CAPUT 9

Cumque in hanc tota intentione ferveret, et jam se non caperet prae gaudio, ecce odor suavissimus illapsus est, et cantica quaedam dulcia sunt audita, et cuncta mira praeter solitum. Ideo flores commemorantur, et odor, et canticum, et in omnibus dulcedo illa bonorum invisibilium et jucunditas designatur, et dicitur: Flores apparuerunt, et vineae odorem dederunt, et vox turturis audita est. Et omnia haec in uno sunt, et omnia unum sunt, flores, odor, et canticum. Flores etenim sunt, quia monstrant speciem; odor est, quia fundit suavitatem; canticum est, quia sonat dulcedinem. Totum est, et hoc totum est, sed adhuc de longe. Quidquid ibi videtur, pulchrum est, suave est, jucundum est; sed quasi adhuc de longe est. Ideo adhuc gustu non percipitur, neque tactu attrectatur, sed tanquam eminus constitutum auditur, odoratur, et cernitur. Et tamen mire etiam sic reficit, et trahit post se animam in concupiscentias sempiternas. Ideo ait: Trahe me; post te curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). Et vox dilecti mei. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cant. V). Pulcher es, dilecte mi, et decorus, et totus desiderabilis: caput tuum, capilli tui, oculi tui, labia tua. Fuge, dilecte mi, fuge, similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum (Cant. VIII). Flores ergo apparuerunt in terra nostra. Vineae florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Aeterna itaque gaudia floribus, et odore, et cantico designantur. Et diximus, quod idcirco de gustu tacitum est, quoniam voluit demonstrare, quod de longe adhuc erant, et necdum ad ea sponsa pervenerat, sed invitabatur ut veniret, et demonstrata sunt ei ut videret et concupisceret et properaret. Ideo convenienter designata sunt gaudia illa floribus, odore et cantico. Omnia enim haec de longe reficiunt, et delectant eminus constituta.