PARS TERTIA. DE COGNITIONE DIVINITATIS.
Index
CAP. I. Qualiter ab initio Deus agnitus est, et quod unus, et quod trinus.
CAP. II. Quare Deus nec totus sciri, nec totus ignorari potest.
CAP. III. Quibus modis cognitio Dei ad hominem venit.
CAP. IV. Quod Deus trinus et unus; et quid in unitate et quid in trinitate.
CAP. V. Explicatio propositarum discretionum.
CAP. VI. De illo cognitionis genere quo mens rationalis in se Deum videre potest.
CAP. VII. Quod se ipsam esse videt mens rationalis.
CAP. VIII. Et quod se coepisse intelligit.
CAP. IX. Quod Deus est et quod sine principio est.
CAP. X. Ejusdem rei argumentum foris in creaturis.
CAP. XI. Quod Deus est trinus et unus.
CAP. XII. Quod Deus vere et summe unus.
CAP. XIII. Quod immutabilis est Deus.
CAP. XIV. Quod rationem creatura recte considerata adjuvat ad cognoscendum Deum.
CAP. XV. Quibus modis corpora mutantur.
CAP. XVI. Quibus modis spiritus mutantur.
CAP. XVII. Quod Deus essentialiter est, et vere est; et in omni creatura sive natura, sine sui definitione; et in omni loco, sine circumscriptione; et in omni tempore, sine vicissitudine vel mutatione.
CAP. XVIII. Quomodo spiritus creati locales sint; et quomodo corpora.
CAP. XIX. Ratio qualiter Deus non solum unus sed trinus sit.
CAP. XX. De verbo extrinseco et intrinseco.
CAP. XXI. Quod imago Dei in rationali creatura expressior est, et vestigium Trinitatis invenitur in ipsa.
CAP. XXII. Quomodo tres personae sint essentia sive substantia una.
CAP. XXIII. De discretione nominum in Trinitate.
CAP. XXIV. Quomodo Spiritus sanctus a Patre et Filio mittitur aeterna processione ab illis, et temporali adventu ad nos.
CAP. XXV. Quare tria illa ineffabilia in deitate personae tres dicuntur, et tria in humanitate non dicuntur.
CAP. XXVI. Quare potentia Patri attribuitur, sapientia Filio, bonitas sive benignitas Spiritui sancto.
CAP. XXVII. Alia ratio quare illa quae secundum substantiam dicuntur et communia sunt: personaliter sunt discreta.
CAP. XXVIII. Quod vestigium Trinitatis non solum in rationali creatura sed, etiam in corporea reperitur.
CAP. XXIX. Quod in his tribus omnia.
CAP. XXX. Recapitulatio supradictorum.
CAP. XXXI. Brevis summa eorum quae supradicta sunt cum adjectione quorumdam.