TITULUS 45

Sexta petitio contra gulam, qua dicitur: Et ne nos inducas in tentationem, id est, ne induci permittas in tentationem. Haec est tentatio quae nos illecebra carnis saepe per naturalem appetitum ad excessum trahere nititur, et latenter voluptatem subjicit, dum manifeste nobis de necessitate blanditur. In quam profecto tentationem tunc nequaquam inducimur, si sic studemus secundum mensuram necessitatis naturae subsidium impendere ut tamen semper meminerimus appetitum ab illecebra voluptatis coercere. Quod ut implere valeamus datur nobis petentibus spiritus intelligentiae, ut interna refectio verbi Dei appetitum exteriorem cohibeat, et mens spirituali cibo roboretur, ut eam non valeat corporalis egestas frangere, nec carnis voluptas superare. Propterea namque et ipse Dominus tentatori suo dum esurienti sibi fraudulentiam de exterioris panis suggestione faceret, respondit dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV); ut aperte demonstraret quod cum mens illo interius pane reficitur, non magno opere curat si foris ad tempus famem carnis patiatur. Datur igitur contra gulam spiritus intelligentiae: sed ille ad cor veniens emundat illud atque purificat.