|
Et haereditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in
campestribus Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim, et regionem
Samariae: et Benjamin possidebit Galaad.
LITTERAL. Reverso in regnum suum Juda, qui habitavit in meridie, et
possedit cunctam regionem juxta divisionem Jesu filii Nave, quae vergit
ad scorpionem, id est omnem Achartumnam. Hi, qui prius terminis
arctabantur angustis, possidebunt montem Esau, id est montes Seir et
montana quae Edom ante possederat. Qui autem habitant in Sichela, id est
in campestribus Lidan et Emaus, Diospolim scilicet Nicopolimque
significans, possidebunt Palaestinos, id est quinque urbes
Philistinorum. Gazam, Ascalonem, Azotum, Acharon, Geth, vel omnem illam
plagam quae, juxta Actus apostolorum, Salonas appellatur. Dilatabitur
quoque terminus filiorum Juda usque ad Ephraim, ubi nunc Neapolis est;
et usque ad regionem Samariae, ubi Sebaste condita est. Benjamin autem,
cujus ab Hierusalem contra septentrionem termini dilatantur, cunctam
possidebit Arabiam, quae prius vocabatur Galaad, et nunc Gerasii
nuncupatur, juxta septuaginta Interpretes; et montem Ephraim, et campos
Samariae, et Benjamin, et Galaad, ii qui fuerunt in meridie,
possidebunt. Hoc utrum factum sit Deus viderit. Potest enim ex parte per
annos quingentos usque ad adventum Christi esse completum. Et post
adventum Christi per dilatationem fidei verius esse completum: quod
certissime scio; quia quotidie completur in nobis, et in regno Ecclesiae
confirmatur.
|
|