|
Sequitur:
Sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertam in caput tuum.
Quia nulla justior animadversio quam ea, per quam recipitur talio. Qui
enim parat foveam, justum est ut incidat in eam.
Quomodo bibisti super montem sanctum meum: bibent omnes gentes jugiter:
et bibent, et absorbebuntur, et erunt quasi non sint.
Historice sermo propheticus dirigitur ad Idumaeos; allegorice contra
idololatras et haereticos; tropologice contra carnem et sensus ejus
animales, concupiscentiam et impetus ejus carnales. Mons historice
Hierusalem est civitas illa terrena; allegorice Christus, et Ecclesia;
tropologice contemplatio sancta. Est autem super montem bibere, de
eversione praefatae civitatis, vel de contemptu Christi, vel de
abjectione Ecclesiae, vel de lapsu animae virtutibus ornatae ad
contemplationem Sponsi sublimatae delectari et gaudere. Legamus
Herodotum et Graecas barbarasque historias, et videbimus quomodo sub
Assyriis et Babyloniis impletum est quod dicitur: Juxta est dies Domini
super omnes gentes (Psal. CXXXVI). Quod autem sequitur: Sicut fecisti,
fiet tibi; retributionem tuam reddet in caput tuum: hic est sensus, quem
in psalmo legimus: Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Hierusalem:
qui dicunt, exinanite, Exinanite usque ad fundamentum in ea (ibid.).
Sicut enim supra montem sanctum meum bibisti cum Babyloniis atque
laetatus es, sic omnes gentes, quas tecum habebas Babylonis in
praesidio, versae contra te, bibent et laetabuntur: et non solum bibent,
sed etiam te absorbebunt, ut sint Idumaei quasi non sint. Vel certe
ipsae gentes cum te absorbuerint, absorbebuntur a Medis. Et haec idcirco
vindicta procedet, ut tu Hierusalem: te Babylonius, Babylonium Medus ac
Persa consumat. Sequamur interpretationis ordinem. Juxta est, o
haeretice, dies Domini super omnes gentes: prope est tempus judicii, in
quo omnes judicandae sunt nationes; sicut fecisti contra ecclesiasticos,
fiet tibi; quomodo enim in nece eorum laetatus convivium celebrasti, et
in monte sancto meo, hoc est Ecclesia, non meum calicem, sed diaboli
bibisti, de quo in Habacuc dicitur: Vae qui potum dat amico suo, et
inebriat miscens fel suum, ut aspiciat nuditatem ejus (Habac. II). Ita
universae gentes, vel fortitudines contrariae suppliciis delegatae, vel
adversariae virtutes, quae bibent et absorbebunt sanguinem tuum, et ad
extremum in cunctos veniente cruciatu, ipsae quoque erunt quasi non
sint. Qui enim perit ei, qui est; et qui dicit ad Moysem: Qui est misit
me ad vos (Exod. III), secundum regulam Scripturarum non esse dicitur.
Unde et in Esther legimus: Ne tradas, Domine, regnum tuum iis, qui non
sunt (Esth. XIV). Item per Isaiam: Quasi non sint, sic sunt coram eo, et
quasi nihilum, et inane reputatae sunt ei (Isa. XL). Possumus hunc locum
aliter interpretari. Quia laetati estis in ruina servorum meorum, eadem
persecutio contra vos quoque veniet; et sicut laetati estis cum gentibus
reliquis adversus populum meum, ita omnes gentes contra vos quoque
venient, et devorabunt, et bibent, et percussione simili conterent.
Tropologice adversus carnem, quae dixerat: Sedeo, et luctum non videbo
(Apoc. XVIII). Hinc ad eam: Quantum praeparata est, et in deliciis fuit:
tantum praeparate ei tormenta, et luctum (ibid.). Hinc Psalmista: Filia
Babylonis misera: beatus qui retribuet tibi retributionem (Psal.
CXXXVI), etc. Hinc per Nahum dicentem ad spiritum: Intra sub lutum et
calca, subigens tene laterem (Nahum III), laterem nuncupans carnem.
|
|