TITULUS 12

ALLEG. Illuserunt igitur ei amici ejus, annihilando ejus stultam sapientiam; invaluerunt, destruendo idololatriam; insidias posuerunt, carnalem annihilando concupiscentiam. Primo docendo fidei veritatem; secundo miraculorum ostendendo claritatem; tertio corporalem sustinendo passionem. Hinc Dominus ad Job de diabolo: Nunquid ligabis eum ancillis tuis? (Job. XIV.) In servis etsi despecta conditio est, tamen virilitas viget; in ancillis vero cum conditione sexus jacet. Dominus autem diabolum, vel mundum ancillis suis ligare se asserit; quia ad nostri redemptionem veniens, et suos contra mundum praedicatores mittens, relictis sapientibus insipientes, relictis fortioribus debiles, relictis divitibus elegit pauperes. Ancillis ergo suis Dominus fortitudinem, et mundi pompam dejecit; quia, attestante Paulo: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I). Unde bene per Salomonem dicitur, in aedificatione domus sapientiae inter caetera: Ancillas suas misit, quae nos ad arcem, et civitatis moenia vocarent (Prov. IX). Quod praedicatores infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritualis patriae superna aedificia colligerent. Unde Dominus in Evangelio, Nathanaelem laudat, nec tamen in sorte praedicantium numerat (Joan. I); quia ad praedicandum eum tales venire debuerant, qui de luce propria nil habebant, ut in tantum solius veritatis cognosceretur esse quod agerent, quantum aperte cerneretur, quod ad hoc agendum idonei per se non fuissent. Ut ergo mira potentia per praedicationem linguas claresceret, prius mirabilius actum est, ut ipsorum praedicantium meritum nullum esset. Sed quia quos contra diabolum vel mundum Dominus mittat, insinuavit; nunc etiam quid ipsi agant, qui mittuntur, adjungit. Sequitur in eodem Job: Concident eum amici, divident illum negotiatores (Job. XL). Quos Dominus per Job ancillas, amicos, negotiatores, vocat: hos Abdias foederatos, pacificos, convivas nuncupat. Deinde eosdem invaseres, illusores, insidiatores nominat. Sancti etenim praedicatores prius fuerunt ancillae per formidinem, deinde facti sunt amici per fidem; deinde negotiatores per praedicationis actionem: prius, inquam, foederati cum mundo, vel diabolo per infidelitatem idololatriae, pacifici facti sunt turpissimae concupiscentiae, convivae per doctrinam malitiae. Postea irrisores per fidei gratiam, invasores per obedientiam, insidiatores per veritatis doctrinam. Hinc per Salomonem de sancta muliere dicitur: Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo (Prov. XXXI). In linteo sindonis, subtilitatis designatur praedicationis. Hanc sindonem Ecclesia fecit et vendidit; quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo dedit, et in fidelibus vitam rectae conversationis accepit. Quae et Chananaeo cingulum tradidit; quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis astrinxit, ut hoc, quod praecipitur, vivendo teneatur. Praedicatores ergo suos Dominus, quaerendo ancillas invenit, permutando amicos facit, ditando negotiatores reddit, ditatos virtutibus usque ad exercendum fidei negotium perducit, ut membra diaboli et filios hujus saeculi increpando, et suadendo tanto severius incidant, quanto et amici facti amore veritatis semetipsos verius copulant, atque ab eo peccantium animas tanto celerius subtrahant; quanto citius negotiatores idonei effecti, in semetipsis amplissimas virtutum apothecas monstrant. Dicit ergo Abdias sub persona Domini: Qui comedunt panem tecum, ponent insidias subter te; quia videlicet qui prius fluxe vixerant, animam carni ancillari fecerant, et mensae daemoniorum per consensum vitiorum participaverant, ii astutias daemonum, mundi curas, carnis illecebras subtilius discernunt, celerius deprehendunt, sagacius judicant, virilius damnant. Prius namque collegit indoctos, et postmodum philosophos; et non per oratores docuit piscatores, sed per piscatores erudivit oratores.