|
ALLEG. Potentia saeculi, superstitio idoli, utraque sibi sufficientia
rapuit. Philosophia vero racemorum aliquos post se reliquit; quia nec
prima libertatem, nec secunda securitatem, nec tertia veritatem, ad
salutem dare vel ostendere potuit. Umbram, non corpus habuit; imaginem,
non rem exhibuit. Verbum vero incarnatum ad liquidum enucleavit omnia;
ad integrum possidet universa; Esau perscrutatur abscondita: unumquemque
ad terminum suum ducit, dum justo judicio pro cujuscunque merito finem
debitum singulis imponit. Hinc Psalmista: Non est, inquit, qui se
abscondat a calore ejus (Psal. XVIII). Calor Dei triplex esse legitur.
Est enim alius extremae damnationis; alius piae ultionis, alius gratae
dilectionis. De primo legitur: Ignis succensus est in furore meo, et
ardebit usque ad inferni novissima (Deut. XXXII). De secundo: Deus
noster ignis consumens est (Hebr. XII). De tertio: Vivit Dominus, cujus
ignis est in Sion, et caminus ejus in Hierusalem (Isa. XXXI). Nullus
igitur abscondetur a calore ejus; quia et impoenitens igne cruciabitur
damnationis, et poenitens igne purgabitur ultionis, et innocens igne
jucundabitur dilectionis. Hinc Salvator de seipso. Mihi vindictam, et
ego retribuam (Rom. XII). Item idem: Vivo ego, inquit Dominus, quia mihi
flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur mihi (Rom. XIV). Et
hoc est, quod subditur:
Quomodo scrutati sunt Esau investigaverunt abscondita ejus; usque ad
terminum emiserunt te.
LITTERAL. Christus enim, et ejus apostoli, et eorum successores Esau
abscondita scrutati sunt; quia vita, moribus, doctrina, mundi pompam,
ejus concupiscentiam, ipsius stultam sapientiam ejusdem idololatriam
confutarunt et condemnarunt. Primam Christus in praesepio; secundam in
deserto; tertiam in monte; quartam in Jordane condemnavit, dum rex
gloriae pannis involvi; dum panis vitae, fame affici; dum sapientia Dei,
stulta fieri; dum Deitas, servo sustineri voluit. Quomodo autem apostoli
et eorum successores contra mundum, et errorem gentilium decertarunt, et
eorum docent eloquia, et passionum Christi testantur stigmata. Unde
sequitur: Usque ad terminum emiserunt te.
|
|