|
Sequitur:
Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum:
inde detraham te, dicit Dominus.
Aquila fuit conditione angelus apostata: sed per superbiam factus est
Leviathan. Sidera, sunt hominum genera lampade nobilitatis, claritate
scientiae, nitore divitiarum in mundo prae aliis lucentia. Nidus est,
voluptatis inhonestae pompa. Dicit ergo Dominus ad Esau, id est carnem:
Si exaltatus fueris ut aquila, etc. Ac si diceret: Si dos Aegypti tibi
cedat, flos saeculi arrideat, pompa ad votum tibi respondeat: si cutem
apposite curaveris, si splendide epulata fueris, si incrassata divitiis,
impinguata deliciis, dilatata obsequiis, subter te tamen sternetur
tinea, et operimentum tuum erunt vermes (Isa. XIV). Unde Apostolus: Esca
ventri et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI).
Hinc Dominus per Joannem in Apocalypsi: Quia dicis, inquit, Sedeo
regina, et vidua non sum et luctum non video: ideo in una die venient
plagae tuae, mors, et luctus, et fames; et ignis comburet te (Apoc.
XVIII): quia fortis est Dominus, qui judicat illam. Item in eodem:
Reddite illi sicut et ipsa reddidit nobis: et duplicate duplicia:
secundum opera ejus in poculo, quod miscuit, miscete, illi duplum
(ibid.).
|
|