TITULUS 5

Surgite, inquit, et consurgamus adversus eum in praelium.

LITTERAL. Magna fuit dignitas nostrae conditionis; sed major reverentia nostrae reparationis. Homo namque conditus fuisse legitur cum divino consilio; sed reparatus cum eodem, cui addita est gratia. Ibi enim ex consilio dictum est ut homo fieret; hic autem et consulte dicitur, et occulte Filius mittitur ut eum redimeret. Ibi ostensa est dignitas humana in modo, et forma consilii; hic privilegium gratiae, et excellentia naturae in qualitate mysterii et quantitate supplicii. In utroque negotio excitamur ad dilectionem; sed in secundo ad majorem accendimur devotionem. ALLEG. Hinc Filius: Surgite, inquit, et consurgamus adversus eum in praelium. Surgite, inquit, ad angelos; consurgamus, Pater, Ego et Paracletus: haec dicens, non Deitatis divido essentiae unitatem, sed personarum fideliter distinguo proprietatem. Adversus eum. Adversus scilicet diabolum, adversus mundum, adversus peccatum, adversus carnem. Surgite, inquit, ad angelos. Hinc Isaias sub eadem persona: Ite, inquit, angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alter (Isa. XVIII). Hinc in eodem de Filio: Ad gentem, inquit, fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum (Isa. X). Hinc Filius ad Patrem per Psalmographum: Paratum, inquit, cor meum, paratum cor meum (Psal. CVII). Hinc de Spiritu Pater ad Filium: Ecce, inquit, puer meus, quem elegi; dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet (Isa. XII). Item, Pater de Filio et Spiritu Paracleto: Quiescite, inquit, ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est; quoniam excelsus reputatus est ipse (Isa. II).