TITULUS 31

Sequitur.

Et possidebit domus Jacob, etc.

Domus Jacob supplantatoris, Ecclesia est sponsa Salvatoris, de qua dicit Apostolus: Et Moyses quidem tanquam famulus erat in testimonium eorum, quae dicenda erant; Christus autem tanquam filius in domo: quae domus sumus nos, si tamen initium spei usque ad firmum teneamus (Hebr. III). Iste Jacob, id est luctator, humani generis est Salvator. Historialiter Jacob quater luctatum reperimus. Ter cum fratre suo, semel cum angelo. Primo in utero; secundo de lentis edulio; tertio de benedictionis paternae oraculo. Cum fratre de Mesopotamia rediens, ut praefatum est. Allegorice noster luctator, qui fortior superveniens domum fortis intravit, fortem alligavit. Cum angelo quarto loco vasa ejus diripuit: cui pater certamen dedit forte qui vinceret, ut scirent omnes quoniam omnibus potentior esset sapientia. Noster, inquam, Jacob ter jam luctatus dicitur; quarto luctaturus pro certo creditur. Primo in utero, secundo in patibulo, tertio in sepulcro, quarto in extremo judicio contra servos et semen pessimum. In utero, immunitate peccati; in patibulo, acquisitione gloriae et honore regni; in sepulcro, immortalitate vitae, et gloria triumphi; in judicio, jure victoriae et rigore justitiae. Primo igitur supplantavit diabolum in utero; quia vigilavit, et factus est sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI). Secundo in cruce: Cum exaltatus inquit, fuero a terra omnia traham ad meipsum (Joan. XII). Tertio Judaeum, juxta illud Psalmographi: In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui (Psal. LXV); et in Genesi: Catulus leonis Juda: ad praedam ascendisti, fili mi, requiescens accubuisti, ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Quarto quoque supplantabit agmen haedorum dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Vides ergo, homuncio; vides, pulvis, vermis, terra, cinis; vides, inquam, quid pro te sustinuit sol justitiae, quid pro te egit Dominus virtutum, quid per te passus est rex gloriae. Hinc ipse per Isaiam: Laborare, inquit, me fecisti in peccatis tuis, servire in iniquitatibus tuis (Isai. XLIII). Item idem per eumdem: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Circumspexi, et non fuit auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret; sed salvabit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi (Isai. LXIII). Intuere quomodo indignatio auxiliata est ei. Ejus siquidem indignatio ipsius est incarnatio, per quam mortem destruxit, et eum, qui mortis habebat imperium, expugnavit peccatum, subjugavit sibi mundum. Primo luctatus est pro te ut tu diaboli fastum, et ejus regna vinceres; secundo, ut mundi luxum et gloriam superares; tertio, ut carnis concupiscentiam, et petulantiam sensuum expelleres; ultimam vero faciet luctam, ut praefatis omnibus spretis, victor possideas gloriae coronam. Hae sunt quatuor vigiliae, de quibus legitur in Evangelio: Et si venerit, inquit, in secunda vigilia, et si in tertia venerit (Matth. XIV), etc. Beati sunt servi illi. Et de quarta in eodem: Quarta, inquit, vigilia, venio ad eos super mare (Ibid.). Prima vigilia excutit mentem a somno iniquitatis; secunda a languore curiositatis; tertia a torpore illicitae voluptatis; quarta a negligentia vanitatis. Prima triumphat de peccato, secunda de mundo, tertia de carne, quarta de morte et ejus aculeo. Hujus vitae formam, hujus disciplinae normam, hanc quadrifariam luctam sponsae suae dereliquit. Unde et ad apostolos suos dicit: Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater regnum (Luc. XXII), etc. Prima Ecclesiae lucta fuit cum idololatris; secunda cum haereticis; tertia cum carnalibus; quarta cum pseudochristianis. Primo supplantavit per confessionem unius Dei; secundo per regulam sanctae fidei; tertio vinculo ordinatae dilectionis; quarto siti, zelo, aestu, gaudio beatae contemplationis. De prima ad sponsam dicitur: Quae est ista, quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cant. VI.) De secunda quoque: Pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis (Cant. VII). De tertia: Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? (Cant. VIII.) De quarta: Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris? (Cant. III.) Hinc est quod Abdias dicit: Et possidebit domus Jacob eos, qui se possederant; quia videlicet Ecclesia praefato luctarum genere de praefatis inimicis novit gloriose triumphare, vel eos scilicet sibi potestative subjiciendo, vel ad sui fidem et disciplinam religiose convertendo.