LIBER SECUNDUS. ADNOTATIONES ELUCIDATORIAE IN QUOSDAM PSALMOS DAVID.



Index

PROLOGUS.

CAP. I. De fabrica cathedrae pestilentiae, et quae eam concernunt.

CAP. II. De habentibus legem in corde, non cor in lege.

CAP. III. De quatuor generibus hominum judicio Dei obnoxiorum.

CAP. IV. De aeterna Christi generatione.

CAP. V. Quod ex natura homo ad imaginem Dei creatus sit: ex sola autem gratia in Domino laetari possit.

CAP. VI. Quod duobus modis Deus hominem perdit.

CAP. VII. Quod hic expelli debet peccatum per confessionem; ne in judicium compellatur ad confusionem.

CAP. VIII. De causa litis inter Deum hominem et diabolum.

CAP. IX. Quomodo Deus dextrum, et sinistrum oculos habere dicatur.

CAP. X. Quod locutio sit in voce et opere; et quis vanitatem in corde habeat, quis loquatur; et quis loquatur eam ad proximum.

CAP. XI. Qui sint timorem Dei habentes, et Christo credentes et quomodo via pacis Christus cognoscatur.

CAP. XII. Quid Deus homo factus invenerit in mundo quod suum esset; et quid, quod diaboli; et quomodo uterque pro suo jure certaverit.

CAP. XIII. Quid sit providere Dominum in conspectu suo semper.

CAP. XIV. Quibus et quando Dominus et diabolus a dextris et a sinistris sint.

CAP. XV. Laetitia impleri ubi detur.

CAP. XVI. Dextera et sinistra Dei quae sint, et ubi delectatio usque in finem.

CAP. XVII. De tribus orantium generibus.

CAP. XVIII. De examine bonorum et malorum, sed non mediocrium.

CAP. XIX. De viis duris hujus vitae, et qui eas custodiunt propter verba labiorum Dei.

CAP. XX. De viis, et semitis Dei.

CAP. XXI. Dextera Dei, quae sit et qui ei resistant: et quomodo ab eis custodiri cupiat justus.

CAP. XXII. Quae sint alae Dei, sub quibus protegamur.

CAP. XXIII. Faciem et latus currenti opponere, quid sit.

CAP. XXIV. Praevenire, et supplantare quid sint.

CAP. XXV. Quod framea sit Christi anima; quae partem ab inferno abscidit.

CAP. XXVI. Quomodo Deus noster est liberator noster, refugium nostrum, firmamentum, fortitudo, Deus, adjutor, spes, protector, cornu salutis, susceptor, etc.

CAP. XXVII. Dolores, et laquei mortis, et inferni, et torrentes iniquitatis, qui sint.

CAP. XXVIII. Salus humana et divina quomodo homini impertiatur.

CAP. XXIX. Dextera et sinistra Dei quos suscipiat.

CAP. XXX. De fine bono et malo, et de disciplina Domini in finem corrigente.

CAP. XXXI. Quid subtus, et quid supra nos; et cujus vestigia non infirmentur.

CAP. XXXII. Quid sint inimici spirituales, et quomodo eos persequamur.

CAP. XXXIII. De timore servili et custodia legis divinae et delectatione vana. De terra, firmamento, oculo, et necessitate variis, deque humilitate.

CAP. XXXIV. Misericordiam et veritatem Dei poenitentibus esse necessariam.

CAP. XXXV. De agnitione, et dilectione veritatis.

CAP. XXXVI. De tabernaculo Dei.

CAP. XXXVII. Deum fortitudinem, et refugium esse pugnantium.

CAP. XXXVIII. De vanitate rerum temporalium.

CAP. XXXIX. Reprobatio luxuriae, avaritiae, et superbiae.

CAP. XL. Occultos justorum inimicos in judicium re servari, manifestos in hac vita etiam aliquando puniri.

CAP. XLI. De armis sapientiae et scuto patientiae.

CAP. XLII. De manifestis et occultis diaboli insidiis.

CAP. XLIII. Quod temporalis malorum prosperitas, electis testimonium est aeternae felicitatis.

CAP. XLIV. Quod occulta est interim bonorum justitia donec educatur judicanda de praemio.

CAP. XLV. De utili subjectione erga Deum, et ipsius recta exspectatione.

CAP. XLVI. De quatuor hominum generibus, quantum ad vulnera, et cicatrices; de vera sapientia, et praeteritorum memoria.

CAP. XVII. De duplici hominum vanitate.

CAP. XLVIII. Quia dies hominis brevis, mala, et incerta est, quid dicendum Deo.

CAP. XLIX. De mirabilium Dei multitudine et profunditate.

CAP. L. De curiosi et suspiciosi malo.

CAP. LI. Quod fontium nomine summum bonum significetur; idque maxime sit desiderabile, et quae toto psalmo tractentur.

CAP. LII. De judicio secundum causam, et secundum retributionem. De luce, et veritate Dei; de monte, et tabernaculo; et de laetificatione juventae nostrae.

CAP. LIII. Quas semitas declinaverit Dominus.

CAP. LIV. De pulvere cogitationum, et terra desideriorum inutilium.

CAP. LV. De forma, gratia, et benedictione a Deo, ad hoc, et propter hoc, etc.

CAP. LVI. Quomodo Deus mentem beatam sibi per pacem, et amorem conjunctam adjuvet, et quando?

CAP. LVII. Quae sint opera Domini nobis videnda et prodigia quae posuit super terram.

CAP. LVIII. Qualiter orandum sit pro remissione peccatorum a Deo obtinenda, ad imitationem David.

CAP. LIX. Quod Deus in sanctis, id est intus plus quam foris mirabilis est.

CAP. LX. Quod adhaerere Deo, et ponere spem in eo semper bonum sit.

CAP. LXI. De tribus malis, quibus homo affligitur, et quatuor bonis quibus consolatur.

CAP. LXII. De quadruplici pace quam diversis loquitur Dominus.

CAP. LXIII. Misericordia, et veritas, qua disceptatione sibi mutuo obviam venerint, et justitia, et pax se osculatae sint.

CAP. LXIV. De confessione duplici, et quod Dominus mitis est et suavis.

CAP. LXV. De spirituali cithara.

CAP. LXVI. De fide operatione, et retributione bonorum.

CAP. LXVII. De duabus scholis virtutis et veritatis, et duplici genere discentium; et quod omnes cupiant esse beati, et pauci studeant esse immaculati.

CAP. LXVIII. De nominibus praeceptorum Dei, contentis psalmo CXVIII, et de causis eorumdem.

CAP. LXIX. De tribus viis.

CAP. LXX. Qui sint in lege Domini ambulantes, qui stantes, et qui ab ea declinantes.

CAP. LXXI. De directione cordis humani.

CAP. LXXII. Qui Deum ex toto corde exquirant et quid sit Deum exquirere et quomodo sit exquirendus. Et quomodo quis repellatur a mandatis Dei.

CAP. LXXIII. Abscondenda quomodo sint eloquia Domini.

CAP. LXXIV. Quod justificationes fiant propter opera.

CAP. LXXV. Loquendi quae sint impedimenta et quae judicia cordis et oris. Item de quatuor quibus judicia fiunt.

CAP. LXXVI. Quis in mandatis Dei exerceatur.

CAP. LXXVII. De multiplici via Dei, et qui eam considerent.

CAP. LXXVIII. Quomodo dulcia dicat eloquia Domini faucibus suis, utrum ea manducando, et si sic cibus sunt, qualis ergo cibus.

CAP. LXXIX. Quomodo Christus sit nobis lucerna.

CAP. LXXX. Oculi bonorum quomodo sint ad Dominum, etc.

CAP. LXXXI. Bonum, et jucundum simul quod sit.

CAP. LXXXII. Quare Dominus judicium suum in finem servavit.