TITULUS 32

Sequitur:

Et erit domus Jacob ignis; et domus Joseph flamma; et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est.

ALLEGORICE. Per domum Jacob et Joseph significatur una Ecclesia ex gemino munere gratiae geminum possidens statum, juxta disciplinae duplicem gradum, duplicem religionis habens ornatum. Domus siquidem Jacob, est activa familia; domus Joseph, contemplativorum excellentia. Jacob namque dicitur luctator, Joseph augmentum vel augmentatio. Domus Jacob in conflictu laborat vitiorum, in exercitio sudat virtutum, in palaestra aestuat disciplinae, anxiatur in operibus poenitentiae. Domus vero Joseph in augmento gaudet consiliorum, in ostensione laetatur arcanorum, exsultat in varietate ferculorum, in suavitate tripudiat osculorum. Domus ergo Jacob in agro desudat actionis; domus Joseph in lecto contemplationis. Jacob in Mesopotamiam fugit, consurgens de nocte; Joseph cum fratribus suis epulatur, et gaudet fervente meridie. Ille fugit vitia, duce poenitentia; iste celebrat fratribus suis convivia, videlicet spirituum intrantium suscipiens colloquia. Ignis est aestus poenitentiae virilis; flamma, splendor divinae contemplationis. Ignis, est compunctio animi: flamma, ignea contemplatio sponsi. In igne duo; in flamma vero considerantur tria. In igne, calor et ardor; in flamma, calor, ardor et splendor. Ignis consumit et accendit; flamma devorat, accendit, et illuminat. Ignis poenitentiae consumit culpam, accendit naturam, consumit vitia, accendit merita, consumit iniquitatem, accendit ad virtutem; flamma vero contemplationis consumit vanitatem, accendit ad perfectam charitatem, illuminat ad sponsi claritatem. Consumit quidquid est informe, accendit super coeleste, illuminat ad invisibile.

Per haec, et his similia domus Esau fit stipula; quia et operibus poenitentiae deletur iniquitas, et operibus justitiae exterminatur perversa curiositas, et operibus gratiae carnis illicita voluptas, et operibus gloriae totius mundi expellitur vanitas. Esau interpretatur sanguineus; ipse est Seir, id est pilosus; idem est Edom, id est terrenus: sanguineus iniquitate, pilosus curiositate, terrenus voluptate. Sanguineus actu, pilosus sensu, terrenus affectu. Haec est domus Esau, caterva daemonum et struthionum, grex porcorum, phalanx haedorum, servitus nequitiae, cohors immunditiae, coetus gastrimargiae. Horum sane partem succendit ignis domus Jacob, ardor videlicet poenitentiae et aestus compunctionis; partem devorat flamma domus Joseph, calor scilicet divini amoris et splendor supernae contemplationis. Tunc succenduntur in eis, et devorant eos. Esau videlicet, quia rebelles filios et immites ultricibus flammis et gehennalibus incendiis devorandos hostiliter expellunt, vel per gratiam conversationis et vim dilectionis sibi misericorditer incorporant et fideliter ad se convertunt.