TITULUS 7

Sequitur:

Ecce parvulum dedi te in gentibus. Contemptibilis es valde. Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum qui dicis in corde tuo. Quis me detrahet in terram?

LITTERAL. Historialiter propheta sub persona Domini arguit et increpat, minatur et imperat in Idumaeum: quod adversus fratrem suum, populum scilicet Judaicum insurrexerit, quod ei tempore calamitatis suae insultaverit, quod hostes ejus ad eum expugnandum docuerit, sustentaverit, adjuverit, ostendens quis et qualis fuerit naturae debito vel gentis merito, quid factus sit proprio vitio. Haec tria ostendit ei Deus, scilicet naturae debitum, culpae vitium, poenae supplicium. Quia scilicet et contemptibilis natura, et sordidus cura, et detestabilis poena. Primum ostendit ubi dicit: Ecce parvulum dedi te in gentibus, etc. Secundum ibi: Si exaltatus fueris ut aquila, et reliqua. Tertium ibi: Usque ad terminum emiserunt te. Quod vero populum Idumaeum dicit in scissuris petrarum habitantem, morem gentis proprium tangit, quae propter lignorum inopiam, et solis ardorem in cavernis rupium habitat, et terreis caveis.