PARS QUINTA. DE CREATIONE ANGELORUM ET NATURA, ET CONFIRMATIONE ET LAPSU, ET CAETERIS QUAE AD IPSOS PERTINENT.
Index
CAP. I. Quae de angelis sint inquirenda.
CAP. II. Quod in principio creati sunt angeli.
CAP. III. Quod rationalis creatura prima omnium facta est dignitate; quoniam ad ipsam refertur conditio reliquorum sicut ipsius conditio ad Deum refertur; quoniam ad similitudinem Dei facta est sola.
CAP. IV. Quod in principio primo simul facta sunt et corporea omnia in materia, et incorporea in angelica natura.
CAP. V. Quod corporea et incorporea natura et secundum aliquid informis facta est; et secundum aliquid formata.
CAP. VI. Quales fuerunt angeli quando primo facti sunt.
CAP. VII. Quod non sunt facti de materia praejacente sicut corporea.
CAP. VIII. De quatuor proprietatibus naturae angelicae.
CAP. IX. De differentia substantiae spiritualis.
CAP. X. De differentia cognitionis.
CAP. XI. De differentia liberi arbitrii.
CAP. XII. In quo similes conditi sunt et in quo dissimiles.
CAP. XIII. De triplici potestate illorum.
CAP. XIV. De triplici cognitione angelorum.
CAP. XV. Utrum perfecti facti sint angeli an imperfecti.
CAP. XVI. Quod tribus modis perfectum dicitur: secundum tempus, secundum naturam, et universaliter.
CAP. XVII. Quod angeli perfecti sunt secundum primam perfectionem.
CAP. XVIII. Utrum angeli praescii fuerunt futuri eventus sui.
CAP. XIX. Quales conditi sunt angeli, boni an mali, justi an injusti, beati an miseri.
CAP. XX. De libero arbitrio illorum in primo conditionis principio, quando subsistere coeperunt.
CAP. XXI. Quid sit liberum arbitrium.
CAP. XXII. Quod semper liberum arbitrium non ad praesens spectat, sed ad futurum: nec ad omne, sed ad contingens tantum.
CAP. XXIII. De aversione et lapsu malorum; et de conversione et confirmatione bonorum.
CAP. XXIV. Quomodo in labentibus culpa gratiam avertit; et in stantibus gratia meritum adjuvit.
CAP. XXV. Quod in sola voluntate et justitia est et injustitia.
CAP. XXVI. Quod peccatum nec substantia est, nec de substantia, sed privatio boni.
CAP. XXVII. Quomodo Deus omnem voluntatem et potestatem angelorum ad suae voluntatis ordinem et dispositionem intorquet.
CAP. XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelorum.
CAP. XXIX. De occulta dispositione Dei qua malas etiam voluntates ad suam voluntatem intorquet, et disponit secundum suam voluntatem.
CAP. XXX. De ordinibus angelorum quot in principio a Deo conditi sunt.
CAP. XXXI. Utrum plures remanserunt, quam ceciderunt.
CAP. XXXII. De discreta cognominatione angelorum.
CAP. XXXIII. Utrum omnes spiritus coelestes mittantur.
CAP. XXXIV. De ministeriis angelicis.