui crassitiem non
posse cum impetu frangi, ita quod concitate fugiat et resiliat, sed
paulatim labitur et recedit, sicque non causat sonum languescente
compressione. Et D. Thomas non solum dixit aerem esse proprium
medium, ubi generatur sonus, sed etiam addit necesse esse, quod
corpora ipsa percutiant aerem, ut sonus generetur.
Ad experientias illas dicimus eas non satis constare multique eas
negant, ut ex Alberto Magno Mag. Baņez citato dubio tertio. Si
tamen admittantur, dicimus a ranis fieri sonum illum intra aquas ob
retentionem alicuius aeris intra guttur vel poros, qui dum exit, illum
sonum edere potest, quousque aqua oppleantur, praesertim si pori sint
aliquantulum laxati, ita ut sufficienter possit aer refrangi in ore
ranarum, dum exit. Et de branchiis piscium dicimus non edere sonum
intra aquas, nisi expellant aquam et attrahant aliquem aerem, ut in
Acheloo amne dicit Aristoteles excitari sonum a piscibus hoc modo, et
sic exponit illum D. Thomas 2. de Anima lect. 18. Quod vero
pisces fugiant intra aquas, non est propter auditum, sed vel quia
vident illos, si aliqualis lux decendat aut squamae ipsae reluceant,
vel propter olfactum, vel quia tangunt illos, cum prope accedunt.
|
|