TITULUS 23

Sequitur:

Usque ad terminum emiserunt te.

Terminum, januae dicit exitum: habet enim Esau, id est caro, thalamum, domum, atrium, lectulum. Lectus enim, iniquitas: thalamus, superfluitas: domus, curiositas: atrium est voluptas. Voluptas movet affectum, curiositas sensum, superfluitas consensum, iniquitas actum operum. Sancti ergo viri Esau usque ad terminum emittunt: quia iniquitatem ab actu, superfluitatem a consensu, curiositatem a sensu, voluptatem ab affectu sollicito, deducunt. Emittunt, inquam, usque ad terminum carnem, quando eam ad justam et debitam retrahunt necessitatem. Hoc egerat ille, qui dicebat: Propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII). Hoc Apostolus, dicens: Nihil in mundum intulimus, haud dubium quod nec inde auferre quid possumus. Habentes autem victum, et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI), etc.