|
Sequitur:
Quomodo perscrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita ejus? Usque ad
terminum emiserunt te omnes viri foederis tui; illuserunt tibi,
invaluerunt adversum te omnes viri pacis tuae. Qui comedunt panem tecum,
ponent insidias subter te.
Latenter subintroducit spiritus propheticus apostolorum doctrinam, et
orthodoxorum Patrum super haereticis victoriam, abscondita sophismata
investigantium, sensus venenatos emungentium, et ad terminum veritatis
cogente ratione eos educentium. De quorum numero Augustinus, Cyprianus,
Ambrosius, Hilarius, Hieronymus et caeteri hujusmodi exstitere: quorum
nonnulli cum eis foedus iniere pacem, aliquando tenuere panem quoque cum
eis comedere. Ex quibus Augustinus, qui cum Manichaeis Manichaeus
exstitit: quorum sectam resipiscens funditus destruxit. Illuserunt ergo
Patres, haereticis ratiocinando: invaluerunt, testimonia conferendo:
insidias posuerunt, conventicula revocando.
|
|