TITULUS 33

Possumus tropologice interpretari quae superius allegorice dicta sunt. Cum enim sponsus sponsam suam visitare dignatur, illico sponsae thalamus ornatur: ornatur, inquam, auro fidei et argento sapientiae, virtutum gemmis, sanctimoniae velis, verecundiae rosis, liliis castitatis, pudoris violis. Lectus ambitur purpura mortificationis, linteo devotionis, lodice dilectionis; odorifera circa coelestium affectuum sparguntur gramina. Circa collum sponsae, sanctae famae spirant opobalsama, in manibus unguentorum redolent pretiosissima. Manus, inquit, meae distillaverunt myrrham: et digiti mei pleni myrrha probatissima (Cant. V). Quod de supernis Helios [id est sol] intuens, statim salit in montibus, colles transiens et percurrens hortum, transiens cellarium, festinat ad thalamum, et ruens in amplexum sponsae, in lecto collocat eam contemplativae gloriae, dicens: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te (Cant. IV). Et sic in monte Sion, in sublimitate perfectionis, in specula contemplationis fit salvatio. Tunc fit sanctus mons praedictus, imo ipsa sanctificatio. Si enim verum est, imo quia verum quod in Apostolo legitur: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo (I Cor., VI): spiritus veritati adhaerens fit veritas, sanctitati fit sanctitas. Et tunc domus Jacob possidebit eos qui se possederant. Domus luctatoris conscientia est sponsae Salvatoris. Haec conscientia Esau quadruplici afflixit, et supplantavit lucta: siquidem antequam ad persecutionem quis evadat, antequam ad arcem contemplationis transeat, in palaestra et stadio hujus luctae quadruplicis anxiat et desudat. Primum dum latet in utero, id est dum moratur in saeculo, properando ad primogenita, id est ad religionis festinando exercitia, secundo jus primogeniturae lenticulae pretio, id est cibi abstinentia coemendo; tertio benedictionis paternae gratiam pro fraudis genere extorquendo; quarto cum angelo spiritualiter luctando. Primo supplantavit per confessionem, secundo per professionis subjectionem, tertio per dilectionis confessionem, quarto per supernae claritatis contemplationem. Primo supplantavit per poenitentiam, secundo per obedientiam, tertio per innocentiam, quarto per spiritualem sympathiam. In prima lucta superatur iniquitas, in secunda nefanda curiositas, in tertia illicita voluptas, in quarta illecebrosa vanitas. Iniquitas diaboli, curiositas proximi, voluptas propria, vanitas mundi. Domus Jacob fit ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau lupanar totius confusionis. In domo Jacob ardet ignis virilis poenitentiae, et in domo Joseph lucet flamma sapientiae. In domo Esau abundat stipula totius malitiae, in Esau revera lupanar, dolus, fraus et simulatio, quia pilosus est; concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum, quia sanguineus; mendacium, crudelitas, depopulatio, quia terrenus. Sane in supplantatrice conscientia, stipulam devorante vitiorum, fenum comburente delictorum, ligna in cinerem redigente peccatorum, ignis ardet salutaris poenitentiae: qui Esau iniquitatem exterminat, curiositatem pestiferam pessundat. Porro in mente flamma divinae dilectionis succensa, sole justitiae illustrata, ad ipsum jugi amoris studio conversa, in ipsius pulchritudinem assidue purissimi cordis spirituales oculos defixa, in provectu virtutum, in agone coelestium affectuum, in desiderio coelestis amplexus, in spe divini tactus, in odore osculorum, in siti super coelestium desideriorum, penitus succensa flamma lucet coelestis sapientiae: unde prodeunt fructus innocentiae, gemmae nascuntur gratiae, flores pullulant et opera gloriae, quibus inordinata voluptas Esau comburitur, illecebrosa vanitas funditus atteritur. Flamma siquidem coelestis sapientiae consumit peccata, accendit merita, illuminat praemia.