TITULUS 39

Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia est odium felicitatis alienae. Ira est furor injustus, vel illicita insania mentis commotae. Acedia, seu tristitia, est inordinata amaritudo animae, vel perversum animi taedium cum moerore. Avaritia, quae est immoderatus appetitus habendi, per montem Esau significatur. Per Philisthiim, qui interpretatur cadens poculo, invidia: nam quasi extranea cadit potione, quia felicitati invidet alienae. Haec ita primo loco distingue, ut intelligas ipsa vitia quasi quosdam animi languores, sive vulnera interioris hominis, ipsum vero hominem quasi aegrotum, medicum Deum, dona sancti Spiritus antidotum, virtutes sanitatem, beatitudines felicitatis gaudium. Sunt ergo septem vitia capitalia sive principalia, et ex his universa mala oriuntur. Hi sunt fontes abyssi tenebrosae, de quibus flumina Babylonis exeunt, et in omnem terram deducta stillicidia iniquitatis diffundunt. De quibus fluminibus Propheta in persona populi fidelis cecinit dicens: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI). De his septem vitiis vastatoribus, et universam naturae integritatem corrumpentibus, simulque malorum omnium germina producentibus quantum ad praesens officium explicandum sufficere putamus, loquamur. Septem ergo sunt: ex his tria hominem exspoliant, quartum exspoliatum flagellat, quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum servituti subjicit. Superbia enim aufert homini Deum. Invidia aufert ei proximum. Ira aufert ei seipsum. Tristitia spoliatum flagellat. Avaritia flagellatum ejicit. Gula ejectum seducit. Luxuria seductum servituti subjicit. Nunc revertentes singula per ordinem explanemus. Superbia namque est amor propriae excellentiae, quando mens bonum quod habet singulariter diligit, id est, sine eo a quo bonum accepit. O pestifera superbia, quid agis? cur suades rivulo ut se a fonte dividat? Cur suades radio, ut se a sole auferat? Cur? nisi dum et ille infundi desinit, arescat; et iste dum ab illuminante se avertit, tenebrosus fiat? Utrumque vero dum accipere cessat id quod necdum habet, continuo illud etiam quod habet amittat? Sicque fiat ut nec id quod habet utiliter habere possit, dum illud in eo a quo habet non diligit. Sicut enim omne bonum veraciter a Deo est ita nullum bonum extra Deum utiliter haberi potest: imo vero per hoc ipsum id quod habetur amittitur, quod cum eo, et in eo, quo habetur, non amatur. Nam quicunque non novit nisi hoc quod habet, bonum in seipso diligere necesse est, ut dum in altero bonum quod non habet aspexerit, tanto amarius sua eum imperfectio torqueat, quanto eum in quo omne bonum consistit minus amat. Et idcirco semper superbiam invidia sequitur: quia qui illic amorem non figit, ubi omne bonum est, quanto de suo perversius extollitur, tanto gravius de bono alterius torquetur. Sua igitur elationi justissime poena deputata est, ipsa quam de se gignit invidia: quae quia omne et commune bonum diligere noluit, recte nunc boni alieni livore tabescit. Quam profecto alienae felicitatis successus non ureret, si illum in quo omne bonum est per amorem possideret. Nunc ergo quantum se per elationem contra Creatorem extollit, tantum per livorem sub proximo cadit; et quantum illic fallaciter erigitur tantum hic veraciter praecipitatur. Sed neque hisistere potest semel coepta corruptio. Mox enim ut de superbia invidia nata fuerit, iram ipsa de se mens parit misera. Propterea enim sibi de sua imperfectione irascitur, quia de bono alterius per charitatem non laetatur. Atque ideo id etiam quod habet ipsi displicere incipit, quoniam in alio id quod habere non potest agnoscit. Quod ergo per charitatem in Deo tantum habere potuit, id etiam quia per elationem extra Deum habere conabatur, per invidiam perdit proximum, et per iram seipsum. Quia ergo, omnibus amissis, nihil est, unde gaudeat infelix conscientia, per tristitiam in semetipsa colliditur; et quae de alieno bono pie laetari noluit, de suo malo juste cruciatur. Post superbiam ergo, et invidiam, et iram, quae hominem spoliant, continuo tristitia sequitur, quae nudatum flagellat. Cui deinde succedit avaritia quae flagellatum ejicit, quia, interno gaudio amisso, foris consolationem quaerere compellit. Postea accedit gula, quae ejectum seducit quia animum exterioribus inhiantem hoc vitium imprimis quasi e vicino tentans per ipsum naturalem appetitum ad excessum illicit. Postremo supervenit luxuria, quae seductum violenter servituti subjicit quia postquam caro per crapulam inflata est, ardorem libidinis supervenientem emollitus atque enerviter resolutus animus vincere non potest. Servit enim saevissimae dominationi mens turpiter subacta; et nisi exorata subveniat Salvatoris pietas non erit jam unde captivo servienti amissa restituatur libertas.