|
Sequitur:
Superbia expellit te, habitantem in scissuris petrae; qui dicis in corde
tuo: Quis me deducet in terram?
MORAL. Superbia enim in haereticis praecessit, cui error haereticus
justissime successit; quia si de Deo humiliter saperent, et in se
humiliter sentirent, viam gradientes humilium nequaquam desererent. Hinc
ipsa Veritas: Super quem, inquit, requiescet Spiritus meus, nisi super
humilem, et quietum, et trementem sermones meos? (Isa. LXVI.) In mente
igitur humilitatis, Spiritus habitat veritatis; quia qui contemnit
humilitatem, velit nolit, deserit veritatem. Scriptum namque est: Ibi
ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV). Petra, est fides
catholica, vel Scriptura authentica. Scissurae, varietates haeresum, et
sententiae veritati fidei contrariae. Solium, est haeretica doctrina.
Solii exaltatio, perversae doctrinae dilatatio.
|
|