|
(ABDIAS I.) Visio Abdiae. Abdias interpretatur Domini servus, per quem
Salvator significatur. Unde et in Isaia sub persona Patris ad Filium
loquentis ita legitur: Audi, Jacob, serve meus, et Israel quem elegi
(Isa. XLI). Item ad eumdem: Servus meus es tu, Israel; dedi te in lucem
gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX). Hinc
ipse Salvator humano generi exprobrans ita: Servire, inquit, me fecisti
in peccatis tuis (Isa. XLIII). Quoniam vero quatuor sunt servitutis
genera, alia namque est necessaria, alia conditionalis, alia
muneratoria, alia liberalis: videamus sub quo servitutis genere servivit
libertas, infirmata est virtus, humiliavit se felicitas, inclinavit se
Deitas. Neque enim primo genere servivit, qui necessitate nihil fecit;
neque secundo, qui captivitatem captivam duxit; neque tertio, qui
hominibus dona dedit; sed sub quarto. Hinc est illud: Holocaustum et pro
peccato non postulasti tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX). Item: In
capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam; Deus meus
volui, et legem tuam in medio cordis mei (ibid.). Vere servitus libera,
per quam nec natura corrupta, nec conditio mutata, nec pactio facta, sed
voluntatis identitas obedientiae inclinata. Hinc est illud: Gratis
venundati estis; et sine argento redimemini (Isa. LII). Haec de nomine.
Nunc dicamus de visione. Prophetici idioma est eloqui, ut ibi consolatio
ventura innuatur ubi visio ponitur. Unde et Abdias gentis adversariae,
id est Idumaeae, destructionem, quae magnam Judaico populo attulit
consolationem, in exordio prophetiae suae proposuit visionem, dicens:
Visio Abdiae. Ob humilitatis custodiam, propheta de se quasi de alio
loquitur; quia privilegium meretur amittere, qui concesso dono abutitur,
vel permissa potestate. Abdiae visio, Verbi est incarnatio. De qua
visione per Psalmographum dicitur: De coelo respexit Dominus; vidit
omnes filios hominum (Psal. XXXII). Oculi Verbi, fuerunt judicium et
misericordia. His oculis nostrae formam vidit redemptionis, dum
incarnatam veritatem exhibuit judicii et misericordiam praemii; judicium
discretionis, et misericordiam remissionis. His oculis respexit Petrum,
quando eum et per veritatem judicii vocavit ad fletum, et per
misericordiam ejus delevit peccatum (Luc. XXII). Primum aperiendo,
diluit culpam, secundum, reddit gratiam. Hos sponsa laudat oculos, in
Canticis dicens: Oculi tui sicut columbae super rivulos aquarum (Cant.
V). Aquae, sunt coelestis dona sapientiae; rivuli, sunt donorum
varietates; columba, dantis est gratia. Oculi igitur sunt columbae super
rivulos aquarum; quia et per judicii veritatem gratis illuminat, et per
misericordiae benignitatem gratis muneribus ornat. Visio igitur Abdiae
incarnatio est Sapientiae, quae oculo utroque respexit mundum. Juxta
illud in Evangelio Joannis: Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis (Joan. I).
|
|