|
Definitur vox ab Aristotele 2. de Anima textu 90., quod est
"percussio aeris respirati, qui fit ab anima in pulmonibus ad arteriam
vocalem cum quadam imaginatione". Ubi definitur vox per suas causas
et in habitudine ad illas. Nomine "percussionis" seu ictus
intelligitur causaliter ipse sonus; vox enim in se quidam sonus est.
Deinde explicantur causae huius percussionis, ex quibus habet sonus
ille esse animalis seu vitalis. Explicatur enim causa efficiens tam
principalis, quae est anima, tum instrumentalis scilicet pulmo et
arteria vocalis, quibus alia instrumenta isti connexa adiunguntur, ut
statim explicabimus; tum etiam causa directiva, scilicet imaginatio,
a qua procedit vox. Ubi etiam insinuatur causa finalis, quia finis
vocis est exprimere conceptus seu imaginationem, et sic imaginatio ut
exprimenda se habet ut finis, ut directiva tamquam efficiens. Denique
causa materialis explicatur in eo, quod dicitur aeris; est enim vox
sonus in aere refracto receptus.
SED INQUIRES, quaenam sint instrumenta requisita ad
formandam vocem; exinde enim dignoscemus, quibus animalibus competit
vocem formare.
Respondetur ergo requiri, quod animal sit respirans; vox enim est
sonus aeris respirati. Similiter animalia exsanguia, id est quae
sanguine non nutriuntur, carent voce, quia carent pulmone et arteria,
et respiratione non egent, quae datur, ut ipso aere calor sanguinis et
spirituum refrigeretur; de quo videri potest Aristoteles hic textu
87. et ibi S. Thomas lect. 18., ubi numerat quatuor genera
animalium exsanguium.
Instrumenta ergo formandae vocis quaedam sunt interna et gutturalia,
quaedam externa, quae videntur in ore et lingua. Gutturalia seu
interiora principaliter reducuntur ad duo, scilicet ad pulmones et ad
arteriam vocalem, quae etiam aspera dicitur, quia inaequalis est. Ad
haec duo revocantur multa alia, quae concurrunt ad ista, ut ex parte
pulmonum etiam debent adiungi musculi thoracis et intercostales, quibus
comprimitur aer vel admittitur ad pulmones. Et ex parte arteriae
vocalis adiungitur larynx, quae est ad caput seu finem arteriae quasi
ostium ipsius et contegitur membrana quadam cartilaginosa, ne quid cibi
aut potus per eam ingrediatur. Secundo adiungitur gargario seu
gurgulio, quae est caruncula quaedam sub extremum palati dependens et
per humoris influxionem solet intumescere sicut uva; plurimum vero
confert ad vocem efformandam vel emittendam, unde qui gargarium
occupant aqua vel alio liquore, non possunt interim loqui. Alia
instrumenta sunt quasi externa, quae etiam conferunt ad formationem
vocis aut valde illam iuvant, sicut lingua, palatum, dentes, labia,
quibus percussus aer disponitur ad meliorem formationem vocis et
distinctionem, licet lingua si totaliter praescindatur, nullo modo
formari possit vox. Plura de his videri possunt apud Conimbric. 2.
de Anima cap. 8. q. 3. art. 1. proprieque ad medicos et ad
anatomen spectant.
Quod attinet ad echo seu sonum reflexum, dari quidem istam reflexionem
constat experientia ipsa et ratione, quia sonus seu vox defertur per
gyrationes seu circulos, quibus movetur aer, sicut cum aqua impulsu
aliquo seu ictu lapidis gyrationes efficit. Isti autem circuli si in
corpus aliquod durius seu crassius impingant, vel dissipantur et sic
non fit echo, vel retrocedunt efficiendo alias similes gyrationes et
sic dicuntur reflecti. Unde non quaelibet corpora reddunt echo, sed
quae ita sunt disposita, ut non dissipent, sed restaurent gyrationes,
sicut corpora concava, levia et bene compacta, quae aerem in se non
absorbeant nec frangant totaliter, ut in fornicibus, lagenis, ripis
fluminum et aliis similibus. Corpora vero nimis mollia aut aspera et
inaequalia seu hiatibus plena dissipant illas gyrationes nec integras
conservant, unde nec restaurant.
DIFFICULTAS est in duobus: Primum, an possit causari sonus
reflexus ex reditione ipsius soni realis. Secundum, an fiat aliquando
reflexio specierum audibilium idque sufficiat ad echo.
AD PRIMUM RESPONDETUR posse generari sonum reflexum
per reditionem soni realis. Et intelligimus per reditionem non eiusdem
numero soni, cum sonus sit accidens, quod transire non potest de uno
subiecto ad aliud, sed per multiplicationem soni, factam tamen non in
rectum, sed multiplicando versus partem, unde incoepit propter
obsistentiam alicuius impedientis. Sic sentit S. Thomas 2. de
Anima lect. 16. circa textum 8. in fine lectionis, ubi postquam
dixit sonum multiplicari ad instar gyrationum, subdit: "Si autem
antequam huiusmodi gyrationes deficiant, fiat reverberatio aeris moti
et sonum deferentis ad aliquod corpus, gyrationes revertuntur in
contrarium, et sic auditur sonus ex adverso, et hoc vocatur echo".
Et ratio est, quia conducit ad hoc, ut melius audiatur sonus
reflexus, quod reflectat non solum species, sed etiam realis sonus et
motus aeris; tunc enim melius emittet species in partem reflexam, si
ibi sit realis sonus in reflectendo, qui possit species illas
emittere et emittendo multiplicare et confortare. Ergo si realis sonus
et motus potest pertingere ad corpus aliquod, unde reflectat, et inde
continuare realem reflexionem in sono, id magis conducet ad auditionem
illius echo. Potest autem sic realiter pertingere et reflectere motus
soni, ut cum ipsae gyrationes realiter se diffundunt; si ibi tangant
corpus obsistens habensque reliquas conditiones, ut sonus non penitus
extinguatur, sed generetur vel fortificetur, ibi generabitur sonus et
inde deferetur per spatium aliquod et inde mittet species ad auditum.
AD SECUNDUM tota difficultas consistit, quando fit echo a
voce vel sono tam exiguo, quod non potest realiter pertingere ad corpus
oppositum, sicut sunt aliqua specialia loca, in quibus licet submisse
aliquis loquatur, auditur in parte distante echo. Ex alia vero parte
videtur hoc non sufficere ad sonum reflexum, quia quod species
reflectant, non facit ipsum sonum seu vocem esse diversam, sed
eandem; siquidem ut supponimus, sonus solum directe diffunditur
realiter, et non reflectitur, ergo non potest audiri tamquam duplex
sonus, sed tamquam idem; hoc autem non est echo, qui est diversus a
sono directo. Et praesertim, quia experientia docet, quod sonus
directus et reflexus non audiuntur simul sed unus successive post alium.
Ergo non fit per solam reflexionem specierum, quia species reflexae
possunt esse simul cum directis, cum sint continuatae et productae ab
eodem reali sono, et sic simul percipietur reflexus sonus et directus,
et non unus successive post alium. Denique, ad summum ex ista
intentionali reflexione solum concludetur, quod ille sonus audietur
tamquam multiplex apparenter, non realiter, sicut etiam in visa si
oculus digito elevetur, apparet quasi duplex obiectum ob divisionem
speciei in diversa linea, cum tamen sit unicum obiectum.
Respondetur probabilius videri, quod ad formandum echo reale
requiritur reflexio soni realis, tamen ad multiplicandum auditionem
soni modo reflexo sufficit reflexio specierum. Nam quod aliquando fiat
echo per reflexionem solam specierum, urgenter videtur probari illa
experientia, quando vox submisse prolata resistit et reflexe auditur.
Tunc enim motus realis non potest pervenire ad corpus, unde fit
reflexio, et tunc fiet reflexio apparens seu repraesentativa tantum.
Et sicut in visu non solum lumen, sed etiam species reflectuntur, ut
in speculo, in quo per reflexionem generatur illa imago, quae ibi
videtur, cur non etiam reflectentur species audibiles? Sed sicut in
speciebus visibilibus non quaecumque reflexio facit videri obiecta, sed
quae in corpore terso et pellucido generat imaginem, ita nec quaecumque
reflexio specierum audibilium facit echo, sed quae in tali corpore sic
disposito fit, ut inde quasi nova species generetur et cum novo
vigore, ita ut videatur de novo formari sonus, licet solum
intentionaliter, non realiter reflectatur.
Unde ad dubitationem positam pro secunda parte respondetur, quod licet
sonus realis non sit diversus, tamen species refractae et reflexae
diversae sunt et ab illa dispositione corporis obsistentis sic de novo
efformatae, ut quasi altera vox vel sonus videatur sicut ex speciebus
visibilibus generatur in speculo nova imago, quae repraesentat quasi
alterum obiectum ex speculo ad oculum, ita species audibilis refracta a
corpore obsistente non generat novum sonum, sed novam repraesentationem
et quasi imaginem soni, quae ab illo corpore quasi nova vox auditur.
Et cum instatur, quod sonus reflexus successive auditur post
directum, respondetur hoc esse, non quia sit diversus sonus realis,
sed diversus intentionaliter. Quia tamen species audibiles ex sua
natura non deferuntur in instanti, sed motu quodam, ideo
repraesentatur illa reflexa species tamquam diversus sonus successive
post directum emissus, et non in eodem instanti, sicut si in speculo
generaretur imago non in eodem instanti, quo species visibilis
emittitur ab obiecto, sed aliquanto post. Quare etiam concedimus,
quod in reflexione intentionali auditur multiplex sonus repraesentatus
ut multiplex, licet in re non sit multiplicatus sonus realis.
DICES: Cur ergo sonus reflectens intentionaliter, et non
realiter, non auditur quasi in profundo corporis obsistentis, sed
quasi in superficie? E contra vero quando species visibiles reflectunt
in speculo, videtur imago quasi in profundo speculi, non in
superficie.
Respondetur ideo esse, quia in speculo si tersum sit et pellucidum,
species intrant per eius diaphanum, nec reflectuntur, quousque
inveniant opacum, unde resiliant; quod cum non inveniant nisi in
profunda parte vitri, apparet imago in profundo. Si vero speculum non
sit perfecte translucidum et politum, statim resultat imago a
superficie vel prope, ubi invenit impedimentum, ut refrangatur.
Species autem audibiles statim ut tangunt corpus durum vel concavum et
cum aliis dispositionibus ad reflexionem, statim reflectuntur; ista
autem durities et reliquae dispositiones non solum sunt in parte
profunda corporis, sed etiam in superficie exteriori, et ita inde
incipit reflexio.
CONTRA PRIMAM PARTEM huius secundae difficultatis
obicies, quia non videtur posse sonum reflexum generari ex refractione
soni realis. Nec etiam apparet, quomodo illo secundus sonus seu
motus generari possit. Nam vel continuatur cum motu directo vel
discontinuatur. Si continuatur, non erit reflexus, sed idem cum
directo, cum tamen sit illi contrarius et ad oppositum locum tendens.
Si discontinuatur, ergo non poterit ab illo corpore quiescente, unde
reflectitur, produci, nec in tanto vigore et perfectione, sicut
audimus ipsum echo, eo quod tangitur illud corpus a sono valde debili
et diminuto, cum ad illud pervenit, echo autem auditur ut sonus
perfectus et vigorosus.
Speeialiter vero est difficultas in voce, quia vox est sonus
dearticulatus et ab animali formatus, illa autem vox reflexa in illo
puncto reflexionis non generatur ab animali, sed a corpore obsistente.
Nec potest dici, quod hoc facit ut in instrumentum animalis. Nam si
tuba admota ori non potest dearticulatum sonum formare, quomodo vox iam
emissa, et tangens parietem poterit ab ipso dearticulari?
Respondetur multa ex his tangere difficultatem in generali de motu
reflexo, de quo abunde egimus in libris de Generat. q. 5. Dicimus
ergo, quod motus reflexus discontinuatur directo et est distinctus.
Et cum dicitur, quod non poterit produci ab illo corpore quiescente,
dicimus, quod non producitur virtute propria, sed virtute impulsus ibi
refracti. Impulsus enim ille ut a primo impellente egrediens habet vim
movendi usque ad certum terminum, sed a corpore obsistente habet,
quod ille terminus non sit in directum, sed in obliquum vel in
contrarium. Itaque a corpore quiescente habetur obliquitas impulsus,
non directa tendentia. Obliquitas autem potest esse non per actionem,
sed per modificationem actionis et motus, et haec sumi potest a corpore
quiescente, dummodo ibi impulsus affigatur et inde modificetur, vim
tamen movendi semper habet a prima virtute, unde processit.
Nec obstat, quod videtur cessare primus ille motus et impulsus aeris,
quo prima agitatio facta est, siquidem, refrangitur et dividitur in
corpore obsistente, et ita non auditur prima vox, sed alia, quia
prima terminata est. Respondetur enim, quod licet primus motus aeris
cesset et terminetur, non tamen cessat impulsus, qui per aerem
diffunditur et in corpus obsistens impingit indeque multiplicatur in
oppositam partem, non accipiendo a corpore obsistente virtutem et
impulsum, sed modificationem eius, ut scilicet in partem aliam
deflectat. Vel si impulsus cessavit in aere, saltem species
multiplicantur et perveniunt usque ad corpus obsistens ibique
refranguntur, et sic quia prima species terminatur et frangitur, iam
non auditur ipsa, sed secunda, quae reflexe generatur.
Et cum instatur, quod non potest a corpore illo obsistente produci
impulsus in tanto vigore, sicut audimus, cum ibi perveniat remissior
et languidior, respondetur, quod aliquando motus est ita diminutus,
ut etiamsi perveniat ad illud corpus obsistens, inde non vigoretur
neque maior fiat, et tunc parum aut nihil sentitur de echo; aliquando
vero est ita vigorosus ille sonus, ut in obsistente corpore non
diminuatur; aliquando vero motus est diminutus in se, in tali tamen
dispositione, ut licet directe tendens diminueretur, tamen ex
dispositione corporis, in quod impingit, non solum habeat obliquari,
sed etiam ratione talium dispositionum vigorari, non quod ab ipso
corpore obsistente vim impulsivam accipiat, sed ipse primus impulsus,
qui in se diminuebatur, ut virtus primi impellentis habet talibus
dispositionibus positis posse crescere non a se, sed a primi
impellentis virtute ibi in illo impulsu virtualiter perseverante, nisi
ita diminuatur et debilitetur, quod nullis etiam dispositionibus
adiunctis crescere possit. De quo vide, quae diximus q. 5. cit.
de Generat. Et sic patet, quomodo sonus reflexus allquando crescere
possit, sicut calor aut lux reflexa.
Ad id, quod dicitur de voce, quomodo generari possit a corpore
obsistente, respondetur vocem ibi non generari aut formari a pariete,
sed multiplicari ea virtute, qua per aerem in directum sonus vocis
multiplicabatur. Nec enim aer multiplicans vocem id facit propria
virtute, sed virtute animalis primo formantis, quae per aerem
diffunditur. Eadem ergo attingens corpus durum revertitur, non
accipiendo ab illo corpore virtutem aut formationem vocis, sed
virtutem, quae per aerem diffundebatur obliquando et modificando. Nec
est simile de tuba, quia cum admoveatur ipsi ori, impedit ipsam primam
formationem vocis, ne fiat dearticulate, sicut loquens voluerit, sed
ut tuba permiserit et impulsum exceperit. Sed voce semel formata
multiplicatur per aerem aut obliquatur a pariete in ea dearticulatione
et modo, quo primum formata est.
QUODSI DICAS in ipso corpore obsistente frangi et dissipari
ipsum sonum quoad eius figuram, qua in gyrum circulabatur, siquidem
est ille sonus quidam aeris impulsus, qui facillime dissipatur, cum in
aliquod corpus impingit, et sic amittet ibi vox dearticulationem.
Respondetur, quod aliquando corpus, in quod impingit sonus, tale
est, ut eius figuram et integritatem violet et dissipet, et tunc non
redditur sonus reflexus, sed dissolvitur vox aut confunditur eius
dearticulatio. Aliquando vero corpus illud est aequale et lene et sic
dispositum, ut sonum illum non dissipet, sed integram servet et solum
impediat, ne in directum tendat, sed retrocedat, et tunc fit echo.
Nec tamen omnes eius partes audiuntur, sed ultimae syllabae, quia
priores partes reflectunt, dum adhuc in auribus non transierunt species
soni directi, quibus occupatur. Quando vero illae transeunt, solum
restant ultimae partes reflexae vocis, quae seorsum a sono directo et
distinctim audiantur.
|
|