TITULUS 17

Sequitur:

Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores intrassent ad te, nonne saltem racemos reliquissent tibi?

Ac si diceret Dominus ad haereticos: Si quis occulte velut fur, vel aperte ut raptor, insaniam molitur impugnare, vel sententias vestras, quibus errores vestros nitimini astruere, et in vinum quasi vindemiando reducere, et vinum sanae intelligentiae ad confusionem vestri exprimere, statim in eum insurgitur, squama squamae conjungitur; quia quos similis reatus sociat concordi pertinacia, etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem tueantur defensione, qui de mutua tristabantur laesione. Porro si sic prompti sunt haeretici ad superbam falsitatis defensionem, ego ero promptior ad veritatis ultionem, et errorum impugnationem.