TITULUS 27

Sequitur

Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob operiet te confusio: et peribis in aeternum.

Causam eversionis Idumaeae historialiter Dominus ostendit, eo quod adversus populum Israeliticum inique egit, negando consilium, subtrahendo auxilium, et multos eorum tempore obsidionis et calamitatis interfecit. Allegorice declarat Dominus haereticos idcirco periisse, quod adversus Ecclesiam inique multis modis egerunt, quia fidem ejus corrumpere, tunicam Sponsi scindere, vineam Domini Sabaoth depascere studuerunt: viros ecclesiasticos persequentes, relegantes, circumdantes; multos quoque vi, vel fraude et pretio corrumpentes. Tropologice vero indicat destructionem carnis, eo quod tempore tentationis insurrexerit inique adversus dominium mentis: et inique depopulata est pretiosa quaeque virtutis.