|
Sequitur:
Non est prudentia in eo.
ALLEG. Prudentia salutis est providentia, quae nec in diabolo, nec in
mundo, nec in carne fuit; quia et diabolus cecidit per elationem, et
mundus per vanitatem corrumpitur, et caro per voluptatem infirmatur.
Diabolus per superbiam, mundus per petulantiam, caro per
concupiscentiam. Quae autem super diabolo, vel mundo interpretati sumus,
ad haereticos, vel carnem referre possumus. Haeretici raptores
spirituales terram sanctam invadentes, et Scripturas canonicas
pervertentes induxerunt; linguas suas acuerunt, arcum suum, rem amaram,
intenderunt, ut sagittent in occultis immaculatum (Psal. LXIII). Contra
quos Abdias sub persona Filii propheticum intentat eloquium dicens:
Surgite, inquit, et consurgamus adversus eum, id est haereticorum
conventiculum, in praelium.
MORALIS. Quia haeretica perfidia multa sanitati fidei profert contraria,
multa ad Patris, et Filii et Spiritus sancti profert injuriam. Ideo
Filius cum gravitate consilii, et pondere auxilii, eorum expugnare
decrevit dementiam. Surgite et consurgamus, etc. Arius minorem Patre
Filium, Macedonius utroque minorem asserit Paracletum, Sabellius ipsum
Patrem Filium; Manichaeus Verbum negat carnem factum: et alter quod unum
est perverse dividit, alter vero quod divisum vanissime confundit.
Contra quorum destruendam insaniam Filius necessariam videns Patris
potentiam, suam quoque sapientiam, et benignitatem Spiritus sancti, ait:
Surgite, et consurgamus. Pater per potentiam, haereticorum destruens
falsitatem ego docendo fidei veritatem, Spiritus sanctus infundendo
charitatem ut quia unum deitate, essentia, voluntate sumus, uno
congressu vel conjunctos ad unitatem reducamus, vel reprobos ad aeternam
calamitatem impellamus.
|
|