TITULUS 20

Sequitur:

Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrae: qui dicis in corde tuo: Quis me detrahet in terram?

Petra hic intelligitur anima, quae integra dicitur, quando ei nulla carnalis passio dominatur. Scinditur, quando impugnatione vitiorum dissipatur. Ergo scissurae, carnales sunt concupiscentiae. Solium namque exaltat, qui opera carnis ad contemptum Dei praedicat. Dicere vero in corde: Quis me detrahet in terram? est contempto Deo in voluptate saeculi, et sui spem salutis et aeternitatis ponere. In quo tria notantur vitia: odium boni, amor mali, oblivio Dei. Attendite diligenter quomodo infelix anima velociter cadit, a statu justitiae subito deficit, in profundum malitiae in momento decidit. Primum enim interius pestiferam voluptatem concipit, deinde in ea glorificationem ponit. In hac vero consensum figit, et postea deliberationem adhibet: deinceps operationem exhibet, postea contemptum Dei, deinde praedicationem peccati, deinceps odium boni, postea amorem mali, demum oblivionem Dei. Hic est decalogus inobedientiae, quem in monte Sinai, quod interpretatur humilitas, Dominus dedit Moysi. Hunc Decalogum impleverat, qui dicebat: Nescio Dominum; et Israelem non dimittam (Exod. V). Hunc et alii dicentes: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? (Job XXI.) Et: Quid nobis prodest si oraverimus eum? (Ibid.) Hunc etiam alii: Coronemus, inquiunt, nos rosis, antequam marcescant. Relinquamus ubique signa laetitio nostrae. Comedamus, et bibamus: cras etenim moriemur. Haec enim est sors, et haereditas nostra (Sap. II; Isa. XXII).