PARS OCTAVA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI.



Index

CAP. I. De ejus excellentia.

CAP. II. Quando institutum sit sacramentum corporis et sanguinis Christi.

CAP III. Utrum mortale an immortale corpus suum in coena Christus discipulis tradidit.

CAP. IV. Utrum corpus Christi fuit quod Judas per intinctam buccellam accepit.

CAP. V. Quod agnus paschalis figura corporis Christi fuit.

CAP. VI. Quod sacramentum altaris et figura est quantum ad panis et vini speciem, et res est quantum ad corporis Christi veritatem.

CAP. VII. Tria esse in sacramento altaris: panis et vini speciem, corporis Christi veritatem, gratiam spiritualem.

CAP. VIII. Quare in specie panis et vini Christus sacramentum corporis sui et sanguinis instituit.

CAP. IX. Qualis intelligenda est mutatio panis et vini in corpus Christi.

CAP. X. Quid significant tres portiones illae quae de corpore Christi in sacramento altaris fiunt.

CAP. XI. Quod corpus Christi quando dividi videtur secundum solam speciem dividitur, secundum se autem integrum manet, sic in singulis partibus totum, sicut in diversis locis unum et idem ipsum est.

CAP. XII. Quod ea quae in corpore Christi indigne videntur secundum speciem solam fiunt.

CAP. XIII. Quid fiat de corpore Christi et corporali praesentia ejus post sumptionem sacramenti.

CAP. XIV. Quod celebratio consecrationis corporis Christi missa vocatur, et quando missa, et a quo primum instituta est et unde missa dicitur.