|
De secunda divisione sic legitur in Ezechiele: Haec est terra, quam
mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, dicit
Dominus (Ezech. XLVIII). Ad plagam septentrionalem portae tres trium
tribuum. A parte australi totidem aliarum trium; a parte orientali,
totidem aliarum trium; a parte occidentali, totidem aliarum trium; ab
unaquaque plaga mensurabis quingentos cubitos et quatuor millia. Quid
sunt hae quatuor plagae, nisi quatuor principalia genera compunctionis,
per quae mens sancta intrat et graditur ad templum sanctae
contemplationis? Haec autem sunt: Timor supplicii, dolor praesentis
exsilii, spes coelestis praemii, affectus spiritalis conjugii. Timor,
plaga occidentalis; dolor, septentrionalis; spes, orientalis; amor,
australis. Quid autem sunt tres portae ad singulas sitae, nisi praefatae
compunctionis occasiones Trinitati dicatae, fidei, spei, charitati
consecratae. Qui enim recte timet supplicia, fide fugit vitia, spe
tendit ad merita, charitate currit ad praemia. Cui vero dolet praesentis
exsilii miseria, is fide tendit ad obedientiam, spe festinat ad
justitiam, charitatis pennis volat ad gloriam. Porro qui immarcessibile
sitit praemium, fide vitiorum fugit naufragium, spe spiritalis agonis
ingreditur stadium, dilectionis studio suadente festinat ad praemium.
Sane qui coelestis unius desiderat copulam, fide totius iniquitatis a se
removet maculam, spe ubique et semper innocentiae sequitur regulam,
ardenti charitatis desiderio coeleste matrimonium flagrat, et ad nuptias
spiritales vehementi festinat studio. In omnibus his, visio ambitur
Trinitatis, aeternitas gloriae, possessio felicitatis. Quod autem a
porta usque ad templum quingentos numerat cubitos et quatuor millia
illud est centenarius et millenarius uterque perfectionem significat.
Centenarius quinquies multiplicatus honestam et perfectam significat
continentiam sensuum. Millenarius quater multiplicatus, juxta fidem et
regulam Evangelii significat puritatem conscientiae, perfectionem vitae,
innocentiam morum. Per quatuor ergo millia integritas vitae; per
quingentos cubitos designatur sanitas famae. A porta ergo usque ad
templum praefata numerantur; quia ab ingressu compunctionis usque ad
gaudium sanctae contemplationis necessaria est sensuum honestas, vitae
integritas, conscientiae puritas. Necessaria est, inquam, continentia
sensuum, justitia actuum, innocentia affectuum. Sic itur de porta ad
templum; quia per praefatorum custodiam et sollicitudinem ad spiritalis
matrimonii copulam, et sponsi pervenitur dulcedinem. Unde subsequenter
adjungitur: Et nomen civitatis ab illa die, Dominus ibidem (Ibid.). Ex
illa die, illa claritate, illa copula, illa unione, est civitatis nomen,
Dominus ibidem; quia custodit egressum sponsae suae ad actionem, et
introitum ad contemplationem. Custodit portas professionis, observat
vicos religionis, veneratur templum sanctificationis, munit arcem
perfectionis, protegit populum spiritualium exercitiorum, chorum
custodit coelestium morum. In ea quoque Dominus panis est vitae, vinum
coelestis justitiae, indumentum justitiae, lex clementiae, lux
spiritalis intelligentiae, aqua spiritalis doctrinae. Quid plura. Ex quo
civitatis nomen est, Dominus ibidem (Rom. I); in ea omnibus Deus fit
omnia. Haec succincte diximus de prima divisione, et secunda.
|
|