TITULUS 6

MORAL. Attendite diligenter quomodo angeli, quam prompte ad inimicorum mittuntur expugnationem; quomodo beata et sancta Trinitas operatur redemptionem. Certissimus sum de victoria, ubi confligit potentia, negotium ordinat sapientia, benignitas suggerit patientiam, et promittit stipendia. Consurgamus, inquit Filius, Pater potenter extrudendo adversarium; ego sapienter occultando mysterium: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II); Spiritus benigne suscipiendo, et sanando miserum: Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis (Sap. I). Surgat Pater hostem Filio potenter prosternendo; ego surgam sapienter nescium docendo. Clareat Patris potentia in hostium expugnatione. Pater vincula solvat humanae captivitatis. Filius tenebras illustret humanae caecitatis. Spiritus munera suggerat, et desideria charitatis. Caveat lector, ne personarum confundat trinitatem, nec divinae essentiae dividat unitatem. Per haec enim, quae distinguo, personarum proprietatem ostendo, non naturae vanitatem confundo. Alioquin sicut Trinitas natura vel essentia una, sic et operatio omnimodo una. Scriptum namque est: Quaecunque Pater facit, haec eadem Filius similiter facit (Joan. V); sed nec Spiritus ab hoc seducitur, qui eadem essentia, eadem potentia, eadem sapientia, idem Deus et est, et dicitur, et creditur, etc.