TITULUS 42

Tertia petitio est contra iram, qua dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Hac sibi placere indicat, quidquid voluntas Dei sive in se, sive in aliis secundum arbitrium suae dignationis dispensat. Huic ergo petitioni datur spiritus scientiae, ut ipse ad cor veniens erudiat illud et salubriter compungat, ut sciat homo malum, quod patitur ex sua culpa provenire: si quid autem boni habeat, ex misericordia Dei procedere; ac per hoc discat sive in malis, quae sustinet, sive in bonis, quae non habet, contra Creatorem non irasci sed per omnia patientiam exhibere. Optime ergo per compunctionem cordis, quae spiritu scientiae operante interius ex humilitate nascitur, ira et indignatio animi mitigatur: quia e diverso stultum ira interficit, quando per impatientiae vitium agitatus, atque caecatus, vel malum quod patitur se meruisse, vel bonum quod habet per gratiam accepisse non cognoscit. Hanc autem virtutem, id est, compunctionem sive dolorem, praemium consolationis sequitur, ut qui se hic sponte coram Deo per lamenta affligit, illic verum gaudium et laetitiam invenire mereatur.