TITULUS 19

Non est igitur prudentia in eo.

In conventu videlicet haereticorum, ubi et ratio falsitatem convincit, et divinum eloquium veritatem sancit, et conversionis gratia perfidiam ostendit. Possunt autem haec tropologice ad carnem referri. Caro enim non immerito per Esau significatur; quia pilosa est concupiscentiis, et sanguinea vitiis, ac terrena operibus noxiis, concupiscentiis vanitatis, vitiis curiositatis, operibus iniquitatis. Unde Apostolus: Scio, inquit, quia non habitat in me (hoc est, in carne mea) bonum (Rom. VII). Item idem: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII). Sciendum autem, quod quando sermo divinus in carnem invehitur, non natura, sed culpa arguitur; non conditio naturae, sed defectus justitiae; non connexio elementorum, sed motus vitiorum. Sicut enim in homine duae sunt naturae, spiritus scilicet et caro, ita duo motus, quibus utrumque movetur, unus ad affectum justitiae, alter ab affectu recedens gratiae. Inde virtus nascitur, et vitium: ut si motus spiritus, virtus; motus autem carnis, non aliud, nisi motus animi non obsequens spiritui. Ille spiritalis, facit spiritales. Iste carnalis, facit carnales. Ille spiritus vocatur; hic carnis nomine designatur. Porro quia de ortu virtutis, et vitii se intulit occasio, libet paulo altius repetere, atque omnes motus animi generales subtilius discutere. Motus ergo animi generalis quinque partitus est. Aliquando enim cor hominis movetur tantum a diabolo, nonnunquam ab homine solo, aliquoties solum a Deo, aliquando ab homine et diabolo, aliquando ab homine et Deo. Primus est per culpae suggestionem; secundus per simplicem naturae considerationem; tertius per momentaneam gratiae inspirationem; quartus per illicitam delectationem; quintus per affectus virtutum, et Sponsi contemplationem. Primus et secundus homini est innoxius; tertius gloriosus; quartus poenalis; quintus remuneratorius. Quartus vitiosus, et damnandus. Quintus virtualis, et coronandus. Tertius avide suscipiendus. Indifferens est cum primo secundus. Quartus ad carnem, quintus refertur ad spiritum; tertius ad Deum; primus et secundus ad neutrum. Motus autem carnis generalis septifarius. Aliquando enim contra Deum, nonnunquam contra proximum, aliquoties contra seipsum, saepe contra mundum, multoties contra negotium. Aliquando in proximum, aliquando in seipsum. Contra Deum, superbia; contra proximum, invidia; contra seipsum, ira; contra mundum, avaritia; contra negotium acedia. In proximum, luxuria; in seipsum gastrimargia, seu gula. Haec septem vitia sunt illa familia, quam dereliquit Dominus in medio populi sui, ut in ea erudiret Israelem, unde et ex sorte vocabulorum potest designari proprietas eorum. Haec autem sunt vocabula. Primus dicitur Pheresaeus; secundus Hethaeus; tertius Hevaeus; quartus Amorrhaeus; quintus Gergesaeus; sextus Jebusaeus; septimus Chananaeus. Primus interpretatur superans; secundus, tabescens vel navigationem sustinens; tertius, lapides colligens; quartus, amaricatus vel amaricans; quintus, colonum ejiciens; sextus, conculcatus vel conculcans; septimus, commutatus vel commutans. Per primum superbia; per secundum invidia; per tertium ira; per quartum acedia; per quintum avaritia; per sextum luxuria; per septimum designatur gastrimargia. Nos autem, quia ad sequentia transire disponimus, adaptationem singulorum per facilem lectoris exercitio relinquimus. Sciendum autem quod carnalis motus ille specialiter dicitur, qui soli carni servit, et per carnem ministratur, qui in praesenti per Esau designatur. Hic fratri suo Jacob insidias parat; quia virtutem tripliciter impugnat, per luxuriae videlicet incontinentiam, per gulae immoderantiam et per sensuum petulantiam. Per primam expugnatur flos castitatis; per secundam honor sobrietatis; per tertiam decus honestatis. Unde et Esau triplex sortitus est vocabulum, quo praefatum significatur infortunium. Terrenus enim est gastrimargia. Sanguineus luxuria. Pilosus petulantia. Pilosus superfluitate curiositatis. Sanguineus vitioso fluxu libidinis. Terrenus utroque; onerosus appetitu crapulae et ebrietatis. Abdias ergo sub persona Domini in carnem invehitur; imo Dominus per amicos suos expugnare eam aggreditur dicens ad eos:

Surgite, et consurgamus adversus eum in praelium.

MORAL. Qui enim Christi sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt; vos autem in carne non estis, sed Spiritus sanctus habitat in vobis (Gal. V). Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est (Joan. III). Qui enim seminaverit in carne, metet corruptionem; qui autem in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI). Spiritus quidem promptus est: caro autem infirma (Marc. XIV). Legitur in Psalmo: In terra deserta, invia, et inaquosa: sic apparui tibi in sancto (Psal. XIV). Et per Salomonem: Cogitavi, inquit, a vino abstrahere carnem meam, ut transferrem eam ad sapientiam (Eccle. II). Et Sponsus in Canticis: Vadam, inquit, ad montem myrrhae, et ad collem thuris (Cant. II). Et per Job: Abyssus, dicit: Non est in me: et mare loquitur: non est mecum: nec invenitur in terra suaviter viventium (Job. XXVIII). Et in Hieremia: Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis: et qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Surgite ergo, amici mei, ad ultionem hostis, ad mortificationem carnis. Et quantum praeparata est et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum, et luctum (Thren. IV). De eventu ergo negotii nullatenus vobis timendum est: de spe triumphi minime vobis diffidendum est. Qui enim vos adjuvat, non potest vinci, quia omnipotentia est; qui vos docet, non potest falli, quia sapientia est; qui promittit, non potest corrumpi, quia justitia est; non potest sustineri, quia aeternus est; non potest vitari, quia ubique est. Surgite, inquam, amici, quia hostis infirmus, locus congruus, adjutor invictus, victoria certa, merita multa, praemia digna. Hostis, caro infirma: locus, praesens vita: adjutor, Deitas summa: praemium, visio Trinitatis. Surgite a somno torporis, a lecto doloris, a languore desolationis. Primo per vigilantiam discretionis, secundo per mortificationem carnis, tertio per spiritualis gaudium consolationis. Consurgamus adversus eum in praelium: quia hostis est contemptibilis. Unde conversus ad hostem dicit: Ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde. Motus enim carnis, inter illa quae praediximus vitia, parvulus est, quia momentaneus; corruptibilis, quia inhonestus: parvulus, quia ubi grata mella fudit, fugit, et nimis tenaci ferit icta corda morsu. Contemptibilis est, quia nocet empta dolore voluptas. Parvulus est, quia bona negligit. Contemptibilis est, quia mala peragit. Parvulus est quia transitoria appetit. Contemptibilis, quia aeterna despicit. Parvulus affectu, contemptibilis actu. Parvulus opere, contemptibilis merito.