|
Multa autem sunt, quae super his adhuc dici habuissent. Sed nos inopes
sumus, et coarctamur scientia et sermone, nec sufficere possumus rebus
tam immensis, et a nostra virtute tam sublimibus. Tamen non est tacendum
illud quod se adhuc suggerit et offert manifestationi. Cum enim sint
quinque sensus corporei, duo, id est tactus et gustus, magis sordibus
appropinquant, et subjacent atramini, unde nec sinceram refectionem
habere valent, sed quae purgatione egeat et defaecatione. Tres vero
reliqui meram trahunt dulcedinem, et suas delicias magis ad jucunditatem
animi convertunt, non enim ad necessitatem reficiunt, sed ad
delectationem. Magna itaque rerum similitudo est, nec poterant
invisibilia signis evidentioribus declarari. Sicut enim oculus rerum
specie sine coinquinatione pascitur, et sicut auris vocum suavitate sine
corruptione delectatur, sic, gaudia illa aeterna suavitatem infundunt,
et corruptionem non adducunt. Semper reficiunt, et nunquam deficiunt.
Pascunt, et perseverant integra, ad fovendum se exhibent, et permanent
incorrupta. Propterea flores apparuerunt, in terra nostra, vineae
florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra.
Flores apparuerunt. Quales flores? Sicut lilia, sicut rosae, sicut
violae: et non est flos, qui non habeat propriam speciem et
pulchritudinem singularem. Omnis pulchritudo ibi est, ubi summa
pulchritudo est. Unum bonum est, et omne bonum in illo bono est. Si
flores nominas, si fructus nominas, totum ibi est. Nam et arbor est, et
lignum vitae est, quoniam de ipsa Sapientia dictum est: Lignum vitae est
iis qui apprehenderint eam; et qui possederint eam, beati (Prov. III).
Lignum autem vitae plantatum est secus decursus aquarum, et fructum suum
dabit in tempore suo; folium ejus non defluet unquam (Psal. I). Vide
quod nihil ibi deest. Omnia ibi sunt. Florem habet, folia habet, fructum
habet, nec folia deesse poterunt, quia et umbra ibi est, non tamen ad
obscuritatem, sed ad refrigerium. Ipsa sponsa umbram ibi esse testatur:
Sub umbra illius, quem desideraveram sedi: et fructus ejus dulcis
gutturi meo (Cant. II). Quid ergo illic quaerere possis, quod non
invenias? Solum quod non est, ibi non est. Omnia enim per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil. Et quod factum est, in ipso vita
erat (Joan. I). Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia
(Rom. II). Et cum quid in eo videri incipit, non in eo esse incipit,
quando videri incipit, quia quod ibi est, semper est, et semper totum
ibi. Audi adhuc Sapientiam enumerantem jucunditates et delicias suas;
Ego, inquit, quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei
fructus honoris et pulchritudinis [honestatis]. Quasi cedrus exaltata
sum in Libano, quasi cypressus in monte Sion, quasi palma in Cades,
quasi oliva in campis, et quasi platanus juxta aquam in plateis (Eccl.
XXIV).
|
|