|
Sequuntur itaque septem petitiones contra septem vitia: quibus ille
oratur ut subveniat, qui nos et orare docuit, et quod orantibus bonum ad
sananda vulnera nostra et ad solvendum jugum captivitatis nostrae esset,
daturum se promisit. Sed nos antequam ad explanationem harum veniamus,
prius volumus alia adhuc similitudine demonstrare quantam in nobis
corruptionem supradicta vitia generent, ut quanto periculosior languor
ostenditur, tanto magis necessaria medicina comprobetur. Per superbiam
igitur cor inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per
tristitiam conteritur, et quasi in pulverem redigitur; per avaritiam
dispergitur, per gulam inficitur et quasi humectatur, per luxuriam
conculcatur, et in lutum redigitur, ita ut jam miser dicere possit:
Infixus sum in limo profundi: et non est substantia. Veni in altitudinem
maris: et tempestas demersit me (Psal. LXVIII). Cumque huic limo
profundi animus fuerit infixus et luto coinquinationis et immunditiae
involutus, evelli nequaquam potest, ad illum clamet, et auxilium ejus
postulet, de quo Psalmista loquitur, dicens: Exspectans exspectavi
Dominum, et intendit mihi, et exaudivit preces meas, et eduxit me de
lacu miseriae, et de luto faecis (Psal. XXXIX). Propterea ergo ipse nos
orare docuit, ut totum bonum nostrum a Deo esse intelligamus. Prima ergo
petitio contra superbiam est, qua Deo dicimus: Sanctificetur nomen tuum.
Hic enim petimus, ut det nobis timere et venerari nomen suum, quatenus
ei per humilitatem subjecti simus quia per superbiam rebelles et
contumaces exstitimus. Huic petitioni datur spiritus timoris Domini ut
ille ad cor veniens virtutem in eo creet humilitatis, quae superbiae
morbum sanet, quatenus ad regnum coelorum, quod angelus superbus per
elationem perdidit, homo humilis pervenire possit.
|
|