ARTICULUS V. IN QUO CONSISTAT ODOR, QUI EST OBIECTUM OLFACTUS.

SUPPONIMUS odorem vere et proprie esse qualitatem, nec consistere solum in substantia fumidae exhalationis, ut aliqui ex antiquis dixerunt, quos referunt Conimbric. 2. de Anima cap. 9. q. 1. art. 1. Et illam opinionem refutat Aristoteles libro de Sensu et Sensato cap. 5., lect. 12. apud D. Thomam. Et eius falsitas constat tum ratione, tum experientia. Si enim odor esset fumida illa substantia, cum experiamur diffundi odorem a corpore odorifero, consequenter dum odor communicatur, corpus diminueretur, sicut diminuitur aqua per evaporationem, ergo quamdiu odor durat et exhalatur a corpore, duraret continuo illa corporis diminutio, quod certe aliquam sensibilem minorationem faceret, cum sit valde continua, quod tamen experiantiae adversatur. Ratione etiam constat, quia odor est sensibile proprium alicuius sensus, substantia autem est sensibile per accidens; ergo odor formaliter non potest esse substantia.

Quare supponendum est, quod odor est in genere accidentis, et illud est qualitas, tum quia alterat et alteratione acquiritur, tum quia in aliis generibus non potest inveniri tale accidens. Restat inquirere eius differentiam. Definiri ergo solet odor, quod est "qualitas ex temperamento primarum qualitatum resultans siccitate dominante seu excedente et calore humidum decoquente".

Dicendo "ex temperamento primarum qualitatum resultans" manet dictum, quod est qualitas secunda seu mixta, et quod subiectum eius proprium est mixtum; nam in elementis non invenitur odor, si sumantur in sua puritate. Explicatur ergo immediata causa, ex qua fit odor, quae cum sit qualitas mixta, praecipue explicanda est per mixtionem seu temperamentum qualitatum, ex quibus componitur. Et ideo dicitur, quod est resultans ex temperamento primarum qualitatum.

Modus autem temperamenti designatur dicendo, quod "siccitas debet excedere humidum" contrario modo ad sapores, in quibus humidum excedit siccum. Et hoc ex ipsa experientia deducitur, quia videmus res odoriferas maxime sentiri aliquo calore exsiccante, ut in calore aestatis vel ignis res odoriferae resolvuntur et magis redolent. Similiter fumea exhalatio sicca est et exsiccare solet, et regiones, quae producunt res odoriferas, ut aromata, sicciores et calidiores esse solent. Denique ea, quae sunt optimi odoris, solent esse amari saporis, dulcia autem secundum suum nativum temperamentum raro solent esse odorifera, quia in eis praedominatur humidum. Ceterum licet siccitas debeat praedominari in odore, non tamen totaliter vincere humidum. Nam quae omnino sunt arida vel tosta, ut ossa vehementer sicca aut cineres, odore carent. Et similiter terra nimis sicca non redolet, respersa vero pluviali aqua, efflat odorem, ergo aliquid humoris requiritur. Item in lapidibus et lignis lapides nimis duri non olent, quia humore carent, ligna odorem retinent, quia aliquid humoris concocti habent. Denique inter metalla aurum caret odore propter nimiam duritiem terrestrem, ob quam caret humore, aes autem et ferrum odorem aliquem habent, quia aliquid humoris retinent. Videatur Aristoteles loco cit. de Sensu et Sensato et D. Thomas ibi.

Denique quod requiratur calidum digerens humidum, intelligitur de digestione attenuante et disponente ad siccitatem, ut illa dominetur. Et sic videmus ea, quae sunt calidioris temperamenti, odorem perfectius efflare et ipso igne res odoriferae odorem suum resolvunt et perficiunt. Semina etiam calidiora affici odore ait Aristoteles in Problemat. sect. 12. q. 12., et rosas melius olere, si plantentur iuxta allia, quia ab illis participant calorem, nonnulli affirmant.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo obicitur ad probandum, quod odor sit substantia. Nam odor nutrit, confortat cerebrum, aut etiam laedit, imo et corrumpit corpora, et per continuam exhalationem odoris res odoriferae minuuntur et flaccescunt, quae omnia signa sunt substantialis naturae. Unde Aristoteles in Problemat. sect. 13. q. 10. odorem dicit esse halitum seu exhalationem, quae utique substantia est, et Galenus 2. Aphorism. 11. dicit partes magis tenues et aereas nostri corporis odore nutriri et attractione aeris, ut omittam de his, qui ad fontes Gangis in extrema Indiae parte solo odore florum dicuntur nutriri, ut referunt Plinius et alii apud Conimbric. loco cit. q.1. art. 1.

RESPONDETUR odorem non nutrire, secundum quod est sensibile odoratus, sed substantia illa odoriferata, in qua odor inest, dicitur nutrire seu confortare, si exhaletur, praesertim spiritus animales aere illo odorifero mirum in modum recreantur et exhilarantur. Nec nos negamus a rebus odoriferis exhalari fumeam aliquam exhalationem seu substantiam, sed negamus illam esse formaliter ipsum odorem, sed odoris subiectum. Sic ergo nutritio non fit odore, licet possit fieri re odorifera vel exhalatione eius, in quantum convertibilis est in substantiam aliti. Et sic intelligendus est Aristoteles, cum dicit consistere odorem in exhalatione; intelligitur enim subiective, non formaliter. Expresse enim in cap. 5. libro de Sensu et Sensato excludit opinionem dicentem odorem esse substantiam. Quod vero dicitur aliquos sustentari odore florum, fabulam redolet, neque enim animal nutritur nisi alimento per os sumpto et in stomacho decocto. Quodsi exhalatio florum tam vivida est, ut multum vaporis odoriferi exhalet, vaporibus illis exhalatis nutriet, non odoribus.

Secundo arguitur: Quia multa dantur odorifera, quae humida sunt, ut aquae distillatae, muscum, quod ex sanguine cuiusdam ferae componitur, ambarum, vel ex spermate ceti, vel ex aliqua humida substantia maris natum, zibettum ex felium humore ortum, quae tamen inter omnia odorifera sunt prima et maxime humida. Et praeterea, quia si odor fit ex calore attenuante humidum, potius debet praedominari calor quam siccitas. Constat autem multa, quae sunt excellentis saporis, esse etiam optimi odoris, ut mel, vinum et alia similia, quae tamen humida sunt. Ergo non oportet praedominari siccitatem.

Confirmatur, quia odor est communicativus sui, ut patet in tactu rei odoriferae, ergo non est qualitas secunda, quia qualitates secundae non se communicant, ut patet in colore, gravitate et levitate et aliis similibus, quae suo contactu non reddunt rem coloratam, gravem aut levem etc.

RESPONDETUR illa omnia licet liquida sint, continere tamen exhalationes aliquas siccas, in quibus continetur odor, sicut etiam mare redditur salsum propter exhalationes adustas, quae illi communicantur. Sic in aliis humidis, ut ambaro, zibetto, balsamo etc., imprimuntur exhalationes aliquae sic temperatae et siccae, ut odorem retineant.

Sed cur, inquies, si ita est, minus redolent ista odorifera a propinquo quam a longinquo, imo ambarum et zibettum si in magna copia adhibeantur, videntur gravem odorem exhalare?

Respondetur id accidere ob multitudinem exhalationum terrestrium, quae in ipsa re odorifera constipantur et per fumeam exhalationem magis attenuantur ab ipso calore, et sic purius et defaecatius ibi sentiuntur, quam in sua propria substantia, ubi crassiores sunt illae exhalationes.

Ad id, quod dicitur de calore attenuante humidum, respondetur calorem quidem directe gignere calorem, sed tamen disponere ad siccitatem seu ad formandas exhalationes siccas, quae in illo humido seu liquore odorem efficiunt. Quod vero additur aliqua posse esse simul boni odoris et saporis, respondetur quod si aliquando id contingit, est secundum diversas partes, quarum quaedam habent in exhalationibus siccitatem praedominantem, aliae humidum bene digestum, quod ad dulcedinem declinat. De quo vide S. Thomam hoc 2. de Anima lect. 19.

Ad confirmationem respondetur, quod imprimis non repugnat aliquam secundam qualitatem realiter esse communicativam, sicut sonus multiplicatur, et similiter sapor et aliae similes, licet aliae communicativae immediate non sint. Secundo dicitur, quod licet istae secundae qualitates seipsis immediate non sint communicativae, bene tamen mediantibus qualitatibus primis ut instrumentis seu dispositionibus, quibus talis secunda qualitas generatur. Et sic cum odor petat siccitatem praedominantem, mediante siccitate, quae est qualitas communicativa, et similiter mediante calore aliisque qualitatibus temperantibus potest odor ipse generari et multiplicari per aliud corpus. Et sic Aristoteles 2. de Anima textu 127. dicit aerem redolere per immutationem ab odore, quod intelligi potest per immutationem mediatam, id est mediante exhalatione illa fumosa eiusque siccitate et calore, quibus aer ad odorem recipiendum disponitur. Exhalationes autem istae odoriferae non sunt in aere penetrando illum, sed dividendo, sicut alii vapores et exhalationes, quae virtute solis ascendunt aut ab igne evaporantur.

DE SPECIEBUS ODORUM non agimus, quia minus nobis note sunt, ut Aristoteles ait libro de Sensu et Sensato, lect. 9. apud D. Thomam. De aliquibus tamen speciebus odorum agit ibi D. Thomas lect. 13., ubi videri potest.