|
Restat ut aliqua dicamus de tertia, et quarta. Et sicut prima pertinet
ad exercitia, secunda ad gaudia; sic tertia spectat ad merita, quarta ad
praemia. Et sicut illa duo denario distinguuntur numero propter
perfectionem actionis, sic ista septenario dividuntur propter spiritalem
perfectionem et gaudium supernae contemplationis. Dicit ergo Abdias:
Et haereditabunt ii, qui ad austrum sunt, montem Esau, etc.
Sub hoc septenario contra septem principalia vitia opponuntur septem
terrae divisiones, septem orationis Dominicae petitiones, septem
Spiritus sancti dona, septem virtutes illis contrariae, ad ultimum
septem beatitudines. Primo loco ponuntur septem vitia contra quae
opponuntur praefatorum omnium antidota. Vitiorum primum est superbia,
secundum invidia, tertium ira, quartum acedia seu tristitia, quintum
avaritia, sextum gula, septimum luxuria. Contra haec secundo loco
constituuntur septem petitiones, quae in Dominica oratione continentur.
Prima, qua dicitur Deo: Sanctificetur nomen tuum; secunda, qua dicitur:
Adveniat regnum tuum; tertia qua dicitur: Fiat voluntas tuas, sicut in
coelo et in terra; quarta, qua dicitur: Panem nostrum quotidianum da
nobis hodie; quinta, qua dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris; sexta, qua dicitur: Et ne nos
inducas in tentationem, septima, qua dicitur: Sed libera nos a malo.
Postea tertio loco sequitur septem dona Spiritus sancti. Primum,
spiritus timoris Domini; secundum, spiritus pietatis; tertium, spiritus
scientiae; quartum, spiritus fortitudinis; quintum, spiritus consilii;
sextum, spiritus intellectus; septimum, spiritus sapientiae. Deinde
quarto loco succedunt quatuor virtutes. Prima, paupertas spiritus, id
est humilitas; secunda, mansuetudo, sive benignitas; tertia, compunctio,
sive dolor; quarta, esuries justitiae, sive desiderium bonum; quinta,
misericordia; sexta, cordis munditia; septima, pax. Novissimo vero loco
disponuntur septem beatitudines. Prima, regnum coelorum; secunda,
possessio terrae viventium; tertia, consolatio; quarta, justitiae
satietas; quinta, misericordia; sexta, visio Dei; septima, filiatio Dei.
|
|