TITULUS 28

Sequitur:

In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus; et super Hierusalem mittebant sortem: tu quoque eras unus ex eis. Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus. Et non laetaberis super filios Judae in die perditionis eorum. Et non manifestabis os tuum in die angustiae. Neque ingredieris portas populi mei, in die ruinae eorum. Neque despicies et tu in malis ejus, in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius: neque stabis in exitibus, ut interficias eos, qui fugerint. Et non concludes reliquos eorum in tribulatione; quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes. Sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertet in caput tuum.

Historialiter ostendit in humanitatem Idumaeorum, et crudelitatem eorum adversus populum Israeliticum, qui non solum tempore angustiae ejus defuerunt auxilio, sed etiam ad ipsum impugnandum inimicorum se junxerunt consortio. Et hoc est, quod dicit: In die cum stares, etc., usque et non despicies. Allegorice saevitiam ostendit haereticorum in Christianos, qui tempore primitivae Ecclesiae, quando eos persequebantur, affligebant, trucidabant idololatrae, non solum nullam praebuerunt defensionem; verum etiam ipsis fuerunt praecipue in scandalum, et laqueum, et ruinam, et captionem. Hierusalem, est Ecclesia; praelati, portae ejus; exercitus, populus Christianus. Tropologice ostendit petulantiam carnis tempore tentationis insurgentem adversus animam: quae non solum sensus suos cohibendo, membra sua castigando, non exhibuit ea servire justitiae et Deo in sanctificationem, sed etiam arma iniquitatis peccato ea constituens, fecit illa servire immunditiae et iniquitati ad animae destructionem. Hierusalem, est contemplatio; portae ejus, eminentia puritatis, spes immortalitatis, perfectio charitatis. Postquam ostendit praefatorum saevitiam, subsequenter declarat eorum dignissimam retributionem, et ipsorum justo Dei judicio impotem voluntatem in praefati populi destructionem dicens: Non despicies tu, etc. Ac si diceret: Non despicies, quia de eodem calice bibes. Historice, dies peregrinationis asperitas est captivitatis; allegorice, cursus vitae praesentis; tropologice, fervor manifestae tentationis. Filii Judae, filii sunt Ecclesiae. Dies perditionis et angustiae, est in haeresim evidens lapsus, vel in tentationem carnalem subitus casus. Porta populi, sanitas fidei vel confessio peccati. Exitus viarum, multiplex dubietas sententiarum vel multiformis occasio carnalium tentationum. Conclusio. Infidelitas, et desperatio. Dies Domini, adventus Christi, vel prosperitas vindictae, vel illuminatio gratiae. Super omnes gentes quia Deus alios vasa facit misericordiae per gratiam, et alios per justitiam relinquit vasa irae aptata in interitum et contumeliam, etc.