|
Sequitur:
Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel omnia loca Chananaeorum
usque ad Sareptam, et transmigratio Hierusalem, quae in Bosphoro est,
possidebit civitates austri. Et ascendent salvatores in montem Sion,
judicare montem Esau; et erit Domino regnum.
Qui de Babylone, juxta volumen Esdrae et Nehemiae, reversi fuerint in
Judaeam recta transmigratio vocabuntur. Totus ille exercitus filiorum
Israel tam ad meridiem, quam ad occidentem, et ad septentrionem
possidebunt Idumaeos, et Palaestinos, et montem Ephraim et Samariam.
Benjamin, quia confinis est solitudini, specialiter obtinebit Galaad.
Contra orientem vero cunctis, qui in terra Chananaeorum sunt, imperabunt
usque ad Sareptam Sidoniorum, ubi quondam Eliam pavit vidua. Porro qui
de ipsa Hierusalem metropoli civitate translati fuerint Bosphorum,
possidebunt civitates austri, quae sunt in tribu Juda. Reversi enim in
urbem suam, quae vicina urbi sunt, obtinebunt. Cumque haec expleta
fuerant, sicut scriptum est in libro Judicum, mittebat Dominus
salvatores, qui populum de captivitate salvarent. Sic accedent, et
venient in montem Sion ut judicent atque discernant quasi subjectum, et
servientem sibi montem Esau, id est Idumaeos, subjugatisque omnibus erit
Domino regnum. Hieronymus, Nos, inquit, ab Hebraeo, qui nos in
Scripturis erudivit, didicimus. Juxta Hebraicam veritatem Sapharat in
praesenti, id est, Bophorum [Bosphorum] vocari non Ephrata ut placuit
Septuaginta. Et quasi videns, inquit, est regio, ad quam Adrianus
captivos transtulit. Quando ergo Christus noster venerit, tunc reversura
est in Judaeam etiam illa captivitas. Possumus autem locum quemlibet
regni Babylonis intelligere, quem aliud arbitror. Nam consuetudinis est
prophetarum, quando loquuntur contra Babylonem, Ammonitas, Moabitas,
Philisthiim, caeteras nationes multis sermonibus eorum abuti, et servare
idiomata provinciarum. Quia ergo lingua Assyriorum terminus, qui
Hebraice vocatur Jebul, dicitur sapharat: hunc sensum esse conjicio.
Transmigratio Hierusalem, quae in cunctis terminis, regionibusque divisa
est; urbes Austri, id est tribus suae recipiet. Haec Hieronymus ab
Hebraeo; imo Hebraeus a Hieronymo. Nos autem quia juxta historiam, ut
potuimus, interpretati sumus, et inter confragrosos scopulos nostram
naviculam reximus spiritualis intelligentiae vela pandamus, ut, afflante
Domino et sua reserante mysteria, laeti perveniamus ad portum.
|
|