|
Sequitur:
Omnes viri foederis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te omnes
viri pacis tuae. Qui comedunt panem tecum ponent insidias subter te.
Mirabilis, Domine, facta est scientia tua ex me (Psal. CXXXVIII).
Mirabilis, inquam, es in sanctis tuis: qui das virtutem et fortitudinem
plebi tuae; qui educis vinctos in fortitudine; qui convertis mare in
aridam, ut influmine sicco pertranseant pede; qui mundi filios, carnis
amicos, servos vitiorum, convivas daemonum, mundi contemptores, carnis
calcatores, vitiorum persecutores, daemonum illusores fieri voluisti;
qui de exsecratione et mendacio consummationem annuntiasti. Unde
scriptum est: In agro Jezrahel lingent canes sanguinem Jezabel (III Reg.
XXI). In cane juxta sinistram significationem considerantur tria: juxta
bonum quoque tria. Juxta malam, furor, libido, clamor. Juxta bonam,
fides, zelus, doctrina. Fides custodiae. Zelus vindictae. Latratus
doctrinae. Jezrahel interpretatur semen Dei. Jezabel fluxus vanus. Per
Jezrahel significatur Dei timor. Per agrum exercitatio et labor. Per
Jezabel cura carnis et amor. In agro ergo Jezrahel lingunt canes
sanguinem Jezabel: quia sancti et timorati viri per exercitium, et
amorem divini timoris, curam funditus et amorem exterminant carnis. Hinc
est illud Psalmographi: Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim
tuis timui (Psal. CXVIII). Et hoc est quod Abdias dicit: Omnes viri
foederis tui, etc. Nota tria haec: foedus, pacem, convivium. Foedus cum
carne inierant per affectum, pacem per consensum, convivium per actum.
Per affectum concupiscentiae, per consensum petulantiae, per actum
malitiae. Contra haec tria opponuntur altera tria. Contra
concupiscentiam illusio, contra petulantiam impugnatio, contra malitiam
insidiae. Insidiae jejuniorum, impugnatio spiritualium exercitiorum,
illusio virtutum. Jejunium namque robur carnis, id est ejus malitiam
attenuat: et spirituale exercitium sensuum petulantiam exterminat:
chorus virtutum inordinatam concupiscentiam amputat.
|
|