|
ALLEGORICE. Dominus in gentilem populum invehitur; qui spreto Creatore,
et suae naturae decore, et honore divinae gratiae, et dono scientiae, et
cultu justitiae, ad idololatriae spurcitiam, ad morum immunditiam, ad
naenias errorum et vanam philosophiam conversus, unde sese devote
Creatori substernere debuit, inde pingui cervice armatus, adversus eum
potius intumuit. Dicit ergo ad eum: Ecce parvulum sensu, gentilem cultu,
contemptibilem actu, dedi te, hoc est justo judicio fieri permisi.
Parvulum, inquam, intelligentia veritatis, gentilem ritu, et caeremonia
infidelitatis, contemptibilem actione iniquitatis. Ad cumulum vero
malitiae inflavit te ventus superbiae, cujus exigente merito in
infidelitatis tenebras, et errorum caliginem incidisti. Nec his solum
non contentus, sed errores praedicando, lucem tenebras asserendo, et
bonum malum, veritatem mendacium autumando, alios ad ruinam adduxisti.
Hinc est quod sequitur: Superbia cordis tui extulit te, habitantem in
scissuris petrae, exaltantem solium tuum: qui dicis in corde tuo quis me
detrahet in terram? Intuere ordinem miseriae, cursum cadendi, et formam
informem a Deo recedendi. Tumor praecedit superbiae, tenebrae sequuntur
ignorantiae, infidelitas succedit idololatriae. Hanc sequitur
delectatio, et consensus immunditiae, deinceps praedicatio malitiae,
demum contemptus virtutis, et odium justitiae. Quod enim dicit: Superbia
extulit te, tumor ostenditur superbiae; per petram, infidelitas
ignorantiae; per scissuras, schismata idololatriae; per habitantem,
consensum immunditiae, per exsultantem solium, praedicatio malitiae. In
eo quod dicit, in corde suo: Quis me detrahet in terram? contemptum
significat virtutis, et odium justitiae. Sed Deus ultionum Dominus, Deus
ultionum libere agit (Psal. XCIII); exaltatur judicando terram, dum
superbis retributionem reddit. Hinc est quod dicitur:
Si exaltatus fueris ut aquila; Et si inter sidera posueris nidum tuum:
inde detraham te, dicit Dominus.
LITTERAL. Quasi sidera videbantur gentili populo eorum numina. ALLEG.
Sophistae vero, et philosophi ut aquila. Aquilae nempe juxta aliquid
visi sunt philosophi et sophistae, dum cordis oculos ad solem justitiae
erigunt, dum aciem mentis in ipsum veritatis radium irerverberate
figunt. Sed aquila inde statim retrahitur; quia post acceptam veritatis
insitam notitiam, elationis merito philosophus et sophista ad errorum
caliginem revertuntur: Hinc Apostolus: Qui cum cognovissent, inquit
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed
evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I). Nidum suum gentilis populus
inter sidera posuit, quando spem salutis suae vel in angelis statuit,
vel in hominibus: quos luce sapientiae, et nitore justitiae falso
emicuisse credit.
|
|