|
Accipe, charissime frater, munusculum sponsionis meae, et n eo quidquid
praeterquam decet inveneris, tuum puta, qui me coegisti. Illud eulogium:
|
“Tota pulchra es, amica mea (Cant. IV),”
|
|
quod in laudem matris et virginis de Canticis canticorum sumptum canit
Ecclesia, compendiosa tibi expositione reserari flagitasti: illa vel
maxime, ut tuipse mihi confessus es, causa adductus, quod monasterium
tuum in honorem ejusdem virginis consecratum est; et idcirco omnino
decens est eos qui speciali titulo illius insignes sunt, singulari
quoque devotione charissimos inveniri. His quidem verbis ego acquiescens
expositionem, idcirco non indignam puto, quod exposita (licet eo modo,
quo scripta continentur in serie libri, sumpta non sint) a pristina
tamen auctoritate non recedant; et charitas ejus in cujus laudem
dicuntur, nos urgeat, maximum esse debere quidquid ei fuerit acceptum.
Et hoc ipsum prius a me factum est in alio quodam cantico, quod
similiter compulsus sum a quodam fratre secundum eumdem modum compilatum
explanare. In quo tametsi nostra expositio verba primae auctoritatis et
ordinem verborum aliquoties mutaverit, a sensu tamen auctoritatis primae
non recessit. In ejusmodi autem expositionibus, fraternae charitati
libenter obtemperans, licet forte minus gravitatis habere videantur,
nequaquam tamen arguendum me puto, cum non multum interesse existimem
quacunque occasione, salva duntaxat veritate, fraternae aedificationi
consulam.
|
|