ARTICULUS VII. QUOD SIT OBIECTUM TACTUS.

TRIA sunt explicanda circa obiectum tactus: Primum, quaenam sint qualitates tangibiles; secundum, an ut sint tangibiles, debeant esse excessivae supra temperamentum tactus; tertium, an debeant esse inhaerentes ipsi organo, ut sentiantur, an manere in tangibili.

Circa primum constat experientia nos non solum tactu dignoscere qualitates primas, ut calidum, frigidum etc., sed etiam alias multas, ut molle et durum, asperum et lene etc. Imo plures auctores secundum istas differentias distinguunt varios tactus specie, ut videri potest apud Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. de Tactu dub. 1., et Conimbric. hic cap. 11. q. 2. art. 1.

Quot autem sint istae contrarietates, quae sensu tactus attinguntur, respondetur imprimis esse illas duas, calidum et frigidum, humidum et siccum, quae sunt primae qualitates elementales. Deinde inter qualitates secundas numerantur sex, scilicet durum et molle, asperum et lene, grave et leve (ponderant enim tactu), acutum et hebes, dolor et voluptas, fames et sitis (haec enim pertinent ad tactum stomachi). Addunt aliqui tactum titillationis et pruritus. Sentitur enim non tamquam calidum aut frigidum aut aliquid simile, sed ut delinitio quaedam et commotio tactus. Denique ad veneream voluptatem ponunt aliqui distinctum modum et obiectum tactus a reliquis. Et hae sunt praecipuae contrarietates qualitatum tangibilium.

DUBITARI AUTEM POTEST, an omnes istae qualitates seu contrarietates sint tangibiles immediate et primo, an una mediante alia. Nam D. Thomas 1. p. q. 78. art. 3. ad 3., et 2. de Anima lect. 22. totum fundamentum, quod ponit ad probandum, quod sint plures tactus specie diversi, est, quia dantur plures contrarietates primae tangibiles, quarum una non reducitur ad aliam, et sic sensit de se istas qualitates esse immediate tangibiles, alias assumeret propositionem falsam. Imo etiamsi tactus sit unus secundum speciem atomam, quia conveniunt omnes illae contrarietates in aliquo genere proximo, adhuc erunt omnes immediate tangibiles, sicut licet omnes colores conveniant in una contrarietate albi et nigri, omnes tamen sunt visibiles aeque immediate, nec indigemus ad videndum viride v. g. prius videre album et nigrum. Et deinde quia saltem duae primae contrarietates, scilicet calidi et frigidi, sicci et humidi, non dependent una ab alia, sed immediate quaelibet est tangibilis, imo et aliae sentiri possunt, sicut in coelo durum aut molle, asperum vel lene immediate sentirentur a tactu, si ibi admoveretur, quia sentiret resistentiam, sine tactu tamen frigidi vel calidi, quod ibi non est. Denique titillatio immediate facit sensum, sine hoc quod praecedat tactus frigidi aut calidi etc.

Ex alia vero parte etiam difficultas est: Primo: Nam sensus tactus non constat ex omnibus illis contrarietatibus, quas potest sentire, sed solum ex contrarietate calidi et frigidi, humidi et sicci. Ergo solum immediate poterit istas sentire, quia illas immediatius sentit, quae sibi sunt propinquiores. Deinde quia quando plura obiecta pertinent ad unam potentiam, non omnia possunt aeque primo pertinere, sed ordine quodam; ergo aliquae pertinent per se primo, aliae vero mediantibus istis. Denique quia ut sentiantur istae qualitates per tactum, debent immutare organum, ut S. Thomas docet quaest. de Anima art. 13. Sed plures ex his qualitatibus non sunt activae nec producunt sui simile in organo tactus; nec enim asperum et lene reddunt manum asperam vel lenem, gravitas aut levitas nec graviorem aut leviorem. Ergo solum possunt immutare tactum mediante calido et frigido, et sic mediantibus illis sentiuntur.

RESPONDETUR veriorem videri priorem partem, quod scilicet omnes istae qualitates sint aeque primo tangibiles, et non una mediante alia, quantum ad rationem immutandi tactum intentionaliter. Et praeter fundamentum allatum confirmatur, quia omnes istae qualitates per se et ab intrinseco sunt sensibiles, non ut sensibile commune aut per accidens, ergo ut sensibile proprium tactus, nec enim ad alium sensum spectant. Ergo sunt immediate et per se sensibiles, licet inter illas sint aliquae principaliores aliis, sicut inter colores omnes sunt aeque primo visibiles, licet quidam efficacius et vivacius moveant et principaliores sint. Et sic dicit D. Thomas, quod omnia ista possunt dici, quod pertineant ad eandem potentiam, quatenus sub eodem genere continentur, licet innominato, sicut etiam si solam contrarietatem frigidi et calidi sentiret, attingeret illas, ut conveniunt in aliquo genere innominato tangibili.

UNDE PATET AD RATIONES DUBITANDI: Ad primam dicitur, quod licet contrarietates secundae oriantur ex primis quantum ad mixtionem physicam, in ratione tamen obiecti tangibilis per se habent suam formalitatem obiectivam, sicut etiam colores medii oriuntur ex extremis physice et in esse qualitatis, habent tamen suam rationem formalem visibilis non minus quam colores extremi. Et quod dicitur organum tactus non constare ex omnibus illis contrarietatibus, respondetur non constare ex omnibus formaliter, bene tamen virtualiter et eminenter, quatenus ad omnes habet virtutem et potentiam. Non est autem necesse, quod organum habeat actu id, quod sentit, sed solum in potentia, imo debet carere illa, ut satis supra dictum est.

Ad secundam probationem dicitur, quod plura obiecta pertinent ad unam potentiam ordinate, quatenus sub una ratione formali uniuntur, non quia necesse sit unum mediante alio cognosci, sicut omnes colores mediante luce, omnia tangibilia mediante proportione temperamenti, quae est ratio illa generica innominata.

Ad tertiam respondetur, quod etiam in istis secundis qualitatibus requiritur realis immutatio organi tactus, sed non eodem modo. Nam in agendo et immutando realiter non est inconveniens, quod dependeant a primis tamquam a prioribus dispositionibus in genere physico, sicut etiam ipsae potentiae sensitivae utuntur instrumentaliter istis primis qualitatibus, calido et frigido etc. ad suas operationes. Ceterum in immutatione intentionali et in constituenda ratione obiectiva non dependent secundae qualitates tangibiles a primis, sed per se sunt obiecta tactus, licet ad alterandum physice dispositive dependeant a primis qualitatibus tamquam a conditione requisita, ut sentiantur.

Circa secundum punctum, an tactus solum possit percipere qualitates excessivas, communis responsio est solum illas posse sentiri, ut tradit Philosophus hoc 2. libro textu 118., ubi inquit: "Calidum et frigidum, durum et molle non sentimus, sed excellentias, tamquam sensu velut medietate quadam existente ejus, quae in sensibilibus est contrarietatis". Subscribit ibi S. Doctor lect. 23. dicens: "Organum tactus non sentit illam qualitatem, secundum quam est in actu. Non enim sentimus id, quod est calidum aut frigidum, durum aut molle, secundum illum modum, quo haec insunt organo tactus, sed sentimus excellentias tangibiles". Ita D. Thomas, quem communiter sequuntur auctores, Caietanus super illum textum, et Flandria, Carmelitani hic disp. 14. q. 2. § 2. aliique plures.

Et ratio est, quia sensus debet esse in potentia ad suum sensibile, et non actu habere illud. Si enim actu habet, prohibetur sentire extraneum, eo quod sensus debet pati a suo sensibili, et sic non habere actu illud in ea ratione, in qua sentiri potest. Quod praecipue urget in tactu, qui debet immutari a suo sensibili non solum intentionali immutatione, sed etiam reali et per contactum alterativum. Ergo organum tactus non solum debet carere intentionali specie sui sensibilis, sed etiam reali ipsa et physica qualitate, quam sentit, siquidem pati debet ab ipsa reali et physica passione et consequenter actu non habere illam in esse reali. Cum ergo tactus habeat in se aliquid frigoris et caloris ceterarumque contrarietatum, quia in se formaliter est mixtum et tangibile ab alio tactu, necesse est, quod non sentiat illlum calorem vel frigus, quod habet, et consequenter neque inferioris gradus, quia hoc etiam habet, sed solum excedens, quia ab hoc solum immutari potest, alias si posset sentire calorem, quem actu habet, semper esset in continuo tactu. Attestari quoque videtur experientia, quia manus nimis calida minorem calorem non discernit neque aequalem; ergo signum est solum posse sentiri qualitatem excedentem.

CONTRA HOC tamen obiciunt aliqui auctores oppositi non levia argumenta: Primum ab experientia, quia una manus sentit alteram manum et pes pedem, licet sint eiusdem temperamenti. Ergo non solum sentiuntur qualitates excessivae, sed etiam aequales vel minores.

Secundum, quia quaelibet qualitas tangibilis, quantumcumque remissa et tepida, est cognoscibilis per tactum et de facto cognoscitur, cum possit esse nociva vel proficua animali et causat dolorem vel voluptatem. Sed nullus tactus habet qualitatem ita remissam in quocumque gradu, in quo potest sentiri, quia temperamentum tactus debet habere vigorem et determinatum gradum qualitatum. Ergo si solum possunt sentiri qualitates excedentes, qualitas remissa infra illum gradum non esset sensibilis, quia non est potentia, quae illam sentire possit.

Et confirmatur, quia calor vehemens immittit calorem secundum omnes gradus, quos habet, et non solum secundum excellentiores, cum sit agens naturale, quod agit secundum omnes. Ergo etiam tactus debet omnes illos sentire, cum naturaliter et sine praecisione sentiat, ergo non solum excellentiores, sed etiam inferiores debet sentire.

Tertio instantur rationes factae pro nostra sententia. Nam quod sensus debeat esse in potentia ad sensibile, solum requiritur, quod sit in potentia intentionali, non reali. Ergo bene stat, quod sensus possit immutari intentionaliter a qualitate remissa, licet non possit physica immutatione immutari nisi ab excedente. Alias si deberet organum tactus esse in potentia ad omnes qualitates tangibiles, omnibus carere deberet, quod est impossibile, cum sit mixtum ex illis, ergo poterit immutari ab aliquibus, licet habeat illas. Et urget hoc Murcia 2. de Anima disp. 10. q. 2., quia qualitates secundae non activas solum intentionaliter possunt immutare potentiam, ergo percipientur tactu, licet sint remissae, sicut manus mollis potest sentire minorem alterius mollitudinem. Idem argumentum fit de gustu, qui non caret omni sapore in seipso. Nam linguam si manducet quis, saporem in ea invenit, ut quotidie experientia ipsa monstrat in his, quae comedunt linguas aliorum animalium.

Ad primum respondetur, quod quando duae manus vel aliae partes eiusdem temperamenti se tangunt, non sentiunt in illa ratione temperamenti, in qua conveniunt, sed in alia, v. g. si sunt eiusdem temperamenti calidi, sentient se in siccitate vel humiditate aut mollitudine aut asperitate, et denique in eo, in quo non omnino conveniunt, sed ubi sit aliquis excessus.

Ad secundum respondetur qualitates remissas etiam esse sensibiles dupliciter: Primo indirecte, quia videlicet qualitas remissa est coniuncta oppositae magis intensae, et sentiendo illam indirecte sentitur remissa et tepida, sicut si calidum ut duo applicatur tactui habenti calorem ut quatuor, non sentitur directe calor. Sed si illud calidum ut duo habet frigus oppositum adiunctum, illud sentitur directe, et ratione illius etiam calor ille minor sentitur, quatenus temperans frigidum. Quodsi nihil habuerit de frigido vel aliis qualitatibus temperantibus vel temperatis a calore, non sentietur calor, sed hoc erit per accidens. Secundo sentiri potest qualitas remissa directe, sed non a quolibet tactu, sed ab illo, qui in suo temperamento habuerit similem qualitatem in minori gradu, ut si tactus habet calorem ut quatuor, non sentiet calorem ut duo, si tamen calor tactus magis temperetur et reducatur ad minus quam ut duo, sentiet illum, et idem erit de frigore et aliis qualitatibus, eo quod nec omnes tactus sunt eiusdem temperamenti, nec idem est semper in eodem statu qualitatis, sed potest crescere aut decrescere, et sic constitui in statu, quo sentiat qualitatem valde remissam. Quodsi qualitas ita remissa sit, quod infra illam non possit reperiri temperamentum tactus, illa pro tali statu non erit tangibilis directe, sed indirecte, ut dictum est, sed hoc est per accidens; per se enim et ex ratione propria tangibilis est quaelibet qualitas, licet non pro omni statu nec omni modo.

Si instes: Sequi, quod tactus numquam posset percipere voluptatem et delectationem, quia haec consistit in eo, quod percipiantur res proportionatae tactui, dolor vero in eo, quod exsuperantiae illius proportionis attingantur, ut S. Thomas docet in Additionibus q. 86. art. 3. ad 3. Respondetur dolorem non consistere in quacumque exsuperantia, sed in illa, quae dissolvit organum et laedit vel speciem talis dissolutionis imprimit; voluptas autem in proportione sic superante qualitates tactus in agendo, quod non superet in dissolvendo, sed rursus a tactu repatiatur et ipsam proportionem in suo temperamento conservet et foveat, non tamen debet esse omnino mathematica proportio et aequalis, sic enim nihil omnino aget. Potest etiam contingere voluptas per informationem speciei rei tangibilis omnino proportionatae et convenientis quoad unam qualitatem, agendo tamen alterative per aliam, in qua modice vincat qualitatem sibi oppositam in tactu. In beatis autem erit tactus convenientissimus sine alteratione per solam speciem proportionati tangibilis.

Ad confirmationem respondetur, quod calor vehemens omnium graduum caloris speciem mittit, sed per modum unius, non quemlibet gradum seorsum, et de tota illa intensione sensus tactus sentit exsuperantiam et excessum. Gradus vero ibi inferiores aut aequales sentire non potest, quia non repraesentantur seorsum ab intensioribus, sed ut facientes unum cum illis. Si enim seorsum sentirentur remissi, illi qui restarent, non sentientur ut intensi. Ut ergo faciunt unum intensum, sic sentiuntur per modum unius, non ut seorsum quilibet remissus est, et sic ut remissi non sentiuntur in illo calore.

Ad tertium respondetur, quod sensus directe est in potentia ad immutationem obiecti intentionalem. Sed ad hoc requiritur tamquam necessaria conditio, quod careat illa reali qualitate, cuius intentionalem immutationem sentit, ut diximus q. 5. art. 4. Si enim habet sensus reales illas qualitates, non est aptus ad recipiendas earum species, sed emittendas, quia obiectum natum est species emittere, unde per tale obiectum non potest recipere species similes illi, quia diversa semper esse debet dispositio emittentis species et recipientis. Quodsi sensus recipit species, non in quantum habet realem qualitatem illam, sed ut est in potentia ad intentiones eius recipiendas, licet ex alia parte habeat actu qualitatem realem, ex hoc sequitur, quod habere qualitatem realem non per se conducat ad recipiendas species eius, sed esse in potentia et carentia illius; tunc autem melius est in potentia, cum caret forma. Ergo habere illam nonnullum impedimentum est ad recipiendas species, quia minus est in potentia ad illas. Quod vero etiam sit totale impedimentum, ostendimus cit. loco. Specialiter vero in sensu tactus, quia ad percipiendum obiectum indiget etiam reali alteratione qualitatis tangibilis saltem connaturaliter loquendo. Ideo oportet, quod etiam careat illa qualitate reali, secundum quam physice immutari debet, et ita a remissa qualitate non poterit fieri sensatio, si tactus habet illam realiter in aequali vel maiori gradu.

Et cum fit instantia, quod hac ratione carebit tactus omni qualitate tangibili reali, quia omnes sentire potest, respondetur, quod solum carere debet qualitatibus excessivis extremis, quas sentire potest, non temperatis, secundum quas sentire potest. Quodsi temperamentum istud varietur in minus, tunc etiam remissiorem qualitatem sentire poterit, quae possit agere in illud temperamentum remissum. Unde S. Thomas 2. de Anima lect. 23. dicit tactum excipi ab illa regula, quod sensus debet carere qualitate sui obiecti, eo quod in se est quoddam mixtum et conflatur ex ipsis qualitatibus tangibilibus, sed verificatur, quod debeat carere excellentia illarum qualitatum, quam solum sentit, quia consistit in quodam medio.

Ad id vero, quod urgetur de qualitatibus secundis, quae non sunt activae, respondetur imprimis hoc non esse certum; nam mollia mollificant et dura comprimunt, licet lentiori modo agant quam qualitates primae. Deinde sufficit, quod agant mediantibus primis non solum introducentibus formas sibi similes, sed etiam disponentibus ad qualitates illas medias producendas, sed dependenter a primis. Et manus sentit minorem alterius mollitudinem indirecte ratione asperitatis adiunctae.

Ad ultimum dicitur, quod lingua, ut organum sentiens est, non habet saporem, sed si illum accipit, est quia removetur a sua naturali dispositione, ut cum lingua febricitantis repletur humore amaro. Si vero comeditur lingua, habet saporem; sed tunc iam non est organum sentiendi, sed caro mortua et abscissa ab aliis partibus ideoque sicut alia obiecta sapida suum saporem habet. Et idem est de odore respectu narium.

Circa tertium punctum, scilicet an tactus sentiat qualitatem tangibilis coniuncti vel eam, quam emittit in sensorium tactus, respondetur ex dictis q. 5. art. 6., SUPPONENDO sensum tactus, quia vere sentit, requirere species intentionales sui obiecti, et quia valde naturalis est, requirere alterationem physicam propter conunctionem qualitatum tangibilium, quae naturaliter alterativae sunt, nisi alteratio ipsa impediatur, sicut post diem iudicii impedietur cessante motu coeli, a quo omnes alterationes per se pendent. Unde alteratio physica non per se exigitur et essentialiter ad sensationem tactus, sed solum ob connaturalem ordinem corporum se tangentium cum qualitatibus alterativis. Unde in igne inferni cessabit alteratio physica in corpora damnatorum, alias corrumperet illa, et tamen erit tactus acerrimus, ut docet S. Thomas in Addit. q. 86. art. 3. Per se autem requiritur informatio intentionalis, quia tactus vere cognoscitivus est, et sic requirit necessario quo informetur ab obiecto modo cognoscibili et intentionali, et non solum modo entitativo; sic enim etiam informantur inanimata a formis suis, non ut repraesentative fiant obiecta sua, sed ut ex forma et subiecto fiat aliquid naturale et constituatur aliquod tertium entitative.

His suppositis RESPONDETUR DUBIO, quod organum sensus tactus non sentit id, quod sibi immediate inhaeret in ipso nervo sensorio, nec qualitatem realem in eo productam, sed qualitatem ipsius obiecti tangibilis, ut tamen communicata carni, et mediante carne intentionaliter communicatam ipsi nervo sentienti.

Constat hoc, quia cum tangibile debeat esse realiter approximatum ipsi sentienti, et per carnem communicetur qualitas tangibilis, illa quae est in carne, immediatius sentietur et mediante illa etiam ea, quae est in ipso tangibili externo. Quodsi tangibile non alteret physice ut in corporibus damnatis, sentietur qualitas ipsa existens in tangibili, et tanto fortius, quanto magis ignis inferni interiora omnia occupabit et per pores se intus miscebit, nec tamen qualitatem realem imprimet, sed intentionalem in sensum. Qualitas vero realis posita supra ipsum nervum immediate non sentitur, licet una pars possit alteram sibi viciniorem alteratam sentire, ut loco cit. diximus, ita ut numquam una pars qualitatem sibi immediate inhaerentem sentiat. In quo etiam convenit P. Suarez libro 3. de Anima cap. 26. conclus. 1.

OBICIES: Si caput animalis tangeret immediate solem, calefieret ab ipso non minus quam calefit aer, et tamen non sentiret calorem, qui est in sole, quia sol caret illo, ergo calorem sibi inhaerentem. Secundo sequitur, quod numquam possit sentire calorem ut octo, quia hic non potest communicari ab igne ipsi carni, nisi corrumpendo illam; calor enim ut octo solum est cum igne. Ergo si alteratio physica requiritur ad sensationem tactus, requiretur alteratio caloris ut octo ad sentiendum calorem ut octo; haec autem alteratio caloris ut octo non est extra ignem. Tertio ardor febris non minus sentitur quam qualitas, quae est in tangibile externo. Haec autem afficit etiam ipsum nervum, sicut et frigiditas contractiva nervorum ipsos afficit e sentitur ab eis. Denique immutatio intentionalis a qualitate tangibili fit in instanti, cum careat contrario, immutatio vero physica fit successive cum fiat motu alterationis. Ergo ante alterationem physicam iam est facta immutatio intentionalis et consequenter sensatio ipsa.

Ad primum respondetur, quod in illo casu, quod non sit corpus medium inter solem et animal, sentiet calorem, non qui est in sole, sed in ipso animali, non tamen immediate positum supra nervum, sed positum in carne capitis, quae immediatior est soli quam nervus, et ita immediatius afficitur calore, sicut et sanguis, qui tunc effervesceret ab illa actione solis, et ita non sentitur aliquid immediate positum supra organum, sed super medium illius, quod est caro.

Ad secundum dicitur, quod etiam calor ut octo potest sentiri, non solum qui est in ipso igne, sed qui communicatur carni antequam nervo. Communicatur autem carni comburendo illam, et sic cum incipit comburi, incipit quoque diffundi species caloris ut octo ad sensum et fit acerrimus dolor. Ut enim species transeat ad nervum, non requiritur, quod alteratio fiat in ipsomet nervo, sed sufficit, quod in ipsa carne ei coniuncta. In corporibus autem damnatis ignis applicatus carni sine alteratione physica et combustione speciem caloris ut octo immittet in nervum, et praesertim quia ignis ille, ut diximus, etiam intra corpus ingredietur per poros.

Ad tertium dicitur calorem febris praecipue sentiri in ipso fervore sanguinis et spirituum, ubi inhaeret immodicus ille calor; sanguis autem est quid distinctum a nervo, licet illi coniunctum sicut caro. Cum autem nervus contrahitur a frigore, prius illud frigus transit per carnem et inde potest species emittere, quibus sentiatur. Ipsamet autem contractio nervorum, quae est effectus frigoris, dolorem causat, non tamen sentitur ab illa parte, in qua immediate est, sed a viciniori, a qua immutatur intentionaliter.

Ad ultimum respondetur, quod immutatio intentionalis in istis sensibus crassioribus, licet non habeat contrarium, habet tamen dependentiam a motu alterationis vel locali et ad modum eius generatur, et ideo non fit in instanti sicut in visu, cuius species a tali motu non dependent, ut supra agendo de sono diximus.