|
Deflnitur sapor ab Aristotele, ut explicat D. Thomas in libro de
Sensu et Sensato lect. 10., quod sapor est "passio facta a sicco
terrestri in humido aqueo cum additione calidi, quae gustum secundum
potentiam alterando in actum reducit".
Dicitur "passio" id est qualitas tertiae speciei, quae est passio
vel passibilis qualitas. Reliquae particulae adduntur ad explicandam
differentiam saporis ex suis causis.
Et primo dicitur, quod sit qualitas mixta seu secunda, cum dicitur
"facta" seu resultans "ex sicco terrestri" etc.
Secundo ostenditur, ex quibus qualitatibus seu cuius conditionis esse
debeant, ut ex eis resultet sapor, scilicet, "ex sicco terrestri in
humido aqueo". Intelligitur autem siccum illud esse terrestre, et
non igneum, quia igneum propter sui tenuitatem est nimis acre et
consumptivum humidi et ineptum ad nutritionem, terrestris autem
siccitas magis ad nutrimentum deservit. Exprimuntur autem istae potius
qualitates, scilicet humidum et siccum, quia calidum et frigidum sunt
qualitates magis activae et pertinent ad rationem efficiendi, quae est
causa magis extrinseca, siccum autem et humidum magis praebent materiam
sapori. Non exprimitur autem, quodnam ex his duobus debeat excedere
alterum, quia ex his duobus humidum praesupponitur, siccum vero
superadditur, id est aliqua exhalatio, quae substantialiter est
terrenae speciei ideoque a tali sicco tamquam ab adveniente extrinseco
fit sapor, licet intrinseca radix illius sit humidum. Et hoc ipso,
quod manet humidum aqueum nec totaliter resolvitur, satis
significatur, quod ut fiat sapor, debet dominari humidum illud, sapor
autem pinguior et crassior debet esse odore, ideoque humidum
praedominari debet.
Tertio additur causa instrumentalis, scilicet "additione calidi" seu
a concoctione calidi, ut denotetur saporem principaliter fieri a
calore; nam a frigore potius imperficitur et crudescit. Unde in
regionibus frigidis et temporibus non calidis fructus non maturescunt,
ubi autem calor tollit illam cruditatem, sapor temperatur. Oportet
tamen aliquid frigoris manere, non ad concoctionem humidi, sed ad
temperandum calorem, ne si nimium excedat, consumat totum humidum.
Quod autem aliqui cibi valde calidi optimum saporem habent, non est,
quia non retineant aliquid frigoris, alias esset summus calor et
ignis, sed quia calor ibi habet aliquem excessum. Imo licet materia
rei sapidae vehementius calefiat, tamen exhalationes seu vapores,
quibus sapor immiscetur, humidiores sunt.
Denique ponitur finalis causa saporis, scilicet quod sit alterativa
gustus. Ad hoc enim ordinatur ut ad finem, licet aliam alterationem
faciat emittendo species, quae est alteratio late sumpta; et ordinatur
ad illam obiectum tamquam ad finem effectum, quia fit ab illo, non
tamquam ad finem cuius gratia. Et per haec sufficienter distinguitur
sapor ab odore et sono et aliis sensibilibus.
INQUIRES: Quae etiam sint praecipue species saporis?
Respondetur vel posse nos loqui de saporibus extreme contrariis vel de
intermediis, magis tamen principalibus et notis vel denique de his,
quae ex tali mixtura fiunt; sicut etiam in coloribus dantur aliqui
extremi, ut album et nigrum, alii intermedii principales, ut rubeus,
viridis etc., aliae denique ex istis et earum mixtura resultantes.
Et idem est in odoribus, licet species odorum minus notae nobis sint,
ut ex Aristotele de Sensu et Sensato, lect. 9. apud D.
Thomam, constat, eo quod homo est imperfectioris olfactus inter
animalia et minus discernit eorum differentias.
Igitur species saporum extreme contrariae sunt duae, scilicet amarum
et dulce, species intermediae principales, ad quas aliae reducuntur,
praeter illas duas extremas sunt sex, scilicet pingue et salsum,
acetosum, austerum, ponticum et acutum. Species autem, quae ex
eorum mixtura possunt fieri, sunt innumerabiles, sicut quotidie fiunt
arte irritante gulam.
Haec est sententia Aristotelis 2. de Anima textu 105., lect.
21. apud D. Thomam. Sed tamen in priori parte de extremis
saporibus contradicit illi Galenus libro 4. Simplicium, qui dixit
extremos sapores esse ponticum et acutum, quia proxime accedunt ad duas
primas qualitates contrarias, scilicet calorem et frigus. Ponticus
enim (idem est quod limonius) causatur ex grosso frigore, et sic
limonia frigidum succum habent; acutus autem causatur ex vehementi et
subtili calido. Quoad secundam vero partem addunt alii alias species,
ut insipidam, quod videtur distingui ab illis, et per se percipitur a
gustu. Et alii alias addunt species, quae tamen ex istarum mixtura
constare videntur.
Retinenda tamen est Aristotelis sententia, quam S. Thomas sequitur
cit. loco et de Sensu et Sensato lect. 11. et communiter
interpretes, qui videri possunt apud Conimbric. cap. 1. q. 1.
art. 2., Carmelitani disp. 13. q. 2. § 2. Ratio est,
quia contrarietas in saporibus maxime desumenda est penes id, quod est
proprium ipsis, scilicet penes modum afficiendi potentiam gustus. In
hoc autem clare videmus, quod amarum et dulce extreme contrariantur;
dulce enim optime afficit gustum et convenientissime, amarum
deterrime, et ita maxime abominatur ipsum. Ergo isti in genere
saporum maxime sunt contrarii, licet causaliter et remote, id est ex
parte primarum qualitatum, a quibus causantur; alii sunt magis
contrarii non in se, sed in qualitatibus, ex quibus oriuntur,
scilicet calido et frigido etc.
Unde patet ad fundamentum Galeni. Dicitur enim, quod illa
contrarietas calidi et frigidi inventa in pontico et acuto est
contrarietas alterius generis a sapore et solum materialiter et remote
ad sapores concurrens, tamquam ex quibus fit, non ut formaliter
constituens contrarietatem saporum, sicut etiam album et nigrum sunt
contraria in genere colorum, licet in genere calidi et frigidi, a
quibus ut a primis qualitatibus mixtio eorum dependet, non habeant
aliquando contrarietatem, quia potest a frigido causari albedo in uno
subiecto, et ab eodem nigredo in alio, et similiter a calore, ut
supra diximus et experientia monstrat.
Quodsi dicas: Saltem ex maiori distantia et contrarietate inter
siccum et humidum causari contrarietates saporum, quia sapor sequitur
humidum a sicco temperatum.
Respondetur, quod licet ex humido temperato sumatur sapor, non est
necesse, quod contrarietas saporum sumatur ex contrarietate humidi et
sicci, ut docet D. Thomas 2. de Anima lect. 21., sed est
peculiaris contrarietas et alterius generis, licet orta ex mixtione
humidi et sicci, non tamen ex maxima contrarietate sicci et humidi
oritur maxima saporum contrarietas. Nec etiam obstat, quod sapor
extreme dulcis non laedit gustum, sicut in aliis sensibus obiecta
extreme contraria laedunt illos. Hoc enim peculiare est in saporibus,
ut manente dulcedine non detur excessus qualitatum, quibus gustus laedi
possit in sua temperatura, quia quamdiu dulcedo manet, qualitates
illam causantes debent esse bene dispositae et temperatae. Quodsi
dulcedo ita excedat, quod debitam illam proportionem dissolvat, etiam
dulcedo
ipsa corrumpetur, et sic non a dulcedine laedetur sapor, sed a nimia
humiditate vel calore etc.
Quod vero sapores medii sint recte assignati constat, quia ad illos
omnes reduci possunt. Nec obstat instantia de insipido, quia
insipidum est dulce remissum vel amarum non intensum, unde ad unum ex
illis reduci potest quasi imperfectum in illo genere. De reliquis
constat bene esse assignatos, et experientia constat dari illos.
Dulce enim invenitur sicut in melle, saccharo et similibus; amarum ut
in absinthio, felle, cinere etc.; pingue ut in butyro, carne,
medulla, lacte; salsum ut in sale; acetosum ut in aceto et aliis
putrefactis; austerum ut in fructibus non maturis et agrestibus;
ponticum ut in limoniis; acutum ut in sinapi, pipere et similibus.
Quos omnes gustus iudicat ut distinctos, et si qui alii dantur, ad
istos reducuntur vel ex eorum mixtura proveniunt. Numerat autem illos
D. Thomas lect. 11. de Sensu et Sensato taliter, quod sapor
pinguis non condistinguatur a dulci, ut ibidem dicit, sed sub eo
connumeretur. Et similiter in 2. de Anima lect. 21. dicit duo
ex illis in unum reduci, quod intelligendum est de pingui et dulci.
Et sic erunt octo species, duae extremae, amarum et dulce, reliquae
mediae principales et genericae, innumerae vero, quae ex istarum
mixtura fiunt.
OBICIES CONTRA DEFINITIONEM SAPORIS:
Quia plures cibi sunt valde aridi et dantur ad medendum aegritudinibus
ex nimia humiditate contractis; et cineres sunt aridissimi, et tamen
aliquem habent saporem, scilicet amarum. Ergo non requiritur ad
saporem, quod humidum praeemineat. Unde Philosophus non dicit, quod
sapor causatur ab humido in sicco, sed e contra. Ergo supponit siccum
debere praedominari, quia agit in humidum, et actio est ex virtute
praedominante. Quodsi dicatur debere praedominari humidam, quia debet
esse alimentum id, quod habet saporem, sequitur ergo, quod omne
alimentum debebit esse humidum, quod est falsum, cum fames sit
appetitus calidi et sicci, non humidi.
Confirmatur, quia haec definitio ex una parte est diminuta, quia non
explicat, quale debeat esse hoc humidum, an aqueum, an aereum, nec
quale siccum, terrestre, an igneum. Ex alia parte est redundans,
quia explicat saporem tam in genere entitativo, ut resultat ex mixtione
sicci et humidi, quam in genere intentionali, ut movet sensum, quod
est definiri secundum duplicem ordinem et genus; id autem unica
definitione praestari non potest.
Respondetur aliud esse, quod res aliqua saporosa plus siccitatis
habeat quam humoris, aliud quod sapor sequatur ad ipsam siccitatem
potius quam ad humiditatem. In re enim valde sicca potest dari sapor
non consecutus ad siccitatem, sed ad partes aliquas in quibus
humiditas praevalet, scilicet ad aliquos vapores vel partes tenuiores
ibi inclusas, quae sufficientem humiditatem retinent ad saporem, licet
adiuncta siccitate nimia aliarum partium maiorum aut ex defectu
decoctionis aliisque imperfectis accidentibus degeneret ille sapor in
extremum imperfectum, scilicet in amarum, sicut cineres.
Quod vero dicitur in definitione Philosophi potius dici, quod sapor
fiat a sicco in humido quam ab humido in sicco, respondetur ideo hoc
dici a Philosopho, quia etsi humidum praedominetur ex parte materiae,
sed siccum attemperat et modificat humidum, et utrumque a calore ut
activiori decoquitur. Unde radix saporis est ipsum humidum praebens
materiam, et simpliciter id, quod ad perfectionem aut suavitatem
saporis pertinet. Experimur enim ea, quae sunt perfectioris saporis,
abundare humido, siccitas autem se habet ut disponens et modificans.
Quod vero dicitur de alimento, respondetur alimentum ut saporosum
est, fundari in humiditate, sed ut nutrimentale est, non fundatur in
humido principaliter, sed in calido et sicco, licet consperso
humiditate aliisque qualitatibus. Et ideo fames, quia est appetitus
cibi, ut nutrimentalis est, est appetitus calidi et sicci, appetitus
autem saporis magis est appetitus rei delectabilis ad gustum quam ut
nutrimentales, et licet non sit directe appetitus humidi, est tamen
appetitus eius, quod fundatur in humido.
Ad confirmationem respondetur non explicari, sed implicari in
definitione, quale humidum sit saporosum, quia non debet esse pure
humidum, sed sicco admixtum. Et consequenter tale humidum debet esse
aqueum, non aereum, nec siccum igneum, sed terrestre, quia haec sunt
nimis subtilia et ad nutriendum non conducentia. Adde, quod D.
Thomas in definitione supra tradita expressit, quod humidum saporosum
debet esse aqueum. Nec vitiat definitionem, quod explicetur sapor in
utroque genere, reali et intentionali, quia sapor definitur ut
sensibilis, et sic radicaliter est in genere intentionali, sequiturque
intentionale genus ad hoc reale.
|
|