TITULUS 30

Sequitur:

LITTERAL. Et in monte Sion erit salvatio; et erit sanctus. Et possidebit domus Jacob eos, qui se possederant. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula. Et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est.

Idumaea subversa, et ab inimicis gentibus, cum quibus prius contra Jacob foedus inierat devorata, in monte Sion reliquae erunt eritque salvatio, et erit sanctus, hoc est, vel ipse Dominus revertetur ad templum, quod propter peccatum populi dimiserat, vel dic sanctum absolute, id est Sanctum sanctorum. Et possidebit domus Jacob sub Zorobabel, Esdra et Nehemia eos qui se haereditate possederant, et erit domus Jacob, id est domus Juda ignis. Et domus Joseph decem tribuum flamma. Domus autem Esau, id est Idumaeorum, qui tam saevi et crudeles exstiterant contra fratrem suum, vertetur in stipulam. Et quomodo ignis, et flamma stipulam, sic duo regna in unius sibi virgae, juxta Ezechielem copulam foederata vastabunt Idumaeam, et devorabunt eam. Et non erit residuus ex populo qui possit eversionem vicinis gentibus nuntiare. Cuncta quae diximus et dicturi sumus, videri sibi futuro tempore pollicetur, quando pro Christo recipient Antichristum impleta prophetia Salvatoris: Ego veni in nomine Patris mei, et non accipistis me; si alius venerit in nomine suo illum accipietis (Joan. V). Quidquid contra Idumaeam interpretati sumus, illi adversum Romanum regnum somniant.

MORAL. Sane quod diximus juxta historiam sub Zorobabel esse completum; juxta prophetiam et mysticos intellectus in Ecclesia quotidie asserimus fieri, et in regno animae adversus carnem in unoquoque compleri. Mons Sion, allegorice est Ecclesia; tropologice anima in specula coelestium posita, contemplationis gaudio sublimata. Christo igitur super nubem levem ingrediente in Aegyptum, in Dothain descendente, dum lavacro aquae salutaris per verbum Ecclesiam sanctificat Salvator, qui ejus revera sanctificatio, ut eam sibi sine macula et ruga exhibeat, mons Sion sanctificari dicitur; quia ei Salvator, ejus, ut dixi, sanctificatio per gratiam, et mysterium conjungitur. Hinc ipse Filius ad Patrem: Pater, inquit, sanctifica eos in veritate (Joan. XVII). Sermo tuus veritas est. Item ipse: Ego, inquit, pro eis sanctifico meipsum (ibid.). Vide, lector, novum et admirabile genus sanctificationis in forma nostrae redemptionis, cujus dignitatis fuerit hominis conditio, quantoque majoris momenti ipsius fuerit reparatio. Pater siquidem sanctificat, Verbum sanctificat, Spiritus sanctificat. Quid est enim sanctificare nisi sanctum facere? Quid est sanctum facere nisi a terreno appetitu, a terreno affectu, a terreno intellectu, a terreno contagio liberare? Agios enim Graece, id est sanctus, Latine sine terra dicitur. Sane in unoquoque homine naturaliter sunt tria, quae a terrenis contagiis pressa, vitiorum sordibus inquinata, superba daemonum tyrannide fuerunt subjugata, Haec autem sunt posse, velle, nosse. Potentia namque hominis erat infirmata, voluntas sauciata, scientia turbata. Potentiam infirmatam senserat Apostolus, qui dicebat: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). Voluntatem sauciatam noverat, cum diceret: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio (ibid.). Scientiam quoque turbatam viderat dicens: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Hoc etiam Psalmista breviter insinuat dicens. Cor meum turbatum est (Psal. XXXVII), ecce voluntas sauciata: Et dereliquit me virtus mea (ibid.), ecce potentia infirmata: Lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (ibid.), ecce scientia obscurata. Porro in monte Sion, id est in sublimitate speculae, in perfectione Ecclesiae, erit salvatio; per potentiam Altissimi, per incarnationem Verbi, per adventum Paracleti. Et erit sanctus mons ille, videlicet Ecclesia, actu, sensu et affectu a terrenis omnino elevata, accipiens potentiam in sacramentis, sapientiam in praeceptis, fecunditatem in donis: a Patre potentiam, sapientiam a Filio, fecunditatem a Spiritu, perinfusam ab ipso nobis charitatem. Haec dicens non divinae essentiae unitatem divido, nec propria personarum confundo; sed in operatione divina personarum discretionem, et unitatem essentiae sane et fideliter ostendo. Est igitur mons Sion sanctus in adventu Salvatoris; quia Ecclesia in adventu Sponsi sui, ab ipso accepit sanctitatem sacramentorum, sanctimoniam praeceptorum, sanctificationem donorum; ab ipso, inquam, sanctificatur, id est elevatur a terrenis fide sacramentorum, ab ipso elevatur spe praeceptorum, ab ipso sublimatur charitate donorum coelestium. Sanctificata igitur sanctificat et sanat; illuminata illuminat; quod accepit, praestat, ut sint ex uno omnes, et qui sanctificatur, et qui sanctificat.