|
Sed ne forte affluentia ista oblivionem nobis inducat, et, relictis
floribus, arbores numeremus. Arboribus enim aliquid rigoris et duritiei
inesse videtur. Nos vero incipientes et teneri, mollibus blandisque opus
habemus; idcirco rursum ad flores convertimur. Flores, inquit,
apparuerunt in terra nostra (Cant. II). Contemplatione ergo aeternae
sapientiae agitur, cujus aspectus desiderabilis omni jucunditate, et
decore plenus trahit concupiscentias sempiternas. Ideo flores
apparuerunt in terra nostra. Qui per me introierit, dixit Sapientia,
ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). Ergo intus
pascua est, et ipsa est terra, in qua flores apparuerunt, cujus viror
perpetuus nunquam marcescit, de quo dictum est: Super omne pulchrum
viride (Isa. II). Quanta enim putas pulchritudo in contemplatione
aeternae Sapientiae est, ubi rerum omnium species sine defectu vigent,
sine transitu permanent, sine corruptione consistunt, sine mutabilitate
aeternae sunt? Si tam pulchrum est quod vere pulchrum non est, quid est
quod vere pulchrum est? Ergo flores apparuerunt in terra nostra. Necdum
fructus apparuerunt, qui reservantur in posterum; sed nunc interim
flores apparuerunt, ut aspectum demulceant et desiderium accendant, quia
hoc opus modo est, dum nondum pervenit quo invitatur ut veniat.
Propterea flores apparuerunt in terra nostra. In qua terra est? Ubi est
terra ista? Nec in coelo, nec in terra est terra ista? quia et coelum et
terra est terra ista. Terra est quia nutrit et portat; coelum est, quia
protegit et illuminat. Terra ista in nobis est, et continet totum
mundum. Tamen intus est, et non videtur nisi ab iis qui intus sunt.
Invisibilis est enim terra ista, sed iis tantum qui tantum visibilia
vident. Ista est terra, ubi lumen lucet quod impiorum oculi videre non
possunt. Ipsa est terra, in qua flores apparuerunt, quia flores
apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt. Ecce
appropinquavit regnum coelorum (Matth. III). Vineae florentes odorem
dederunt. Prius apparuit modo, jam ecce sentitur. Ecce odor ad nos usque
pervenit. Vineae florentes odorem dederunt. Primum flores vidimus, et
non ibi erant flores vinearum; sed tamen flores apparuerunt in terra
nostra. Nunc autem vineae flores odorem dederunt. Illic jucunditas, hic
utilitas. Illic delectatio, hic refectio. Illic species ad jucunditatem
apparuit; nunc autem et ipse odor et ipsa dulcedo ad suavitatem et
sanitatem sese infundit. Paulatim appropinquat, et magis semper ac magis
crescit, et in perceptione dulcedo, et in clarificatione cognitio: et
tamen nondum ad gustum perventum est. Nondum poculum illud inebrians ab
ubertate domus ejus de torrente voluptatis propinatur. Nam et sponsa
adhuc foris stat, et habet adhuc introduci in cellam vinariam, et
idcirco de his in hujusmodi adhuc omnino tacetur tantummodo vineae
florentes odorem dederunt. Adhuc ergo flos, nondum botrus. Nusquam adhuc
torcularia nominantur, nec musta fervent in ollis, ut vinum novum
mittatur in utres novos, quia magna sunt ista, et sequentis epuli
deliciis reservata. Modo tantum vineae florentes odorem dederunt. Tantum
vineas audivimus, et sensimus odorem.
|
|