TITULUS 36

ALLEGOR. Ecce Abdias in praesenti terram historialiter describit, spiritualiter dividit. Multas divisiones in divino eloquio legimus. Divisiones scilicet maris Rubri unde est illud: Qui divisit mare Rubrum in divisiones (Psal. CXXXV). Et in Apostolo: Divisiones autem gratiarum sunt: idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt: idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt: idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII). Sed et terrae divisiones quatuor exstitisse legimus. Prima facta est a Josue; secunda ab Ezechiele; tertia in praesenti Abdia. Porro a Salvatore quarta. Prima sacramentum est secundae, secunda tertiae, tertia quartae. Unde prima eodem numero sic historialiter, quo et secunda spiritualiter juxta legem istam sese habet, tertia ad quartam. Intuere, lector, formam ordinis et splendorem proportionis. Sicut enim prima ad secundam, sic tertia se habet ad quartam. Et sicut prima ad tertiam, sic secunda ad quartam, sic secunda ad tertiam. Super proportionum judicio lectorem erudiendum arithmeticae committo. Nostri autem propositi est opacitatis allegoricae rimari latebras, et ipsius in lucem explanationis efferre tenebras. Prima ergo terrae divisio fit expugnatione praemissa hostium, vel subjugatione eorum; secunda sine traditione hostili, vel alteratione civili; tertia cum subjugatione hostium voluntaria; quarta sine conditione vel nervo subjectionis, sed cum gloria et gaudio mutuae dilectionis. Prima divisio fit cum poena et miseria, secunda cum poena sine miseria, tertia sine poena et miseria ipsius retento pudore, quarta sine poena et miseria, omni remoto languore. Pugna est nolle consentire peccato; miseria est illicito nolentem vexari incentivo; pudor miseriae eo titillari; remotio languoris exclusio tentationis. Quatuor sunt libertates: libertas arbitrii, libertas exercitii, libertas consilii, libertas gaudii. Prima divisio facta est cum libertate arbitrii, sed non cum libertate exercitii. Voluntas siquidem proprio mota arbitrio expugnavit quos potuit, sed non omnes subjugavit quos voluit. Unde et libertatem habuit in facultate et motu judicii, sed non eam habuit in negotio exercitii: quam revera si habuisset cunctos sibi ad nutum subjugasset. Secunda primam libertatem et secundam habuit; sed caruit tertia, quia propria se movens voluntate, optata exercitii utitur facultate; sed huic deficit consilii libertas, quia scientiae et ordinis, exitus, principii nescivit attingere metas. Tertia omnes has tres habuit sed quarta caruit quia et voluntatem in motu, et facultatem in actu, et claritatem in sensu obtinuit, sed securitatem in affectu non habuit. Quarta vero omnia possidet; quia et liberam voluntatem in electione, et facultatem celerem in actione, et sinceram claritatem in intentione, et securam perpetuitatem possidet in fruitione. Prima ergo libertas communis est omnium; secunda generalis est conversorum; sed specialis imperfectorum; tertia generalis est perfectorum, et specialis in hoc saeculo Deo militantium; quarta singularis est sponsum contemplantium, et cum eo laetantium. Prima propria est servorum, secunda propria est mercenariorum, tertia propria amicorum, quarta propria filiorum. Prima divisio fit per gratiam compunctionis; secunda per disciplinam et propositum conversionis; tertia per excessum mentis et eminentiam contemplationis; quarta per gloriae et honoris assumptionem, et immortalitatis statim ad Dei visionem. Prima fit, quando recedimus a tenebris et servitute peccati; secunda, quando sponsum fugientem sequimur ad montem myrrhae et ad colles Libani; tertia, quando per desertum ut acies ordinata ascendimus; quarta, quando atria supernae civitatis intramus in hymnis. Quatuor sunt, quae electis ad utilitatem et salutem, et felicitatem data sunt, exercitia scilicet, gaudia, merita, praemia exercitia religionis, gaudia contemplationis, merita perfectionis, praemia beatissimae visionis; exercitia, inquam, disciplinae, gaudia spiritalis unionis, et coelestis copulae, et merita justitiae, praemia gloriae. Prima ergo divisio pertinet ad exercitia, secunda ad gaudia, tertia ad merita, quarta ad praemia. Unde et in prima divisione a Josue dicitur ad filios Israel: Hae sunt gentes, quas Dominus Deus tuus dereliquit in medio tui, ut in eis erudiret Israelem (Judic. III). Hinc iterum scriptum est: Jebusaeum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Juda delere (Judic. I). Item in eodem: Non potuerunt filii Manasses has subvertere civitates, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua. Postquam autem convaluerunt filii Israel subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos (Ibid.).