TITULUS 22

Si fures introissent ad te, et latrones, quomodo conticuisses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores intrassent ad te, nonne saltem racemos reliquissent tibi?

Fures, sunt simulatores et callidi, qui provocant iram Dei. Latrones, sunt passiones et morbi. Porro daemones, sunt vindemiatores. Primi simulate carnem macerant. Secundi eam gravissime cruciant. Tertii ipsam deturpant, et humiliant: sed omnes rapiunt sibi sufficientia: quia neque daemon, neque morbus, neque hypocrita quidquam agit, nisi quod divina dispensatio disponendo permittit. Hinc Dominus per Job: Circumdedi, inquit, mare terminis meis, et posui vectem, et ostia, et dixi: Hucusque venies, et amplius non procedes, et hic confringes tumentes fluctus tuos (Job XXXVIII). Mare vero Dominus circumdat, quando impetus affligentium carnem judiciorum suorum dispensatione modificat: ut insani tumida unda fervoris plano frangatur littore occulte. Dicit ergo Dominus: Si fures introissent ad te, etc. Ac si diceret: Si illi, qui sine meo judicio nil possunt adeo te in angustia et contra tuum commodum affligunt, quid facient amici mei, qui te affligendo placebunt mihi, tuae providentes utilitati? Unde et sequitur:

Quomodo scrutati sunt Esau: investigaverunt abscondita ejus?

Amici Christi veritatis discipuli, Esau, id est carnis, abscondita investigant: quia non solum manifesta carnis opera, sed etiam carnalium cogitationum amputare student superflua Unde Job: Quare lacero carnem dentibus meis et animam meam porto in manibus meis? (Job XIII.) Item: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine (Job XXXI).